Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XCIX
ALII AUGUSTINENSES SCRIPTORES, QUI FLORUERUNT AB ANNO 1550 USQUE AD 1620
Fr. Adamantius, sive Adamas, vulgo Diamante, Florentinus, vir fuit varia, ac multiplici eruditione instructus, ac praesertim apud scriptores laudatur ceu magnus geographus, atque insignis mathemathicus, qui etiam litteras graecas, hebraicas, atque latinas egregie calluit. Anno 1563 erat Tridenti orator catholicorum Helvetiorum ad Concilium, unde a Gregorio XIII deinde Romam vocatus fuit ut Hebraeorum Thalmud traducendo, atque emendando operam daret. Verum dum hujusmodi labori incumberet, die 17 Jan. an. 1581 hanc mortalem vitam finivit. Apud Ordinem fuerat secretarius P. Prioris Generalis, et Pisanae Provinciae moderator. Opera ejus vide apud Ossinger pag. 14.
Fr. Adeodatus Senensis, sacrae theologiae magister, et publicus in patrio gymnasio per multos annos theohogicae cathedrae moderator, fuit provincialis primo Senarum, ac deinde Siciliae, quo profectus fuerat ut praeceptorem ageret filii Marchionis Terrae-Novae in domo Panormitani Archiepiscopi DD. Petri Taliavia de Aragonia, praefati Marchionis fratris. An. 1563 interfuit Concilio Tridentino, in quo magnam suam doctrinam, et eruditionem ad stuporem ostendit, ut scribit Ossinger pag. 326, ubi etiam nostratis Adeodati lucubrationes recensentur. Decessit circa an. 1568.
Fr. Augustinus Moreschinus, de Monte-Ilcino, alumnus provinciae Senarum, potissimum laudatur facundissimi concionatoris nomine, qui praecipuas Italiae urbes in sui admirationem rapuit. Vir dicitur fuisse moribus incorruptus, conversatione honestissimus, atque singulari humilitate praeditus, qui propterea haud ignobilem in Regno Neapolitano sibi oblatum Episcopatum recusavit. Vitam cum morte commutavit Mediolani an. 1560, aetatis suae 42. Vide Bibliothecam Augustinianam, pagina 612.
Fr. Christophorus de Fonseca, Toletanus, qui in oppido S. Eulaliae ortum habuit, sacrae theologiae magister, erat suo tempore celebris concionator et patria lingua valde facundus, et elegans scriptor. Anno 1607 a Generali Hippolyto Fabranio Castellae provinciae rector designatur. Extremum diem clausit 27 Decembris an. 1612, aetatis suae 71. Quae reliquit doctrinae suae monumenta referuntur in praefata Bibliotheca Augustiniana, pag. 355.
Fr. Christophorus Patavinus, sacrae theologiae magister, laudatur tamquam magni nominis philosophus, atque insignis theologus. Cum esset totius Ordinis Procurator generalis, in comitiis generalibus habitis Bononiae an. 1551 in locum Prioris Generalis Hieronymi Seripandi suffectus fuit, totumque deinde Eremitanum Ordinem per annos duodeviginti optime gubernavit. Vir fuit multae doctrinae atque singularis pietatis, qui in Tridentino Concilio suam raram eloquentiam ostendit, in eoque Reipublicae Christianae egregiam operam praestitit. Debitum naturae persolvit Romae die 4 Feb. an. 1569, aetatis suae 69. Scripta ejus recensentur apud Ossinger, pag. 672.
Fr. Christophorus Santotisius, Hispano-Burgensis, sacrae theologiae magister, celebratur praesertim eloquentissimi Concionatoris nomine, qui an. 1567 designatus fuit Hispanorum praedicator in Belgio. Fuit etiam Coloniensis provinciae Vicarius generalis ab anno 1570 usque ad 1576. Interfuit Concilio Tridentino an. 1563, in eoque praeclare se gessit, praesertim dum coram Patribus dominica tertia quadragesimae de verae Ecclesiae signis peroravit. In decrepitam usque aetatem pervenit, vitamque cum morte commutavit an. 1612. Opera ejus citantur in saepe laudata Bibliotheca Augustiniana pag. 792.
Fr. Felix a Prato, alias Pratensis, alumnus Cong. Ilicetanae, ex famoso hebraeo, atque rabbino factus eremita augustinianus, trium linguarum peritia, ad magna eruditione ornatus, inter celebriores suae aetatis theologos jure meritoque adnumeratur. An. 1522 a Generali Gabriele Veneto ad Adrianum VI Summum Pontificem electum, et in Hispania tunc commorantem missus fuit ut Ordinis negotia apud illum tractaret. Multis annis Romae hebraeorum flagellum nuncupatus fuit. Ab anno 1526 ad 1528 suae Ilicetanae Congregationis procuratoris munus exercuit. Tandem prope centenarius Romae ad praesentis vitae terminum pervenit die 5 Nov. an. 1558 Opera ejus vide apud Ossinger pag. 717.
Fr. Franciscus a Christo, Lusitanus, sacrae theologiae doctor eximius, vir ingenio praestans, eloquio disertus, atque variarum linguarum peritus, in Academia Conimbricensi publice sacram theologiam docuit ab an. 1564 ad 1583 evasitque ejusdem facultatis decanus, qui primus in eam scholam methodum tradendi annotationes, sive postillas invexit. Ad alteram vitam transivit e Conimbricensi coenobio die 10 Feb an. 1587. Illius doctrinae monumenta refert Ossinger pag. 231.
Fr. Hieronymus Roman, Hispanus, sacrae theologiae Magister, ita ab Herrera pag. 356 celebratur: Hieronymus Roman, provinciae Castellae filius, totius Augustiniani Ordinis chronographus generalis, vir indefessi laboris, et studii, librorum helluo, pluribus editis opusculis nomen suum posteritati divulgavit. Mirum profecto quot provincias peragrarit ut antiquarum rerum notitias ex instrumentis fidelioribus compararet, quotque volumina manuscripta reliquerit. Anno 1589 apud Archiepiscopum Bracharensem commorabatur. Vitae hujus stadium confecit Metimnae Duelli vel Campi circa an. 1597. Quae scripserit discere potes ab Ossinger pag. 773.
Fr. Joannes ab Annunciatione, Mexicanus, illius provinciae alumnus, a nostrate Grixalva dicitur vir maturi regiminis, et magni ad Religionem zeli, qui Mexicanam Provinciam, tunc sanctis hominibus fecundam, illustravit. Quaedam docte scripsit lingua mexicana, quae magno adjumento sunt evangelicis illius regionis operariis. Hujus praesertim nostratis Joannis, et aliorum Augustinensium zelo, et laboribus tota Quitensis regio christianam fidem amplexa est, in eaque sex annorum intervallo quatuordecim Augustiniani Ordinis coenobia erecta fuerunt. Tandem laboribus in vinea Domini exantlatis consumptus Joannes noster obiit Mexici an. 1593, aetatis suae 80. Vide Ossinger pag. 58, et Alphabetum Herrerae part. I, pag. 409.
Fr. Joannes Baptista a Glano, Belga, Leodium patriam habuit, ubi apud nostrates primas litteras didicit. Annos viginti natus Romam venit, ibique opera praesertim cujusdam nostratis coenobitae P. Joannis a Leodio eremitanum habitum induit an. 1572. In patriam rediit sanitatis recuperandae causa an. 1575, unde postea Parisios profectus fuit. Ibidem in divinas litteras tamdiu incubuit ut per omnes pedetentim gradus ad summum pervenerit laurea theologica inter doctores sorbonenses solemniter coronatus. Lutetiae cum degeret Ducem Nivermensem, cui imprimis acceptus erat, Henrici III, ad Sixtum V recens electum legatum theologi titulo comitatus fuit. Variis vicibus praesertim Leodii prioratum gessit, atque etiam bis Belgicam provinciam rexit, interea in Leodiensi coenobio scholastica exercitia non omittens, eodem nimirum tempore et coenobitas gubernans, et saeculares docens. Apud nostratem Ossinger pag. 401 dicitur vir eruditissimus, ac historicus celeberrimus atque omnium scientiarum gloria illustris, qui suis dux erat ad virtutem, ad religiosam vitam, ad perfectionis studium, ad accurutam regulae, et statutorum Ordinis observationem, donec laboribus, et senio exhaustus, Leodii die 3 Feb. an. 1613 naturae satisfecit. Consule etiam nostratem Cornelium Curtium in Elogiis illustrium Augustinensium pag. 259.
Fr. Joannes Gonzalez de Critana, Hispanus, sacrae theologiae doctor, sua magna doctrina Castellae provinciam illustravit. Apud nostratem Ossinger dicitur vir moribus candidus, ingenio acutus et in praedicando eloquentissimus. Floruit saeculo 17. Illius eruditionis monumenta vide in saeculis Aug. vol. 2, pag. 312.
Fr. Laurentius de Villavicentio, Xerecensis, alumnus fuit provinciae Castellae. Jam sacrae theologiae magister degebat in coenobio Burgensi an. 1560. Antea vero fuerat sacrae Scripturae professor in Universitate Lovaniensi, necnon apud Ordinem commissarius generalis inferioris Germaniae. Eligitur aulicus Philippi II concionator an. 1570, suisque concionibus se reddidit universo fidelium coetui gratissimum. A praefato Rege an. 1577 simul cum D. Joanne Manrique regio eleemosynario, et P. Mag. Fr. Petro Ferdinandez Ord. S. Dominici provinciali designatus fuit ad examinandam causam Patrum Discalceatorum Ord. B. Mariae Virginis de Monte Carmelo, et horum judicio piissimus Rex apud S. Sedem favit separationi Congregationis eorumdem Carmelitarum Discalceatorum. An. 1575 haud levem passus est insectationem ab Episcopo Pacensi, qui illius scripta tamquam censoriae notae digna traducebat. Verum causa Romam delata Cardinali Justiniano commissa fuit. Hujus autem causae is exitus fuit, ut nimirum nostratis Laurentii scripta Romae approbata fuerint, et e contra Episcopi opuscula correctioni, atque emendationi submissa. Laurentio nostro, ita Ossinger pag. 946, ubi etiam illius scripta refert, praestantia ingenii, morum integritate, divinarum litterarum, ac sanctorum Patrum peritia pauci aequari potuere; erat enim inter theologos Hispaniae sui aevi fere primus, atque beneficio disertae linguae tantum valebat ut quando sacris concionibus operam dabat, auditores adeo commoverit, ut nemo multis antea temporibus majori concursu auditus fuerit. Ad meliorem vitam migrasse videtur circa an. 1581.
Fr. Leonardus Coquaeus Aurelianensis, alumnus provinciae Franciae, atque doctor Parisiensis, apud Herreram pag. 18, tom. 2, appellatur vir doctissimus et omnigena eruditione refertus, linguarum latinae graecae, et hebraicae cognitione instructus, et commentariis super D. Augustinum, et scriptis in haereticos clarus. Anno 1592 erat Florentiae studiorum regens, et 1595 serenissimae dominae Christinae de Lotharingia Hetruriae Ducissae confessarius. Nostratis Coquaei opera magno ideo praesertim in pretio habenda sunt quia elucidata historiae veritate Romanos Pontifices, eorumque auctoritatem, Jura, atque praerogativas ab adversariorum calumniis vindicarunt. Hanc mortalem vitam eum inmortali commutavit an. 1615.
Fr. Ludovicus de Beja, sive de Berestrello, Lusitanus, sacrae theologiae magister, atque sacrae Inquisitionis in Lusitania deputatus, anno 1578 erat Bononiae Cardinalis Paleotti theologus, et 1582 in illa Universitate primarius sacrae theologiae professor, necnon in Metropolitana Ecclesia casuum conscientiae definitor. Eam theologiae partem, quae definite, ita Elssius pag. 438, de virtutibus, atque vitiis agit, casusque conscientiae tractat, erudite propositis sententiis suis est complexus, quae quidem ejus responsa coram pastoribus, et presbyteris, qui a sacris confessionibus sunt, per menses singulos coram Card. Paleotto Archiepiscopo Bononiensi proponebantur. Editus est liber (eorumdem casuum) Bononiae an. 1587 etc. Correxit, atque emendavit Ordinis Constitutiones jussu Generalis Hipolyti de Ravena editas an. 1602. Videtur obisse circa eumdem annum 1602. Ejus opera vide apud Ossinger pag. 116.
Fr. Martinus de Rada, Navarrus, ex nobili prosapia Pampelone ortus anno 1533, apud nostrates auctores celebratur tamquam vir rari ingenii, atque eximius Dei servus, sanctitate, et litteris celebris. Eremitanae familiae nomen dedit Salmanticae die 21 Novembris an 1554. Potissimum excelluit scientia mathemathicae, geographiae, et astronomiae. Anno 1557 in Mexicum navigavit, unde an. 1564 ad insulas Philippinas transivit. Ibidem Provincialis eligitur anno 1572. Simul cum nostrate Hieronymo Marin, et Aumone Imperatoris Sinensium duce an. 1575, die 12 Junii e portu Manilensi solvit ad Sinarum imperium iturus, paulo ante ob eruditionem suam et vitae integritatem, et labores pro Christi fide et religione perpessos, auctoritate apostolica ad magisterium assumptus, scilicet die 7 Martii praefati anni 1575. Anno autem 1577 a Francisco Sande insularum Philippinarum gubernatore simul cum nostrate Augustino de Alburquerque iterum ad Sinas mittitur, ut ab illo Imperatore quoddam responsum acciperet, et ut ipsius nomine foedus iniret, et conditiones aponeret ad utriusque gentis commercium exercendum. Verum in Zambales Luzonae insulae occidentali plaga Martinus, et socius ab hostibus detenti, omni indumento expoliati, ita relicti sunt ut a barbaris insulanis necarentur. Verum, auspice Deo, illuc forte fortuna appulit D. Joannes de Morones cujusdam hispanae navis dux, qui eos incolumes Manillam reduxit. Ibidem Martinus noster post varios pro Deo, et patria exantlatos labores, postquam suis concionibus plura hominum millia ad Christi ovile perduxisset, dum fluctibus feri maris iterum se commiserat, Bornei insulae evangelii lucem illaturus, lethali febri correptus, ex mari ad recipiendam fidelis servi mercedem transivit mense Septembri an. 1593. Magnam operam praestitit omnibus Sinensium idioma discere cupientibus; nam composuit illius linguae grammaticam, et copiosissimum dictionarium. Vide Elssium, pag. 472.
Fr. Onuphrius Panvinius, nobilis Veronensis, sed e Cremona oriundus, vir maximi ingenii, et simul studii indefessi, atque omnium saeculorum memoria dignus, et ad omnes Romanas, et Ecclesiasticas antiquitates e tenebris eruendas natus, adhuc adolescens nostro Eremitano Ordini nomen dedit. A Generali Seripando Romam arcessitus, cum ibidem egregium foecundi atque maxime eruditi ingenii specimen praebuisset, anno 1553 Romani studii Magister designatus fuit. Historicos omnes, quotquot undique in manus, ita Elssius pag. 537, cadere possunt accuratissime pervolutans, totum se discendis, conscribendisque historiis plausibiliter tradidit. In quibus sic excelluit ut paucos habuerit pares, superiorem fortasse neminem. Nimirum satis constat res Romanas priorem illum e tenebris historiarum eruisse, in ordinem digessisse, atque in lucem eduxisse. Quamobrem illum Carolus Sigonius, Paulus Manutius, et Justus Lipsius, summi viri, magnum antiquitatis assertorem, librorum helluonem, spectatae juvenem, industriae, ingenio et probitate praestantem, virum industrium, diligentem, cui Romanae memoriae debent, debebuntque… depraedicarunt. Jure meritoque historici studii princeps appellatus, summo semper in pretio fuit apud viros illius aetatis praecipuos, Imperatores, Reges, atque Summos Pontifices, qui eum variis muneribus locupletarunt. Potissimum autem illum adamavit Cardinalis Marcellus Cervini, doctrina pariter, atque pietate spectatissimus, qui ad Summum Pontificatum sub nomine Marcelli II evectus, Panvinium nostrum procul dubio ad altiora sublimasset, nisi post dies ab electione 22 thiaram ad meliorem vitam iturus deposuisset. Item aceptissimus fuit Card. Alexandro Farnesio, quem in Siciliam proficiscentem secutus, Panormi lethali morbo correptus, immatura morte praeripitur mense Martio an. 1568, aetatis suae 39. Inter alios vide nostratem Curtium in elogiis illustrium Augustinensium pag. 147, et seq. ubi innumera praeclarissimi scriptoris opera reperies. Licet varient scriptores in designando obitus die nostratis Panvinii, videtur tamen praeferendum epitaphium Romae in ecclesia S. Augustini hermae illius appositum, in quo asseritur obiisse XVIII kal. Aprilis.
Fr. Paulinus Berti Lucensis, sacrae theologiae magister, vir egregie doctus; multum litterariae reipublicae sua eruditione, atque industria profuit; nam non solum de suo penu aliquot haud contemnenda opera in lucem emisit, verum etiam aliorum scriptorum volumina correxit, illustravit, typisque edenda curavit. Potissimum autem suam industriam exercuit in evulgandis operibus nostratis Aegidii Columnae, Alberti Magni, et Joannis Scoti. Plurimum versatus fuit in notitia Sacrae Scripturae et Sanctorum Patrum, itemque jurisprudentiam ecclesiasticam optime calluit. Ad mortalis vitae terminum pervenisse videtur circa an. 1617. Suae eruditionis monumenta recensentur in Saeculis Aug. vol. 2, pag. 358.
Fr. Peregrinus Naselli, Patavinus, sacrae theologiae magister ecclesiastica atque profana eruditione varias illustravit academias, in quibus professorem egit. Acerrimus fuit haeresis lutheranae oppugnator, contra quam lingua, et calamo strenue dimicavit, atque nonnulla evulgavit opuscula, in quibus, ut ait Herrera, haereticorum nodos clara facilitate disolvit. Circa illius obitum videntur hallucinati fuisse nostrates Pamphilus, et Gratianus, qui putant eum obiisse Patavii plus quam nonagenarium an. 1556 cum ex Ordinis regestis constet quod adhuc inter vivos degebat an. 1559, mense Augusto. Illius opera referuntur apud Ossinger, pag. 619.
Fr. Petrus de Aragon, Hispanus, alumnus fuit coenobii Salmanticensis, in quo tres illius germani fratres item nostrum Eremitanum Ordinem amplexi sunt. Hic autem noster Petrus ob sacrarum litterarum notitiam, atque juridicam scientiam reddidit se in tota Hispania notissimum. Fuit sacrae theologiae doctor, atque professor Salmanticensis, et Oscensis, qui apud Elssium, pag. 560, nuncupatur vir insignis, et magnanimus, quippe qui pro Ecclesia Christi non paucos labores exantlavit. Inter alia edidit etiam docta, atque utilia commentaria in D. Thomam. Adeas Ossinger, pag. 68.
Fr. Petrus Maldonado, Hispanus, relicta Societate Jesu maluit Christum sequi in Eremo S. Patris Augustini, cujus Ordini in coenobio Hispalensi nomen dedit. Celeberrimus fuit verbi Dei praeco, atque sacrarum Scripturarum egregius explanator. Debitum naturae persolvit die 27 Decembris an. 1615. Illius opera vide apud Ossinger pag. 537.
Fr. Petrus de Valderrama Hispalensis, potissimum claruit perinsignis concionatoris nomine, qui tantam eloquentiae, ita Ossinger, famam obtinuit ut superiorum aetatum disertissimis concionatoribus ingenio, et facundia par haberetur; zelus vero religiosae disciplinae, pacis studium, pietas, prudentia atque doctrina eum ad summum provinciae (Bethicae) gradum extulerunt. Vitam cum morte commutavit Hispali die 15 Septembris an. 1611. Illius opera citantur a laudato Ossinger pag. 608.
Fr. Sebastianus Tuscanus, Lusitanus, sacrae theologiae magister, claruit non solum sacrarum litterarum scientia verum etiam graecae, atque hebraicae linguarum peritia, mira eloquentia, magno Religionis zelo, necnon singulari vitae sanctimonia. Anno 1544 erat Studiorum Regens in Neapolitano coenobio S. Joannis ad Carbonariam. In patriam reversus an. 1547, ibidem tum Regis Joannis III, tum Caroli V Imperatoris regius concionator renuntiatus fuit. Eo tempore, quo sub Regina Maria res catholicorum in Anglia reviviscere videbantur, illuc a P. Generali missus fuit ut Ordinis coenobia recuperaret, instauraret, atque reformaret. In sua Lusitaniae provincia duabus vicibus primatum obtinuit, multumque in ejusdem provinciae reformatione laboravit. Postremo, soli Deo suaeque animae saluti vacaturus in solitudinem se recepit, quam tamem post quadriennium obedientiae virtute deserere coactus fuit, ut Ulyssiponem concionandi gratia se conferret. Socius fuit D. Thomae a Villanova, et familiaris Card. Seripandi, qui de illo totum intellectum esse dicebat, nec alium cibum in via se velle, quam ejus sermocinationem. Obiit plenus dierum, ac meritorum Ulyssipone anno 1580. Opera ejus vide in Saec. Aug. vol. 2, pag. 368.
Fr. Simon Mnisenius, Polonus, sacrae theologiae magister, tantae fuit doctrinae et eloquentiae, quantae memo a multis saeculis in Regno Poloniae extitit. A nostrate Felice Milensio appellatur praeco divini verbi sapidus, carus Stephano Poloniae Regi, cui et latinas interdum dixit conciones quadragesimales. Anno 1585 impetravit Casimiriae nostratibus monialibus monasterium S. Catharinae, quod postea ipsemet instituit, atque direxit. Immatura morte praeripitur Cracoviae anno 1591, aetatis suae 40. Eruditionis illius monumenta recensentur apud Ossinger pag. 593.
Fr. Spiritus Angosciolus, vulgo Anguisola, Vicentinus, apud scriptores cum nostrates, tum externos celebratur tanquam theologus atque concionator praestantissimus Cum esset Romae ad S. Augustini sacrae Scripturae interpres, anno 1575 electus fuit totius Ordinis Procurator generalis, ejusque industria, atque diligencia controversia de S. Clarae a Montefalco professione in favorem Ordinis Eremitarum S. Augustini decisa fuit. Universae Augustinianae familiae regendae praeficitur die 3 Junii in generalibus comitiis Romae habitis an. 1582. Dum autem variis Ordinis provinciis visitandis operam daret, Bononiae mors obviam illi venit die 7 Maji, anno 1586, aetatis suae 52. Illius scripta vide in Saeculis Aug. vol. 2, pag.
Fr. Thaddaeus Guidellus, Perusinus, sacrae theologiae magister, unus fuit e celebrandis nostri Eremitani Ordinis Generalibus. Claruit potissimum scientia philosophica atque theologica, necnon prudenti officiorum gestione. Anno 1556 erat in Perusina Universitate publicus theologiae professor postea electus fuit Umbriae Provincialis an. 1557 et Procurator generalis an. 1564. Interfuerat Tridentino Concilio an. 1563, in quo elegantem in festo Ascensionis Domini orationem pronuntiavit. Christophoro Patavino vita functo ceu Vicarius Apostolicus Ordinis habenas regendas suscepit et anno 1570 in Comitiis generalibus Perusiae habitis, unanimi multorum Patrum consensu in officio confirmatur. Sodalitia Cincturatorum, et S. Mariae de Consolatione sua auctoritate univit, eamque unionem Gregorius XIII auctoritate apostolica communivit. Tandem Thaddaeus noster Generalatu dimisso quietis amore Perusiam se contulit, ibique praesentis vitae cursum confecit an. 1606, aetatis suae 95. Aliqua ingenii sui monumenta reliquit, quae indigitantur in Saeculis Aug., vol. 2, pag. 373.
Fr. Theophilus Gallinonus a Vairano Mediolanensis, sacrae theologiae magister, celebratur tamquam insignis philosophus, atque theologus. Potissimum autem excelluit, eloquentia pergami, qui cum Bononiae anno 1563 in Basilica S. Petronii conciones haberet, ita totam illam civitatem ad misericordiam erga pauperes commovit, ut ipso in primis favente DD. Joanne Baptista Compegio, extra portam S. Vitalis eorum hospitium ad Ecclesiam S. Gregorii extruxerint. Noster autem Theophilus Roma, ubi doctissimus in disputando habebatur, a D. M. Antonio Columna Siciliae Prorege Panormum arcessitus ut Ascanio ejus filio, postea Cardinali, philosophiam traderet, ibidem anno 1575 morte pene repentina de medio sublatus fuit. Ejus scripta referuntur ab Ossinger, pag. 382.