Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Cittā di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 č firmato da A. di Lorenzo
LXXXVII
RES ORDINIS VARIAE AB ANNO 1500 An 1550
Anno 1500 die 25 Julii Alexander Papa VI magna cum pompa accessit ad nostram S. Mariae de Populo ecclesiam, gratias acturus eo quia die festo SS. Apostolorum Petri et Pauli dum ad coenam accumberet, ruente aulae lacunari, atque sub ruinis ex astantibus aliquot pereuntibus, ipse Pontifex Deiparae patrocinio aliqua tantum contusione accepta incolumis evasit.
An. 1501 mense Majo Firmi in Piceno celebratur Capitulum generale, in quo inter caetera decreta etiam sequens emanatum fuit: Mandamus quod cum olim a Generali praeterito injuctum fuerit ut Provincialis provinciae Portugalliae deberet aedificare conventum, seu aedificari facere in civitate Tagastensi, ex qua gloriosus Pater Augustinus originem duxit, et cum adhuc nihil confectum sit; ideo praesenti definitione mandamus Priori Provinciali ejusdem provinciae ut infra terminum unius anni mittat unum, vel plures Fratres ad locum praedictum ad hoc ut talis conventus penitus aedificetur...
An. 1501 die 1 Junii Generalis Gratianus de Fulgineo interdixit Congregationi Baptistinorum Januensium usum sculponearum, praecipiens ut illi Fratres calceos gestarent adinstar caeterorum Augustinensium.
An. 1502 die 16 Aprilis praefatus Generalis Gratianus de mandatu Alexandri VI misit in Hispaniam Fr. Joannem Baptistam de Neapoli, Vicarium generalem Congregationis S. Joannis de Carbonaria, et die 11 Octobris ejusdem anni scripsit ad Regem Hispaniae agens gratias suae regiae Majestati de favore regio collato Fratri Joanni Baptistae in reformatione locorum nostrorum Hispaniae...
An. 1504 P. F. Joannes Baptista de Neapoli, Apostolicus Visitator Hispaniae, die 29 Jan. Fratres Castellae veteris et novae Toleti congregavit, et pro reformatione capitulum celebravit, in quo inter alia actum fuit de coenobiis illis in quatuor provincias distribuendi, nempe Toletanam, Salmanticensem, Burgensem, et Hispalensem.
An. 1505 Salmanticae celebratur Capitulum Congregationis Hispaniae sub praeside P. Fr. Joanne Baptista de Neapoli, ad quod convenerunt etiam Patres vocales provinciae Castellae. In hoc Capitulo, quoniam jam obierat P. Fr. Petrus de Toro praefatae Congregationis Vicario generali, et eadem Castellae provincia jam reformationem admiserat; idcirco visum est Patribus capitularibus Congregationem ipsam de medio tollere, ejusque conventus praedictae Castellae provinciae aggregare sub nuper electo Provinciali P. Fr. Gundisalvo de Alva, cui injunctum fuit ut inchoatam reformationem promoveret. Sic cessavit opus Ven. Joannis de Alarcon.
Eodem anno 1505, vel ut aliis placet superiori anno 1504 Ordini Eremitano nomen dedit impius apostata Martinus Lutherus, aetatis suae anno 22. Hic filius Belial primam lucem aspexit Islebii Mansfeldiae Comitum in Thuringia Saxoniae provincia die 10 Novembris anno 1484, vel juxta alios an. 1483. Primis litteris Magdeburgi, et Isenaci instructus, philosophiae lauream obtinuit Erphordiae an. 1503. In hac civitate fulminis ictu, quo ad ejus latus quidam ipsi amicus extinctus fuit, ingenti terrore percitus, saeculo valedixit atque inter Augustinenses Eremitas se recepit. Ipsius monacatus initium nihil amplius a Superioribus desiderari sinebat; omnia enim, et singula regularis disciplinae praecepta, ac praesertim jejunia admussim servabat. Vittembergam deinde sacram theologiam discere a Joanne Staupitio tunc Saxonicae Congregationis Vicario generali missus, ibidem quatuor post annis publicam philosophiae cathedram conscendit. Circa idem tempus, nempe an. 1510 Romam venit tamquam procurator septem coenobiorum, suae Congregationis, quae sese ab obedientia P. Prioris Generalis subduxerant, eoque agente eorumdem coenobiorum subductio firma remansit. Usque ad annum 1516 catholicum se ostendit; sed iam sub ovina pelle rabies lupina latebat. Nam anno 1517 postquam Joannes Techelius auctoritate Leonis X sacras Indulgentias Witembergae promulgare coepit, ipse posthabitum se nequaquam ferens, a Sathanae furiis, (transcribam ipsissima verba codicis manuscripti Bibliothecae Angelicae signati B. 6. I.) a sui principis gladio, a sua superbia vitae exagitatus, praepostero, ac mortali odio Religionem Catholicam prosequens, ssectam suam e portis inferorum evocatam, tum scriptis in publicum propositis plurimis, tum temulenta semper professus voce inter suos propagare coepit; formula tandem novae haereseos in Comitiis Augustae Carolo V Caesari per suos patronos, et asseclas exhibita, atque a Catholicis confutata; quem nec Pontificum pietas, nec Regum auctoritas, nec Doctorum innumerabilium sana doctrina ad fidem revocare potuerunt; saeculi Sycophanta summus, auriga et currus inferi: obiit misere in sua patria ipso concordiae ab eo numquam dilectae die 17 Feb. an. 1546, aetatis suae 63. Sacrilegas nuptias inierat an. 1525. Eodem anno 1505 constituta fuit unio Congregationis Saxoniae, et quarumdam Germaniae provinciarum cum Insubrica Congregatione, obtenta per subreptionem, et obreptionem Julii 11 ejusdem unionis confirmatione. Haec autem unio facta fuit absque licentia, seu scientia Protectoris, aut Prioris, seu Procuratoris generalis, et illius scopus fuit ut praetextu ejusdem unionis Fratres illi omnino se eximerent a jurisdictione P. Prioris Generalis per participationem privilegiorum praedictae Congregationis Insubricae, quae immediate Sedi Apostolicae obtemperabat, quin ab eodem P. Generali dependeret. Detecta per P. Generalem Ven. Fr. Augustinum Faccioni apud memoratum Summum Pontificem Unitorum Fratrum vafritie, idem Pontifex sub die 24 Martii an. 1506 auctoritate Apostolica decrevit, et declaravit per confirmationem, et approbationem, statutum, et exemptionem praedicta, et alia praemissa eosdem Fratres dictae Unionis per Alemaniam constitutos, ob obedientia, et superioritate, et subjectione dicti Prioris Generalis, et aliorum Priorum Generalium exemptos non fuisse, sed sub eisdem Prioribus, sub quibus prius erant, remanxisse et remanere in omnibus, et per omnia, perinde ac si praedictae litterae non emanassent.
Ad annum 1507 in Regestis Aegidii Viterbiensis fol. 7 a tergo legitur: Exstant Bonifacii, exstant Clementis, exstant Johannis, Innocentii, Alexandri Senensis illustria, insigniaque in Religionem documenta, quae qui viderit intelliget illos (Pontifices) Eremitanos sylvicolas non modo adamasse, sed incredibili etiam observantia fuisse veneratos. Hic autem pro nostri Ordinis antiquitate animadvertere licet laudatum Summum Pontificem Alexandrum Senensem non esse alium nisi Alexandrum III electum anno 1519. Item fol. 51 memorati Regesti habetur: Quaesitum per Religionem, ut ubicumque gentium monumenta legerentur Religionis, Romam mitterentur; postulatusque est lėber de actis Ordinis editus ab Ariminensi Gregorio, quem quidem Caesenae haberi, in archivis servari auditum erat...
Eodem an. 1507 Julius II die 27 Martii Bononia Romam revertens, post superatos Bentivoglios ad portam Flaminiam e lectica descendens, nostram S. Mariae de Popolo ecclesiam ingreditur, et post aliquantulam precationem ad coenobium divertit, ibique pernoctare voluit.
Eodem an. 1507 cum laudatus Summus Pontifex Julius II litteras accepisset ab Emmanuele Lusitaniae Rege, in quibus narrabantur victoriae, quas ipsius Regis classes Orientalibus Indiis reportaverant, easdem litteras nostrati Aegidio Viterbiensi tradidit publice antea in ecclesia S. Augustini, et postea coram Sanctitate Sua in Basilica S. Petri legendas.
Ad annum 1508 sub die 2 Augusti praefatus Aegidius Viterbiensis quammaxime laetatur se in coenobio Urbis-Veteris (di Orvieto) invenisse quosdam libros alta vetustate venerandos, in quibus multa et lecta et cognita sunt de D. Parentis Augustini conversione, de suscepto cum zona habitu, de tesquis, silvisque petitis, de eremitica institutione... ac de multis, quae usque ad Alexandri IV unionem intercessere; ubi octingentorum fere annorum successus quam brevissime et colligi et cognosci poterant… Et si, ita prosequitur Aegidius, suae quemquam reipublicae delectat et claritas et antiquitas, cujusque Eremitae interesse constat eam historiam manibus versare, Patrum sanctissimorum exempla condiscere, illos sibi imitandos proponere, dareque operam ut quales illi se Patres exhibuere, tales et filios et nepotes inveniant etc… Hic autem tam pretiosus thesaurus, prout narrat Torellius ad an. 1508 num. 35, ab eodem Generali ad nostratem tunc temporis Ordinis historiographum Felicem Milensium Neapolim missus, per summam Augustinianae historiae jacturam navi pereunte naufragium pertulit.
Anno 1509 Mag. Fr. Lactantius Pratensis ab Aegidio Viterbiensi mittitur ad Orientis provincias Fratres illos emendaturus.
Ad praefatum an. 1509 in Regest. ejusdem Generalis Aegidii Viterbiensis fol. 64 a tergo, ubi fit sermo de Centumcellarum eremitorio, ita legitur: Ne negligentia... memoratissimi loci memoria aboleretur etc…
Circa hunc eumdem annum 1509 Sanctimoniales monasterii S. Thomae in urbe Genuensi Eremitanum Institutum receperunt, quod ibidem jam vigebat antequam Sorores Benedictinae illud ingressae fuerint. Hoc animadvertere juvat pro B. Limbaniae Religione dignoscenda.
Sub anno 1512, et die 16 Octobris in memorato Regesto haec leguntur: Ad omnes provincias scribimus petentes ut mittant (Romam) quidquid antiquitatis habent Religionis, veluti privilegia, contractus, libros etc…
Ad an. 1517 apud Torellium numero 3 legitur quod cum in quodam Consistorio de apostata Martino Luthero Cardinalis Athanasius de Cornueto dixisset; Hic fuit alumnus Augustinianae Familiae, statim noster Cardinalis Aegidius de Viterbio illi respondit: Reverendissime Domine, si fuisset ex nostris, permansisset nobiscum. In Reg. Generalis Gabrielis Veneti ad diem 28 Augusti an. 1518 scriptum reperitur: "Citamus Fratrem Martinum Lutherum, et si non compareat, declaramus rebellem nostrum et Sedi Apostolicae; quoniam dogmatizat de auctoritate Papae, de indulgentiis etc… Epistola contra Fr. Martinum Lutherum.
"Fr. Gabriel Venetus Vicarius gen. etc. Dilecto nobis in Christo Mag. Gerardo Herhort Provinciali Saxoniae… Vix tibi persuadeas in quem malorum cumulum nos et religionem nostram quidam nostri Ordinis, et Congregationis de Vicarianis (sic dicebantur fratres Cong. Saxonicae) Fr. Martinus Luther deduxerit, qui cum se esse sapientem cogitaverit, omnium qui umquam in nostro Ordine fuerunt stultissimus est factus: is ut alias accepimus per R. D. Auditorem Camerae Apostolicae, et nunc ex parte S.mi D. N. Leonis X nobis significatum est, ad tantam pernitiem non modo, sed etiam damnatissimam haeresim pervenit, ut contra S. R. E. et Summum beatissimumque Pontificem etiam non sit veritus palam legere, aperte disputare, ac suam falsam doctrinam publice praedicare, atque alia quoque plura agere non religioni, non christiano, non sibi, sed haeretico, schismatico, et de libro viventium forte abraso potius convenientia. Hunc hominem suae religioni rebellem in primis et Crucis Christi inimicum, ut desisteret a maledictis monuimus, et ad jus in Urbem citavimus, omnium quae dixit, praedicavit, et edidit contra S. D. N. et R. S. E. vel emendaturum, vel rationes ostensurum: qui in sua haeresi obcaecatus sicut suum os in coelum ponere, et contra S.mum D. N. ausus est insanire, et superbe insurgere: ita nobis, et religioni rebellem contumacemque se exhibere non timuit. Itaque adeo multiplicata est iniquitas, et crevit peccatum illius ut de mandato S.mi D. N. Pont. Max. cogamur hujus viri pestiferae contagioni remedia adhibere, et ne alios inficiendo plurimos perdat, sicut contra religionem nostram rebellem, et S. R. E. haereticum, contra ipsum incedere. Et quoniam nos ubique esse non possumus, confisi de virtute, modestia, et probitate tua nobis exploratissima, iccirco mandamus sub poena privationis omnium tuorum graduum, dignitatum, et officiorum ut praefatum fratrem Martinum Luther, his acceptis, capi et incarcerari cures, faciasque in vinculis, compedibus, et manicis ferreis ad instantiam S.mi D. N. Leonis Decimi sub arcta custodia detineri. Cum vero is de Congregatione illa sit, quae ab obedientia nostra se exemptam putat, ut nullus tergiversandi sibi relinquatur locus, damus propterea tibi in ea parte omnem nostram auctoritatem; significamus quoque S. D. N. Papam communicasse tibi auctoritatem apostolicam amplissimam ad hominem hunc incarcerandum, vinciendum, detinendumque, non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus, quibus omnibus quantum ad praesens negotium attinet, Sua Sanctitas derogatum esse decrevit. Conceditur praeterea tibi facultas interdicendi loca omnia, et quascumque personas auctoritate apostolica excomunicandi, sicut in Brevi apostolico latius videbis, et alia omnia faciendi, quae scelestissimo huic incarcerando opportuna tibi esse videbuntur, et hoc in Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Mandantes omnibus nostris inferioribus cujuscumque Provinciae, vel etiam Congregationis, tituli, dignitatis, vel officii existant, ut in hac re tibi non modo faveant, consilium praebeant, sed in obedientiae meritum et sub poena excommunicationis latae sententiae, quam trina canonica monitione praemissa in his scriptis (licet inviti) ferimus, ut tibi tamquam personae nostrae pareant, et obediant, ac scias in hac re nobis et religioni non tantum esse ingens beneficium te facturum, sed S.mo D. N. Leoni quoque maximopere satisfacturum, qui ultra eam, quam tibi debebit obligationem, se etiam pollicetur redditurum amplam remunerationem. Scito itaque si rem perficies neminem in Religione futurum te uno nobis aut amiciorem, aut cariorem; plus tibi commodis, honoribus, dignitatibus consules hac una in re, quam universa feceris vita. Age igitur, Deum aspice, sanctarum operationum inspiratorem, ut quandocumque agnoscant homines te esse virum, cui animus, et cor non desit ad magna, et posse te res grandes. Rem facies quam in Ordine cuncti laudabunt, nos quoque perpetuo tibi obligatos invenies, teque veluti honoris et Ordinis nostri servatorem, et sanctae R. E. zelatorem in posterum Religio semper habebit. Quoniam vero res moram non patitur, cum maximi ponderis sit, mandamus tibi ut nullis parcas laboribus, nullam recuses impensam ut haereticus iste ad manus Summi Pontificis deducatur. Praecipimus item ut quam saepissime citissimeque, et latissime ad nos rescribas, et quid actum fuerit accuratissime significes. Quidquid autem in hac causa fuerit exponendum, exponas, satisfiet tibi certe usque ad novissimum quadrantem. Vale. Corae die XXV Angusti 1518." "15 Feb. Magistrum Gherardum Heker provinciae nostrae Saxoniae provincialem, Commissarium indulgentiarum fecimus in forma consueta". "Idem Magistro Joanni Staupiz Vicario Congregationis significamus, quem commissarium etiam facimus indulgentiarum Capituli". "Fr. Gabriel Vic. Gen. universis Commissariis indulgentiarum salutem. Celebraturi (Deo propitio) nostri sacri ordinis generale capitulum Venetiis in proxima Pentecostes celebritate, sicut S.mo D. N. placuit, ac R.mis D.nis D. Protectori, D.noque Aegidio Card. etiam visum est; non valentes magnam multitudinem fratrum ad illud confluentium ex nostra paupertate sustentare, ad S.mi D. N. Leonis Decimi pium praesidium de more confugimus, Breveque indulgentiarum obtinuimus, ubi illarum concessio latissime continetur. Verum quoniam ubique esse ipsi non possumus, propterea de tua prudentia industria ac probitate confisi, per has praesentes litteras in ea causa te commissarium facimus et deputamus tam in ista provincia, quam et ubicumque te esse contigerit, modo commissariis aliis nostri Ordinis (si quos inveneris) non obsis tantum, sed faveas totis viribus. Dantes tibi facultatem (juxta transumptum tenorem, quem in publicam formam ad te misimus) tam praedicandi, confessionesque audiendi, et a peccatis absolvendi, quam etiam praedicatores, confessores et alios, si expedierit, commissarios instituendi. Quibus quidem tantum auctoritatis esse volumus, quantum vel nos dare possumus, vel tu illis pro conscientia tua committere statueris. Mandamus autem tam tibi quam deputandis abs te ut cum fratribus minoribus Fabricae Basilicae Sancti Petri Commissariis, maxima cum modestia et charitate vos geratis, ne ulla molestia aut vexatio, vel injuriae suspicio adversus fratres illos proficiscatur, ut eos modo non habeatis adversatores, sed quantum fieri potest, inveniatis adjutores. Nam causam agunt ipsi non suam sed Pontificis, cui quidem ut maxime debet christiana religio, sic eidem nos et nostram religionem quammaxime debere intelligimus et fatemur, plus enim est nobis unus Leo Decimus quam universus orbis. Omnia autem prudenter simul ac diligenter tractanda a te speramus, cujus nobis perspecta atque explorata diu fuit fides, prudentia, charitas, ita ut Pontificis liberalitate nos frui possimus, et collati beneficii Pontificem non poeniteat. Eleemosynas vero et distincte scribi ab accipientibus, et accurate servari a colligentibus studebis, donec ad capitulum afferes, vel si citius poteris transmittes. Bene in D.no vale. Romae 14 Feb. 1519". "Aprilis I, 1519. Ministrum Gen. Ord. S. Francisci Fr. Franciscum Lechettum oramus ut nisi ipse impetrare poterit indulgentias pro fabrica Sancti Petri publicare, dignetur non impedire nostras pro capitulo generali; quod certe magnis devotisque supplicationibus ab eo petimus". "19 Junii 1519 ad prov. Angliae Magistrum Enmundum Bellondo scribimus ut de vexatione illata Ordini in partibus illis non dormitet, sed potius si expediat, fratrem mittat in Urbem, qui apud Sedem Apostolicam nostra tueatur jura, non sine etiam opera et sollicitudine nostra adhibenda: significamusque nolle nos de ritibus studiorum et praesertim Universitatum aliquod innovare". "Magistrum Ricardum Angle usque ad provinciale capitulum in officio Vicariatus hiberni relinquimus; demum vero Vicarium in capitulo ipso provinciali eligi alterum volumus, sicut de more est, qui confirmari habeat a provinciali Angliae non obstantibus quibuscumque litteris a R.mo D. Aegidio hactenus emanatis". Die 15 Martii 1520. "Gen. Gabriel Veneteus M° Joanni Stupitio pro conciliando Lutherio. Miro tenebamur disiderio videndi et alloquendi tui in gen. Capitulo quod Venetiis superiore anno fuit celebratum. Nam cum multa ad Congregationis decorem spectantia, tum Magistri Martini Lutherii causam tractare tecum opus habebamus; tunc enim temporis venire in lucem coepit quod ipse ediderat volumen de virtute indulgentiarum, cujus dogmata etsi scandalo pusillis et magnis fuerint, curata tamen levi medicamine fuissent, si una ad colloquendum convenissemus. Tanta enim ut ipse in suis fatetur scriptis, est illius in te observantia, et tua in Religionem pietas, ut non dubitemus, quin veri omnis discrepantia tunc sedata et plane extincta fuisset; factumque, Deo duce, esset ne ad pejus sonantia declinatum esset: sed quoniam eo fructu tuae praesentiae honestissimis, ut credimus, rationibus, privati sumus, visum nobis est necessarium valde has ad te pr.sentes scribere, quibus intelligas quaenam et quanta immineant mala tuae Congregationi et nostro in primis Ordini, nisi Mag. Martinus ipse a loquendo scribendoque cesset de his quae S. R. E. inconsueta sunt, vel potius scandalosa. Quoad malum Ordinis attinet, scias religionem nostram in oculis omnium factam esse odibilem, habitumque et nomen Augustinensium adeo exosum haberi, ut digito tamquam de apostolica sede male meriti, ostendamur: remissiusque prodire in publicum nos oporteat. Et qui soli inter mendicantium ordines nunquam de haeresi vel accusati vel suspecti habiti sumus, nunc veluti haeretici conspectum hominum fugere cogamur. Quae res eo molestior nobis esse debet quo magis innocentissimum pontificem Leonem Decimum tangere videtur, cui nostra religio tantum debet, quantum ulli mortalium debere non potest; cuique ob innumerabilia collata nobis beneficia, nostri ordinis nedum non adversari, sed maxime interest gratificari, et perpetua cum humillitate atque fide subjici, sanguinemque fundere, et vitam ipsam denique, si res postulet, centies in dies ponere. Huic accedit quod Doctores nostri antiqui et novi, sicut Aegidius Romanus, et Augustinus Anconitanus sua tempestate viri doctissimi consueverunt: qui et libros scripserunt et omnia eorum studia in obsequium S. R. E. pro ipsius tuenda attollendaque potestatis plenitudine dedicaverunt. Praeter autem universalem Ordinis in quam jam jam devenimus jacturam, timendum est tibi demum ne ob hanc ipsam causam tua Congregatio eis omnibus indultis, gratiis, privilegiis, exemtionibus, immunitatibus privetur, quibus usque in praesens gaudet, perseverat, et floret cum Dei et hominum laude. Praecavendumque est maxime ne propter nocentem unum, tot innocentissimi Patres almae familiae suae videant exterminium. Accepimus enim apud magnos de re hujusmodi incidisse sermonem, et securim esse ad radicem. At nunc, ut fideli relatione significatum est nobis, plumbea quaedam bulla conficitur contra scripta quamplura Mag. jam dicti Martini: in qua tamen S.mus D. N. habita nostrae Religionis ratione, neque Ordinis Sancti Augustini, neque Martini Lutherii nomen exprimi voluit: unde argumentum sumimus nos quam pium, quam mitem, quamque benevolum Augustinianae Familiae se Leo S.mus Papa X exhibeat: qui jam quadriennio provocatus, vix ad defensionem, ne ad ultionem dicamus, adduci potuit; dissimulans offensionem hominis, exhorrens communem nostram confusionem, solum expectans emendationem. Haec autem omnia scripsisse ad te voluimus, ut videas in quem malorum cumulum res nostrae deductae sint, et quaenam nostro Ordini accedat infamia; ac denique quale periculum tuae Congregationi immineat. Hortamur te propterea, et per vinculum charitatis adstringimus ut has omnes ob causas quacumque opera, studio, cura, industria, diligentiaque tua curare atque efficere velis ut Mag. Martinus a loquendo abstineat contra Sanctam Romanam Ecclesiam, et Indulgentias ipsius. Et quam Dominus supra firmam petram aedificavit, non ipse jam incipiat, proprio nimis fretus ingenio, loco velle movere suo: sed cesset tandem a libellis edendis, sileatque dum videt tanta scandala in dies periculosiora suscitare: sitque dicentis Christi memor: Vae homini illi, per quem scandalum venit. Scribimus ad te, cui illius ingenium perspectissimum esse scimus: quemque ipse unice audiat, colat, et observet, huic multis malis eripiendo te unum tanto adjumento esse, si volueris, posse intelligimus, ut nihil sit praeterea nobis requirendum: quare te oramus per pietatem tuam in Religionem, et charitatem in Deum si zelus, si honor, si commodum, si salus Religionis, et Congregationis tuae cordi tibi sunt, ut hac una in re curam omnem, omne studium, cogitationemque colloces ac reponas, ut te adjutore, Mag. Martinus ipse tandem ad se revertatur, et secum Ordo noster e tanta infamia et calamitate eripiatur. Vale in Domino".
An. 1526 Mense Majo Imp. Carolus V epistolam misit ad Gen. Gabrielem Venetum petens ne amoveret ab officio visitatorum provinciae Castellae Fr. Joannem Gallego, et Fr. Thomam de Villanova; nam si secus fieret, neque ferre id possemus aequo animo, aliaque ratione tentaremus provinciae rebus consulere, illosque in officio gerendo tutari, et servare; ut pote qui summo consilio, et prudentia cuncta moderentur, instaurent, et ad antiquam legum redigant observantiam, quod certe nos tam accepimus quam qui maxime, et ut ad optatum finem perducatur omnem opem adhibituri sumus. Respondit statim Generalis se libenter Majestati Suae morem gerere: V. Reg. an. 1526 fol. 90 a tergo, et fol. 108.
An. 1526 Clemens VII P. Fr. Carolum de Advocatis Augustinianum Vercellensem creavit Vicarium Generalem Humiliatorum, eorumdem habitum sumere jubens. Erat celeberrimus concionator, vitae spectabilis, atque zelo religionis, et scientia clarus. Videtur tamen Summi Pontifėcis expectationi minime satisfecisse.
In Capitulo generali an. 1526 mense Majo Tarvisii celebrato inter caetera alia decretum sequens editum fuit: Cum Martinianae haeresis contagio tam late diffundi coepit, ut nisi omnibus oppugnetur consiliis christiano gregi non parvam sit allatura calamitatem; idcirco ad illam prorsus eliminandam, atque eradicandam praecipimus in meritum sanctae obedientiae, et sub sententia excomunicationis, quam trina canonica monitione praemissa his scriptis ferimus, ne quispiam nostrorum Fratrum librum aliquem Martini Lutheri, cujuscumque sit lectionis, penes se retinere audeat, ejusve aut scripta legere aut dogmata sectari, seu de ejus opinionibus, conclusionibusque suis disputare, colloqui, aut quovis pacto conferre...
An. 1528 in Cap. gen. mense Junio Veronae habito: Praecipue ad obviandum publicae infamiae, quam nostrae Religioni de lutherana haeresi multi emuli libore et invidia contulerant, decretum fuit ut mitterentur ad pedes Sanctissimi Domini Nostri tres ex gravioribus Ordinis Patribus, qui totius Religionis nomine loquerentur, ac sanctitatis suae bonam mentem, sinceram fidem et humillimam obedientiam totius nostri Ordinis exponerent, supplicantes ut sua Sanctitas dignetur duobus R.mis Cardinalibus committere, ad quos possimus habere recursum quoties quispiam de haeresi hujusmodi Religionem, aut Patres, ac Fratres illius affirmaverint, aut quovis modo hac de causa molestiam intulerint. Placuit omnibus Definitoribus, ac P. R.mo quod accessuri ad Summum Pontificem essent P. Mag. Augustinus Pedemontanus, P. Mag. Hieronymus Seripandus, et P. Mag. Augustinus Tarvisinus.
Anno 1533 e Castellae provincia septem nostrates ad Mexicum navigarunt, nempe Ven. P. Fr. Franciscus de Cruce, qui fuit caeterorum caput, P. Fr. Augustinus de Corumna, qui postea fuit Episcopus Popajanensis, Ven. P. Fr. Hieronymus Ximenez alias de S. Stephano, P. Fr. Joannes de S. Romano, alumnus coenobii Burgensis, P. Fr. Joannes de Oseguera, alumnus conventus Toletani, P. Fr. Alphonsus de Borgia, et Ven P. Fr. Georgius de Avila, alumnus ejusdem coenobii Toletani. Caeteri autem erant alumni conventus Salmanticensis. Anno autem insequenti illos secuti sunt Ven. Joannes de Vera-Cruce, et Ven. Joannes Estacius, qui ad eamdem Castellae provinciam pertinebant.
An. 1535 Ven. Franciscus de Cruce ac Hispanicas oras remeavit ut a D. Thoma de Villanova, tunc Castellae provinciali alios evangelicos operarios pro Mexicano Regno impetraret. Duodecim autem selectos viros obtinuit, qui nimirum fuere PP. FF. Joannes Baptista de Moja, Gregorius de Salazar, Franciscus de Nieva, Joannes de Avila, Antonius de Aguilar, Antonius de Roa, Joannes de Sevilla, Didacus de S. Martino, Petrus Pereja, Augustinus de Salamanca, Didacus de Cruce, et Joannes de S. Martino. Quoniam autem praefatus D. Thomas a Villanova secum in Hispania Fr. Gregorium de Salazar retinere voluit: idcirco in ejus locum suffectus fuit Ven. P. Fr. Sebastianus de la Reyna, atque etiam celeberrimus Ven. P. Fr. Alphonsus de Gutierrez de Vera-Cruce, qui tunc erat adhuc presbyter, atque perinsignis Salmanticensis Universitatis professor, qui factus deinde Eremita Augustinianus doctrinae atque sanctitatis splendore universam illam Novae Hispaniae provinciam maxime illustravit. Paulo post eodem scilicet an. 1535, idem D. Thomas fidei propagandae zelo exardens alios quinque nostrates sub duce Ven. P. Fr. Nicolao de Agreda ad praememoratum Mixici Regnum misit. Ex his unus, nempe P. Fr. Lucas Pedroso paucis post diebus quam ad Mexicanas oras appulerat, in gravem morbum incidit, qui illum ad immortalitatis patriam brevi transmisit.
An. 1539 Ven. Fr. Joannes Estacius e Mexico in Hispaniam rediit alios evangelicos operarios collecturus, quos secum ad excollendam illam remotissimam Domini vineam perduceret. Collegit autem alios duodecim, atque inter eos Ven. Fr. Nicolaum de Perez, virum non minus pietate quam doctrina conspicuum. In Reg. Seripandi ad an. 1539 habetur quod Generali obtemperabat etiam provincia Angliae, quae tamen desciverat per septem annos; Coloniae, quae desciverat per quatuor; Bavariae, quae per sexdecim; Rheni et Sveviae per quindecim; Saxoniae, et Thuringiae provincia per decem et octo desciverat annos. Alemaniae Andreae Proles Congregatio ex qua prodierat Lutherus jam nulla erat. In Capitulo generali mense Majo anno 1539 Neapoli celebrato sancitum fuit ut Capitulum generale fieret omni quadriennio, et ne ad ipsum accedant nisi Vocales, et Magistri; et siquis sit lutherana haeresi infectus Generali denuncietur. Post praefati Capituli conclusionem Generalis Seripandus statim ad varias Italiae provincias litteras misit, in quibus inter alia praecipue expetebat ut siqui Lutheranae pravitatis notati vel suspecti fuerint, quod avertat Deus, pessum eant, librique talis haereseos siquis inveniantur cum eis foras projiciantur ut conculcentur ab hominibus. Siquis autem eo veneno quemvis tabidum comperiet, vel suspicetur, caveat ne illi convicietur, sed nos illico reddat certiores. An. 1539 Parisiis in quadam processione incedebant Eremitae Augustinenses tercenti. In Reg. Seripandi mense Augusto ad an. 1541 ita legitur: Rogavit nos per litteras illustrissima D. Maria Aragonea nostri Ordinis Monialis ut Ven. fratrem Thomam de Villanova, cujus consiliis et opera in rebus animae maxime utebatur, a conventu Burgensi non amoveremus. Idque etiam petiit Serenissima Lusitaniae Regina, ac illustrissimus Hispaniae Princeps, per ejus legatum apud Lusitanorum Regem, quibus nos omnia in eorum gratiam facturos quae ad dicti Ven. Patris Thomae commoda facere visa nobis essent... In eodem Reg. ad praedictum an. 1541 ubi agitur de Capitulo provinciarum Castellae et Beticae tunc unitarum, cui praefuit ipse Seripandus, celebrato in oppido Domnarum (Dueņas) die 12 Novembris inter caetera habetur: Fr. Alphonsus de Orozco Prior Metimnensis. Et sub die 21 ejusdem mensis Nov. ita legitur: Ven. Mag. Thomae Villanovano Priori Vallisoleti concessimus ut non obstante quacumque alia prohibitione ad monasteria Monialium tam nostri quam alterius Ordinis accedere valeret, et earum audire confessiones, modo quae alterius essent Ordinis, suorum Praelatorum licentiam haberent ab eo absolvendi. An. 1541 sub die 21 Nov. Seripandus concedit D. Thomae a Villanova facultatem utendi subuculis, et sindonibus lineis, atque vescendi carnibus tempore Adventus propter suas infėrmitates. An. 1541 die 30 Septembris provinciae Betica, et Castellana in unam uniuntur, et charta unionis propria manu subscripta fuit a Generali Seripando, a D. Thoma de Villanova, et a B. Alphonso de Orozco.
An. 1542 die I Novembris nostrates Ven. Fr. Hieronymus Ximenez cum aliis item nostratibus Patribus Alphonso de Alvarado, Sebastiano de la Reyna, et Nicolao de Perea solvit a Mexico nautas comitaturus, qui ad quaerendas insulas Moluccas navigabant; sed post multos septem annorum circuitus, tandem re infecta ad Lusitaniae oras navis appulit, unde praefati nostrates ad Mexicum redierunt.
An. 1543 in Capitulo generali Romae die 13 Maji celebrato D. Thomas a Villanova designatus fuit ut Ordinis Constitutiones examinaret, atque corrigeret postquam ab aliis quatuor deputatis emendatae fuissent. Erant autem hi quatuor examinatores Mag. Fr. Fabianus de Clavasso, Genuensis, Mag. Fr. Franciscus de Gambasso, Hetruscus, Mag. Fr. Silvester de Vicentia, atque Mag. Fr. Petrus Guerensis, Gallus. An. 1543 Ven. P. Fr. Nicolaus Witte, Flander, Caroli V consanguineus, qui an. 1538 Burgis e manibus S. Thomae Villanova habitum sumpserat, una cum aliis octo nostratibus causa infideles ad Christum convertendi in Mexicum trajecit. Ex Reg. Seripandi ad an. 1543 sub die II Maji: Paulus III in litteris ad Capitulum datis monet ut ob Lutheranismi pestem caute nominentur in Ordine concionatores et confessores, quae cura, (ait Pontifex) atque solertia si initio hujus mali fuisset adhibita, tam periculose non laboraremus. Haec de Ordine addit: Vester igitur Ordo semper fidei catholicae sanctaeque Ecclesiae defensor ab his zizaniis et sentibus purgandus vobis est ut solito splendore niteat.
Ad an. 1544 sub die 18 Octobris habetur: Cosmas Dux Hetruriae petierat a Paulo III ut Moniales omnes a cura Fratrum transferantur ad curam Episcoporum. Narrat ea occassione Generalis Seripandus auditum esse ex Aegidio Viterbiensi quod quondam in Capitulo Generali Ariminensi Patres rejecerint curam quingentorum monasteriorum Monialium. Ipse igitur Hieronymus Moniales ejus Ducatus libenter dimisit, et reformationem suorum, quam Dux per Episcopos fieri volebat, ipse prefecit Florentiae cum Venetiis Romam rediret... Apud Torellium ad annum 1544 sub numero 5 habetur epistola S. Thomae de Villanova, quae hispanico sermone scripta est tenoris sequentis: "Al reverendissimo padre Maestro frai Geronymo Seripando, Prior general de la Orden de nuestro Padre S. Agustin en Roma. Reverendissimo Padre. Gratia, et pax sit tibi a Domino. No he escrito antes a V. Reverendis. P. por no ser los mensageros ciertos, y estar el camino de Roma mui ocupado, aora se ha ofrecido cosa, en que fue menester hacer proprio correo, y es: que el Emperador nuestro Seņor me ha elegido por Arzobispo de Valencia, estando su Magestad en Alemania con su Exercito, sin haber intervenido persona, que por mi hablasse, sino de su propio motivo, y acuerdo, estando yo mui lexo de tal pensamiento, ni deseo. Ha parecido eleccion hecha por la mano de Dios a juicio de muchos: y puesto que a mi me estaba mejor seguir la paz, y quietud de el Monasterio, que habia professado, el Padre Provincial me enviō a mandar con censuras, que luego dentro de veinte horas aceptasse la eleccion, como su Magestad mandaba; y assi no puede hacer otra cosa, sino aceptarla, compelido por el mandamiento de mi mayor. Escribo esto a V. P. Reverendissima, para que como a hijo, a quien tanta voluntad tiene, me dč su bendiciōn, y apruebe y confirme lo hecho, pues mi intencion en todo ha sido no contradecir a la obediencia, y a lo que nuestro Seņor de mi persona ha ordenado: en quien tengo confianza, que darā las fuerzas, y suficiencia, que para tan alto oficio, y ministerio fueren menester, pues yo no pretendo otra cosa, sino su santo servicio. Y confirmando su Santidad esta eleccion, yo no podré entender en lo que V. P. Reverendissima, y el Capitulo general me encomendaron de las Constituciones, porque estarč ocupado en otras cosas. Mas en todo lo que tocare al servicio de V. P. Reverendissima, y honra, y provecho de la Orden, estarč siempre mui aparejado, como hijo obedientissimo. Nuestro Seņor la Reverendissima persona de V. P. guarde, y conserve por muchos aņos en su servicio, y para bien de esta Orden. De Valladolid a doze de Agosto de 1544. Hijo obedientissimo de V. R.ma Paternidad. Fray Thomās de Villanueva. Epistola Seripandi ad D. Thomam Archiepiscopatus Valentini possessionem adeptum, data mense Martio 1545: Reverendissimo Archiepiscopo Valentino. Gratulatus sum ex intimo corde dignitati, ad quam vocatum te a Deo audieram, iis litteris, ad quas ipse 24 Januarii respondisti. Gratulor nunc Sedi tuae, quae incolumem te excepit, in qua facile divino praesidio poteris mederi omnibus, quae aegra erant, et medicam manum tuam desiderabant. Id erit Deo gratum, ovibus tuis salutare, tibi honorificum, mihique jucundum. Sed ea de re, de qua binas ad te litteras scripsi, vehementer expecto quid respondeas. Commendavi tibi R.mi Card. Angliae negotia, cujus adeo singularis et probata virtus est, ut in lucro maximo ponendum sit, illi morem gerere, et suis optatis omnibus respondere. Quamobrem quantum me amas, tantum cupio, ut res summi hujus et vere christiani antistitis omni favore et auxilio complectaris, teque suarum rerum tutelam prompto animo excepisse cognoscere aveo, ut possim ex litteris tuis commendationis meae fidem probare. Earum litterarum exemplum denuo ad te mitto, ut si forte illae perierunt, quid abs te petam ignorare non possis. Vale... Epist. Seripandi ad Thomam Vill. Arch. Valent.: "Semper existimavi amplitudinis tuae charitatem cum magna nunc auctoritate conjuctam rebus ordinis profuturam, me praesertim habenas tenente, qui posteaquam virtutem et integritatem tuam novi, nihil non mihi de tua bonitate polliceri ausus sum. Quae sit mea erga omne virtutis genus voluntas, quae animi propensio, puto me tibi in Hispania probasse. Novit D. tua nihil apud me esse antiquius, quam cum bonis et honestis moribus piam et vere theologicam scientiam in meis fratribus conjungere, quorum altero exemplo, altero verbo docere, et ecclesiae Dei prodesse possunt. Cum Valentiae essem ad tollendum otium, et bona ingenia exercenda, de studiis litterarum quaedam decrevi. Ea ut incrementum suscipiant, ex Italia aliquem semper destinare cogitavi, qui nostro more Valentinum gymnasium formaret. Hunc latorem praesentium ad id efficiendum mitto, cui vel praecipue mandavi, ut D. tuae manus meo nomine oscularetur. Eum tuae summae prudentiae commendatum cupio, et si qua in re consilio, favore, praesidio, indiguerit, pro tua in Ordinem benevolentia, et in me charitate sibi non desis. Erit, ut spero, tua virtus et doctrina, quae hominem tibi longe magis commendabit quam mea epistola, quae idcirco brevior est, quod nolo de tua summa humanitate multa dicendo parum videri cofidere. Valeat D. tua R.ma cui omnem felicitatem cupio." Romae, Martio 1545. 1544. Mense Novembris. Romae. Epistola Generalis Seripandi ad Thomam de Villanova Arch. Valentinum: "Ea semper fuit mea in te fides et benevolentia, quae summam nunc peperit observantiam et venerationem, ut nihil verear ad te confugere, tuumque auxilium omnibus in rebus postulare, in quibus te mihi prodesse posse cognoscam. Venit enim mihi in mentem quanta animi promptitudine, dum inter nos ageres, mihi obtemperares, ut asseverare audeam, et jurejurando affirmare, in tam magno meorum fratrum numero neminem invenisse, qui vel erga me fuerit officiosior, vel meis mandatis obsequentior. Cur nunc, etsi ad amplissimam istam dignitatem tua te virtus evexerit, dubitem quin et optima sis erga me voluntate, et nihil mihi denegaturus, quod abs te tua servata dignitate fieri possit? Nunquam desperabo me posse ab eo impetrare rogando, a quo nihil non obtinebam praecipiendo. Est in sacrosancto Cardinalium Senatu Rainaldus Polus, Angliae Cardinalis, vir spectatae virtutis, pietatis vere christianae, doctrinae singularis, de cujus humanitate et sanctissimis moribus tanta est apud bonos omnes opinio, ut qui hunc non colit et observat, in bonorum numero haberi non possit. Ego certe nulla re me unquam feliciorem existimabo atque hac quod vir hic, in omni virtutum genere maximus, sua me domestica consuetudine dignetur, et in suam admittat familiaritatem. Quem quoties de divinis loquentem audio, non hominem sed angelum de coelo evangelium aeternum ad homines afferentem, mihi audire videar. Nunquam silerem, si quaecumque mihi in mentem veniant de Rainaldi Poli innocentia, et vitae sanctimonia, ac patientia in rebus adversis, quae una christiani hominis egregia virtus est, enarrare vellem. Itaque ad rem venio, cujus gratia ego tuo praesidio egeo in causa summi hujus antistitis. Habet in ecclesia tua quam vocant Capiscoliae dignitatem, cujus censu annuo suam suorumque paupertatem sustentat. Video enim in homine, quod omittendum non est, fortunae, et mundi hujus divitiarum inopiam. Video varias ejus amplissimasque divitias in fide et bonis operibus. Cupio igitur, atque a dignatione tua supplex peto, ut non modo rebus suis faveas, verum eas complectaris ut tuas. Sic enim habeto nullam posse te adipisci verae laudis rationem apud S.mum D. N. et sacrosanctum Collegium hac una certiorem, si audierint patrocinium te suscepisse rerum Rainaldi Poli, hoc est justitiae et probitatis, omniumque virtutum exemplaris. Aget ea de re tecum quoties necesse fuerit, R. D. Canonicus Ribeles, quem obsecro audias libenter, et vel hac ratione ames ardentius, quod causam agit tanti viri. Ego vero hujus Card. operam omnem tibi polliceor, qnae vel tuae dignitati, vel rebus omnibus adjumentum aliquod afferre possit. Maximam omnium commendationem et laudem, mihi crede, es assecutus, cum ad tantam dignitatem in senatu admissus es. Eam non modo aequabit, sed longe superabit fama haec, quod viri innocentis et doctissimi causam tuendam susceperis. Atque hac de re hactenus. Est in nostro collegio Augustinensium Valentiae Jo. Baptista Burgos, qui nunc reliquis praeest. Is ni fallor, integer vitae est et doctrinae non vulgaris. Hunc hominem, et quia tuae professionis est, et quia moribus est suavissimis, ac aliorum honestatem totis viribus optat et procurat, commendiatum suscipe. Qua in re mihi quoque rem gratissimam feceris. Quoniam vero christianorum principum, quos Deus unanimes in domo habitare facit, voluntas de concilio eadem est cum Pauli III Pont. Max. voluntate, Tridenti te videre spero, de cujus praestanti virtute multa Patribus pollicitus sum. Interea rogo ne dedigneris his meis litteris respondere. Tuas enim mihi reddendas omni fide curabit Jo. Baptista Burgos, is quem tibi commendavi". Epistola D. Thomae a Villanova: Reverendissimo P. M. Hieronymo Neapolitano Ordinis Erem. S. Augustini Generali dignissimo, etc. Litteras, quas ad me V. Reverendiss. P. destinavit, summa cum alacritate accepi; ex quibus perfacile cognosci poterat non tam mihi hujus dignitatis immerito, quam V. P. gratulationem reddendam esse. Mira namque in eis totius jucunditatis, alacritatis, exultationis species apparebat. Unde etsi hucusque monachum privatum, seu aliquorum curam habentem, me summopere amabas, nunc excrescente auctoritate visus est amor ipse crevisse. At gratulatio haec etsi mihi probatissima, quod ab optimo procedit animo, tamen mihi multo hoc jucundior, quod quamvis me dignitate adauctum cuperes, non tantam pectoris laetitiam demonstrasses, nisi divina ope confisus sperares me non nihil injuncti ministerii officium decoraturum. Sed, ut verum fatear, monachalem vitam tranquillam, quietam, meoque ingenio commodam considerans, hujus quam ineo pontificalis afficerer taedio, nisi et majores fructus Chisti Reipublicae allaturam considerem; et non minus multis negotiis occupatum, proximorum saluti studentem, quam intra cellam inclusum Deo placere posse legissem, in hac praesertim Ecclesia, quae diu pastoris orbata regimine multorum vitiorum pullulatione sylvescit. Unde exorandus a nobis est piissimus Christus ut quoniam hanc conferre dignatus est nobis Ecclesiam, dignetur etiam ad illam regendam suam conferre gratiam, ne mihi largissimae piaetatis suae donum in judicium nostra desidia convertatur. Porro si negotiorum quicquam ad V. P. spectans apud me peragendum fuerit, diligentissimae curabitur. Valeat P. V. Reverendissima. Ex Valentia die 24 Januarii anno 1545. Ad mandata P. V. Reverendiss. Fr. Thomas Archiepisc. Valent.
Ad an. 1546 sub die 22 Aprilis in memorato Seripandi Reg. scriptum reperitur: Venetiis interfuimus concioni et sacris; in communi mensa comedentes exposuimus Fratribus quo in periculo res nostrae essent ob ea, quae contra nos in Concilio proponebantur, quantumque oporteret nos providere ne nostra respublica periculum hujusmodi subiret, aut rueret... Eodem tempore praefatus Seripandus ad Fratres Polonos scripsit: Pecunias vestras, quas loco muneris ad nos misistis non accepimus, sed vestris nunciis restituimus. Non est enim nostri officii munera accipere. Epistola Gen. Seripandi ad Fr. Hoffmaisterum Tridenti 1546 die 23 Februarii: "Nihil est quod nuper acceptis abs te litteris respondeamus nisi ut quanta maxime possumus cupiditate abs te petamus et contendamus, ut ad nos, quam saepissime scribas, et minutissima quaeque vestri colloquii scribendo consecteris, quo per tuam diligentiam nihil ignoremus de personis, controversiis, seu articulis, ratione et via colloquendi, omnibus denique quae istic geruntur, omnem nobis istam seu dissertationem, seu mavis temporis jacturam nobis ob oculos pone, ut dum tuas legimus litteras, Ratisponae nos esse, et oculis omnia rimari videamur. Gratissimum extitit quod scribis de tuis Ratisponensibus concionibus, quas omnes in eum scopum tendere optamus, ut Dei gloria illustretur, et qui diu devii errarunt, in viam, quae unica ad salutem patet, revertantur, hoc est in arcam pereunte mundo ingrediantur… De nostro concilio audire omnia potes ex R.do et omni laude dignissimo Patre Suffraganeo Moguntino. Non enim magnos post ejus discessum progresus fecimus, et pendent omnia, ut plerique suspicamur, a Caesare, in cuius manu est antidotum vulneri apponere, vel venenum. Si ad hoc concilium, si ad veritatem, si ad christiani orbis tranquillitatem divinae suae mentis vires convertat, quid non speremus? Dabit Deus salutem Ecclesiae suae per manus ejus, eritque omnium qui unquam fuere aut futuri sunt fortissimus ac celeberrimus. Meminimus hac de re concionem nos apud eum Neapoli dum ageret, habuisse, qua viam ad veram et numquam perituram gloriam ostendimus. Audire nos videbatur magna attentione: Huc eo res Ecclesiae videntur adductae, ut vel magna cum sui nominis gloria instaurandae sint, vel sempiterno cum dedecore perdendae. Tu opus fac evangelistae, et ministerium tuum imple, ac memineris nihil esse aliud confiteri Christum quam propter veritatem non extimescere faciem potentis. Habes Caesaris pectus, quantum omnes intelligimus, pietatis amantissimum. Nihil est quod ad pietatem attinet, quod ille non libenter sit auditurus, et si Deus adsit curaturus. Da itaque operam ne unquam dicere possis: Vae mihi quia tacui... Vale."
Ad an. 1548 sub die 29 Septembris Seripandus praecepit Romano Provinciali ut omnino de medio tolleret abusum, quo nostrates Aquipendii, et Montis-Falisci barbam gestare solebant, addens se in toto suo itinere ne unum quidem Fratrem vidisse barbatum. Ven. Fr. Rodericus de Andrada, alumnus conventus Hispalensis simul cum aliis quatuor sociis in Anglia pro fide catholica an. 1549 martyrium subiit. Ex Torellio tom. 8, pag. 317.
An. 1550 duodecim nostrates jussu, et sumptibus Caroli V Imperatoris ex Hispania in Peruviam trajecerunt habentes ejusdem Imperatoris mandatum, quo in illa regione coenobia Ordinis Augustiniani expensis publici aerarii erigere possent. Fuerunt autem Patres Andreas de Salazar, Antonius Lozanus, Joannes de S. Petro, Hieronymus Melendez, Didacus Palominus, Petrus de Cepeda, Andreas de Ortega, alias de S. Maria, Joannes del Canto, Joannes Chamorro, Franciscus de Frias, Joannes Ramirez, et Fr. Balthasar Melgarejus nondum sacerdos sed adhuc diaconus. His accesserunt Ven. Joannes Estatius, et Joannes de Magdalena cum aliis duobus nostratibus, qui jam in Mexicano Regno degebant. Eodem anno 1550 sub die 6 Feb. Marchionissa de Priego petit ut Fr. Alphonsus ab Horozco in conventu Montillae permittatur degere pro ejusdem consolatione spirituali. Item anno 1550 sub die 26 Aprilis negatur Communitati Cassianae concessio confessarii nostri Ordinis pro Monialibus ejus loci, cum decretum fuerit relinquere omnia monasteria Monialium sub cura Ordinariorum. Et revera Monialium cura relicta fuit mense Martio an. 1576. Item eodem an. 1550 sub die 24 Junii Episcopus Sulmonensis D.D. Zambeccarius, Papae ad Lusitanos, Nuncius, unum Augustinianum pro suo comitatu a Generali petivit. Praeterea sub die 8 Octobris Fr. Alphonsus ab Horozco locatur in conventu Montillae ad petitionem Cardinalis Compostellani, seu Burgensis. Quoniam saepe in Lutheranae haeresis historia fit mentio nostratis acerrimi ejusdem haeresis hostis Ven. P. Fr. Joannis Hofmaisteri, qui per antonomasiam Antilutherus nuncupatus fuit, operae pretium ducimus hic referre sequentem epistolam, quam in praefati Hofmaisteri laudem libro ejusdem Postillarum praefixit D.D. Leonardus Haller Episcopus Philadelphiae, et Suffraganeus Eystettensis: "Amice, clareque Lector, toti superiori Germaniae notum est et manifestum, quae dona in predicando, Deique verbo annunciando ex divinae benignitatis thesauro sortitus fuerit piae memoriae Reverendus atque devotus Pater Joannes Hofmaisterus Ordinis Augustiniani quondam Provincialis et Prior conventus Colmariensis, qui etiam hujusmodi talentum, non uti inutilis ille servus in sudario reposuit aut in terram defodit; sed usus illo est juxta facultatem suam, et intellectum ei a Domino Deo datum, non proprio tamen motu, verum iis in locis, ad quae rite vocatus, idque exercere jussus fuerat. Testes hujus rei sunt una cum civitate Colmariensi, loco nimirum propositae sibi mansionis et quietis, etiam multa alia loca ac praesertim duo imperialia celeberrima comitia quae proximis annis quadragesimoquinto, sextoque Wormatiae, ac Ratisbonae celebrata sunt, ubi ipse in conspectu Imperatoriae simul ac Regiae Majestatis, clementissimorum Dominorum nostrorum, necnon sacri Romani Imperii Comitum Palatinorum Statuumque, atque innumerabilis pene populi commisso sibi officio praedicationis amplissimo functus est; adeo ut non modo Romanae Ecclesiae subditi, verum etiam contrarii singularem quamdam jucunditatem, et delectationem inde hauserint. Hinc multi permoti elaborarunt quatenus fidelem illum, diligentem, promptumque Ecclesiae ministrum (tam enim promptus erat ut uno saepe die bis terve concionaretur) tum ad suam ipsorum, tum etiam ad subditorum suorum utilitatem, animaeque salutem ad se trahere possent. E quibus serenissimus catholicus, et Ecclesiae Romanae fidelis Princeps, ac Dominus Villelmus, Comes Palatinus Rheni, utriusque Bavariae Dux, clementissimus Princeps, ac Dominus meus unus fuit, qui supra memoratum P. Joannem Hofmaisterum pro concionatore principalis urbis suae Monacensis tandem nactus fuit; ubi et ipse Hofmaisterus quasdam e suis habitis concionibus germanice imprimendas, et in lucem edendas curavit. Quamvis autem tunc temporis exactis quibusdam hebdomadibus exinde Colmariensem suum repetierit conventum, quo molestias itinerum paulisper vitaret, ac domi in proprio monasterio concionibus, atque etiam lectioni, atque scriptioni (id quod requiem arbitrabatur) vacare posset; hac tamen chara sibi requie frui minime permissus fuit. Postquam enim Catholicae Romanae Imperatoriae Majestati rebelles ex campo se subduxere, Caesareaque Majestas Ulmam se confestim contulit, Reverendissimus Pater, ac D.D. Otto S. R. E. tit. S. Balbinae Presbyter Candinalis, ac Episcopus Augustanus clementissimus Dominus meus, Hofmaisterus eo pervolat ut suggestum Ulmensem susciperet regendum; cui etiam quibusdam mensibus non absque fructu, et lucro multarum animarum, ut a Deo sperandum, laudabiliter praefuit. Tum denique cum per ejusdem sacrae Caesareae Majestatis victrices manus memorato clementissimo domino meo Episcopo Augustano civitas sua Dillingensis, quae a rebellibus ad sex menses occupata tenebatur, restituta fuit; illustrissima sua Celsitudo saepe dictum Hofmaisterum eo vocavit ad eradicanda recenter orta zizania novi dogmatis, quae per rebelles tempore suae tyrannicae occupationis in civitate Dillingana fuerant disseminata. Id quod dictus fidelis P. Joannes Hofmaisterus alacriter praestitit; sicque aliquanto tempore ambas civitates Ulmam scilicet, ac Dillingam alternatim divini verbi ministerio admninistravit. In istis tamen laboribus nequaquam verba sua aeri mandavit, nec solum auditores suos his erudivit; verum etiam conciones suas diligenter latina lingua conscripsit, et postmodum magnam illarum partem, nempe Dominicalium Evangeliorum ab Adventu usque ad Pentecostem ipsemet in Germanicam transtulit ut suo idiomate patriae quoque consuleret; ii quoque qui ejus illas conciones audivissent, easdem denuo ruminando transcurrerent, vitamque suam tanto facilius secundum eas dirigerent; ii vero qui non audivissent, iisdem minime defraudarentur. Cum vero Deus Omnipotens ipsius molestias, diligentiam, ac fideles demum labores remunerare, atque a saeculo hoc nequam tempestive satis evocare vellet, Ulmae tandem gravi morbo correptus fuit. Qua de causa Hofmaisterus ad monasterium Sesligensi civitati proximum se recepit. Verum morbo paulisper ingravescente, ulterius Gunzburgum usque deportatus est; ubi aliquot septimanis morbi vim et molestiam cum omni humilitate patientissime sustinens, saepiusque interim Deum interpellans (uti de S. Martino legitur) ait: Domine si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua; sicque ibidem Gunzburgi 22 Agusti 1547 rationis pleno usu praeditus, pie in Domino obdormivit, et ad aeternam vitam (uti omnino sperandum) feliciter migravit".