Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

XCIII

APPENDIX

 

 

 

 

Praeter conventus supra commemoratos plures alii ab an. 1565 usque ad an. 1620 a nostratibus in Philippinis insulis erecti sunt, quorum nonnulli Religiosis Ordinum SS. Dominici et Francisci ac Societatis Jesu traditi, alii vero ab an. 1768, cum paroeciae in singulis missionibus institutae sunt, domus parochiales audiunt, quas tamen poroecias Augustiniani solerti zelo ac diligentia impraesentiarum ministrant, in quibus 2.300.000 fidelium curam in spiritualibus gerunt. Eos ne memoria excidant commemorare liceat:

Conventus de Ogton in insula Panay erectus an. 1572;

Conventus de Lubao in provincia Pampanga, in quo humanarum litterarum Collegium efloruit, an. 1572;

Conventus de Betis in eadem provincia an. 1572;

Conventus de Mindoro in ejusdem nominis insula an. 1572;

Conventus de Bay in prov. de la Laguna in Luzonia insula an. 1572;

Conventus de Pasig prope Manilam an. 1572;

Conventus Panayanus seu de Panay in hujus nominis insula an. 1572;

Conventus de Dumangas in eadem insula an 1572;

Conventus de Macabebe in prov. Pampanga anno 1575;

Conventus de Bacalor in eadem provincia an. 1576;

Conventus de Santa in provincia de Ilocos in Luzonia insula an. 1576;

Conventus de Janiuay in insula Panay an. 1578;

Conventus de Parañaque prope Manilam an. 1578;

Conventus De Tigbauan in insula Panay an. 1580;

Conventus De Malolos in provincia de Bulacan an. 1580;

Conventus de Malolos in provincia de Bulacan an. 1580;

Conventus de Tanay in insula vulgo de Negros an. 1580;

Conventus de Bulacabe in insula Panay an. 1580;

Conventus de Tabuco prov. Batangas in Luzonia insula an. 1580;

Conventus de Bantayan in insula prope Zebu an. 1580;

Conventus de Aclan in insula Panay an. 1580;

Conventus de Dumarao in eadem insula an. 1580;

Conventus de Antique in eadem quoque insula an. 1580;

Conventus Mexici in provincia Pampanga in Luzonia insula an. 1580;

Conventus S. Nicolai de Tolentino in suburbiis civitatis S.mi Nominis Jesu de Zebu vel Zugbu an. 1584;

Conventus de Tanauan in provincia de Batangas Luzoniae insulae an. 1584;

Conventus de Ilog in insula vulgo de Negros an. 1584;

Conventus de Arevalo in insula Panay, qui postea episcopo cessit, an. 1584;

Conventus de Jaro in eadem insula an. 1584; in eo an. 1868 erecta fuit Sedes episcopalis Jarensis, sive Sanctae Elisabethae de Jaro, ideoque cessit episcopo, nobis loco ejus tradito conventu de Iloilo;

Conventus Silac in provincia Pangasinan an. 1583;

Conventus de Ilauag in provincia de Ilocos Luzoniae insulae an. 1586;

Conventus Baoang in provincia de La Union in Luzonia insula an. 1586;

Conventus de Batac in provincia de Ilocos an. 1586;

Conventus de Tagudin in eadem provincia an. 1586;

Conventus de Sala in provincia de Batangas, qui an. 1654 disparuit obrutus ignitis cineribus liquatisque metallibus, quae valcanus vulgo de Taal in eadem provincia de Batangas evomuit;

Conventus Sancti Pauli inter montes vulgo de los Montes in provincia de Laguna Dioecesis Manilanae an. 1586;

Conventus Sanctae Luciae in provincia de Ilocos Dioecesis Novae Segoviae an. 1586;

Conventus de Laog in eadem provincia an. 1586 (haec enim paroecia nunc temporis 38.000 fidelibus constat);

Conventus de Taguig in Dioecesi Manilana an. 1587;

Conventus de Balauang in provincia de La Union Dioecesis Novae Segoviae, an. 1687;

Conventus de Navarcan in provincia de Ilocos an. 1587;

Conventus de Purao in prov. de La Union an. 1587;

Conventus de Lingayen in provincia de Pangasinan an. 1587, hic cum ipsa provincia ob multam nimis messem et operarios ad eam excolendam paucos, concreditus fuit PP. Ordinis S. Dominici, quibus postea, saeculo XVIII, eamdem ob causam tradimus provincias Ituy et de Paniqui, cum omnibus domibus, Monasteriis, ecclesiis et suppellectilibus, quae Augustinenses per tot annos acquisierant;

Conventus de Guagua in provincia Pampanga an. 1590;

Conventus de Sexmoan in eadem provincia an. 1590, in eo Priorem et Missionarium egit B. Petrus de Zuñiga priusquam in Japoniam profectus esset;

Conventus de Buratao in provincia de La Union an. 1590;

Conventus Sancti Matthaei in Archidioecesi Manilana an. 1590, hic transiit ad PP. Societatis Jesu, et postea cessit episcopo Manilano in Societatis Jesu suppresione an. 1767;

Conventus de Guimbal in insula Panay an. 1590;

Conventus de Bantay in suburbiis civitatis Novae Segoviae, seu Vigan, an. 1591;

Conventus de Bacarra in provincia de Ilocos an. 1591;

Conventus de Candon in eadem provincia an. 1591;

Conventus de Sinait in eadem quoque provincia an. 1591;

Conventus de Passi in insula Panay an. 1593;

Conventus de Paoay in provincia de Bulacan, Dioecesis Manilanae, an. 1593:

Conventus de Porac in provincia Pampanga an. 1594;

Conventus de Gapan in provincia Novae Ecijae in Luzonia insula an. 1595;

Conventus de Bigaa in provincia Bulacan an. 1596;

Conventus Ibahay in insula Panay an. 1595;

Conventus de Dumalag in eadem insula an. 1596;

Conventus de Malate in suburbiis Manilae an. 1596;

Conventus de Agoo in provincia de La Union Dioecesis Novae Segoviae an. 1597;

Conventus de Dingras in provincia de Ilocos an. 1597;

Conventus de Bangued, quae est Caput novae Provinciae del Abra an. 1598: hunc Augustinenses, Episcopi Novae Segoviae voluntati ac desiderio obsecundare volentes clericis saecularibus tradiderunt, acepto ejus loco conventu alio in provincia de Ilocos;

Conventus de Sibucao in insula Panay an. 1600;

Conventus de Baong in eadem insula an. 1600;

Conventus de Pototan in insula quoque Panay an. 1600;

Conventus de Bacnotan in provincia de La Union (antea de Pangasinan) an. 1601;

Conventus de Batan in insula Panay an. 1601;

Conventus de Quingua in provincia de Bulacan in Luzonia insula an. 1602;

Conventus Sanctae Crucis in provincia de Ilocos an. 1602;

Conventus de Baños del Rey in provincia de La Laguna, Dioecesis Manilanae, an. 1602;

Conventus Masbate in insula ejusdem nominis provinciae de Albay, an. 1605.

Conventus Lipae in provincia de Batangas an. 1605;

Conventus de Magalang in provincia Pampanga an. 1605;

Conventus de Talamban in insula Zebu an. 1605;

Conventus Mabusao in provincia de Capiz, in insula Panay an. 1605.

Conventus de Bolhon in insula Zebu an. 1606;

Conventus Laglag in insula Panay an. 1608;

Conventus de Argao in insula Zebu an. 1608;

Conventus de Minalin in provincia Pampanga in Luzonia insula an. 1614;

Conventus de Tambobong vulgo Malabon, prope Manilam an. 1614:

Conventus S. Nicolai de Tolentino in provincia de Ilocos an. 1614;

Conventus de Paombong in provincia de Bulacan in Luzonia insula an. 1619.