Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XCVIII
APPENDIX
Epistola Rev.mi Patris Hieronymi Seripandi ad S. Thomam a Villanova, ad Archiepiscopatum Valentinum electum. S. Thomae Epistola, ad quam haec responsum est, habetur hujus voluminis pag. 606, sub data 12 Augusti an. 1544: "Deo, qui coelum et terras summa ac ineffabili providentia moderatur, a nobis omnibus, et a me ipso praesertim, qui Augustinianis nunc praesum, gratiae sunt agendae immensae, quod per Carolum Caesarem pietatis propugnatorem unicum, ut ex tuis litteris laetus audio, in Ordine Episcoporum te virum summae integritatis, et doctrinae collocaverit. Gratulor igitur tibi primum, Valentinae deinde Ecclesiae, nostri denique Ordinis hominibus universis. Tu enim virtutis tuae testimonium consecutus es amplissimum, in quo nulla ambitionis aut cupiditatis nota existat. Dei unius, qui quos vult, eligit, consilium veneramur, et Caesaris fidelissimum pectus laudamus; Valentina vero Ecclesia pastorem eum adepta est, quem summopere optare debebat, qualem describit Apostolus potentem exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt reprimere. Nostri vero Ordinis nemo erit, qui non laetetur, ac quasi triumphet, quod in te excitetur prisca patrum virtus, et gloria reviviscat.
Post enim magnum illum Alphonsum Toletanum, Hispalensem Praesulem, nemo ad tantum munus in Hispania a Deo vocatus recolitur. Hunc tu nobis honorem egregia virtute restituis. Ego vero judicio quoque meo gratulari possum, quod haec de te divinare videbar, cum mores et integritatem tuam, magnamque maximarum doctrinarum peritiam in Hispania contemplabar. Non vereor quin S.mus D. N. Pontifex hanc caesaream nuncupationem gratissimo animo sit accepturus, apud quem gravissimum virtutis tuae testimonium extabit R.mi D. Burgensis, qui ut saepe ad te scripsi, amat te impense. Ego quoque officio meo non deero cum Romam rediero, quod ad calendas Novembris futurum existimo, Deo juvante. Dominus igitur qui te vocavit, virtute ex alto induat, ut omnes legitimi pastoris numeros explere ad suam gloriam, et tuarum ovium salutem possis. Quibus verbis tibi benedicimus, et bona precamur, quod primum ad nos attinet; deinde, ut debemus, manus tibi tamquam Episcopo summo honore digno exosculamur.
Demum res tui Ordinis in ea civitate, quae certe magno egent auxilio, commendatas tibi esse pro tua pietate optamus. Qua de re cum sedere te in Sede tua compertum habebimus, latius agemus. Interea vale dignissime Praesul, et me, quem ut patrem venerabare, nunc deditissimum servum complectere. Datum Florentiae 19 Septembris an. 1544. Fr. Hieronymus Seripandus, generalis.