Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XCVI
APPENDIX
B. Felix vulgo de Curtiano nuncupatus, primam lucem aspexit in ejusdem nominis oppido dioecesis Ariani in Capitanata ex honesta familia Polles, ex quo cognomine Augustiniana ab illo fundata Dulcetana Congregatio etiam Pollensis appellata fuit. Adhuc adolescens circa medietatem saeculi decimi quinti apud nostratem celeberrimam Congregationem S. Joannis de Carbonaria nostro Eremitano Ordini nomen dedit, atque post sedulam ecclesiasticis studiis navatam operam a Generali Aegidio de Viterbio postea Cardinali sacrae theologiae baccalaureus, atque nostri Augustiniani Ordinis historiographus renuntiatus fuit. Hujusmodi autem officium explere non valuit; nam necessaria documenta, quae illi Roma transmissa fuerant in itinere maritimo naufragium pertulerunt. Cum vero eximia fulgeret vitae integritate, atque mira polleret morum innocentia, simulque esset religiosus regularis observantiae studiosissimus, cum a P. Generali, tum etiam a P. Provinciali ad variorum Apuliae conventuum reformationem crebro cum magno monasticae disciplinae incremento adhibitus fuit. Postea vero solitudinis atque recessus amore captus, circa annum 1492 in remotam quamdam, atque solitariam sylvam haud multo procul Dulceto in dioecesi Bovinensi sitam sese recepit, ibique coenobium S. Matris Consolationis extruxit, in quo nimirum suae Dulcetanae Congregationis fundamenta jecit. Hujusmodi tamen profugium explendae vehementi illius animi ad recessum proclivitati haud satis esse visum ei fuit; quamobrem ut magis absconditam in Christo vitam duceret, atque ab aliorum etiam coenobitarum contubernio segregatus soli Deo, sibique jugiter vacare posset, in eadem rupe, in qua coenobium fundaverat, sed non ita multo procul subterraneam quamdam, horridamque cryptam effodi curavit, eamque in suam perpetuam mansionem sibi delegit. In hoc itaque scabrae cavernae latibulo noster Felix inclusus, diu noctuque suavissimas sui cordis delicias in meditationibus, in crebris jejunis, in diuturnis vigiliis, in continuis austeritatibus, atque dirissimis sui corporis afflictationibus reperiebat; didicerat enim in schola Christi quia oportet primum pati, et sic introire in Regnum Dei. Ad bina ejusdem cavernae latera duas alias veluti cryptulas, sive potius foramina petrae sibi excavari fecit, in quarum una necessarium tantum, atque brevissimum somnum humi cubando fessis membris donabat, in altera autem hyemali tempore, ne nimio frigore moreretur, ad prunas interdum se calefaciebat. In majori autem crypta, in qua solebat diu noctuque orationi vacare, unum .parvum altare erexit, super quod, uti fama refert, quotidie incruentam hostiam Deo litabat, atque ligneam Deiparae statuam collocaverat, ut sic suae impensae erga B. Virginem pietati plenius atque commodius satisfacere posset. Hujus autem singularis erga B. Virginem suae devotionis argumentum noster B. Felix in eo praesertim exhibuit quod omnia fere Ordinis nostri coenobia, quae ipse passim aedificavit, sub ejusdem Deiparae patrocinio constituit. In praefata autem teterrima specu tantummodo Dei famulatui, suaeque animae aeternae saluti intentus vixit B. Felix usque ad decrepitam annorum circiter nonaginta aetatem, ibique tandem cum magna sanctitatis fama spiritum Deo reddidit paullo post annum 1529. Statim post obitum ejus memoria ab illis piis oppidanis, finitimisque populis ceu viri sancti celebrari coepit, atque deinde ad illius honorem lapidea statua confecta fuit, quae nostratem B. Felicem repraesentabat tamquam virum jam decrepitae aetatis, Augustiniana tunica indutum, sandalia in pedibus habentem, atque in manibus coronam precatoriam, et super humerum instar mendicantium bisaccium gestantem. Ad nostratum Dulcetanorum instantiam praememorata B. Felicis specus ab Episcopo Bovinensi in parvum quoddam sacellum conversa fuit, ibique altare ad ejus honorem erectum ac super illud praefata statua publicae venerationi exposita. Ex processu super illius cultu immemorabili circa an. 1775 apud Bovinensem Episcopalem Curiam confecto. In eodem processu reperitur particula cujusdam testamenti, cujus tenore noster B. Felix die 4 Feb. an. 1529 cum esset prior conventus S. Mariae de Misericordia in oppido vulgo Atripaldi nuncupato, executor testamentarius constitutus fuit. Itaque anno 1529 die 4 Feb. adhuc inter vivos degebat licet jam valde senex. De hoc B. Felice nimis pauca retulimus pag. 553.