Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CII

RES ORDINIS VARIAE AB AN 1550 USQUE AD 1620

 

 

 

 

Anno 1555 mense Januario exeunte R.mus P. Mag. Generalis Fr. Christophorus Patavinus ad magis magisque Catholicae Ecclesiae doctrinam confirmandam adversus Lutherana deliramenta, quae tunc temporis maxime per totam fere Europam debacchabantur, quosdam canones confecit, quos nostratibus concionatoribus in meritum obedientiae salutaris, et sub perpetua muneris concionandi suspensione inviolate servandos praecepit. Sunt autem tenoris sequentis:

1) "Primo itaque praecipimus et mandamus ut quocumque locorum ac gentium concionandi gratia profecti fueritis, illico R.mis Episcopis vestri praesentiam exhibeatis, permissionisque vestrae pro concionandi munere diploma a superioribus vestris acceptum ostendatis, et postquam ab eisdem benedictionem acceperitis, vestrum concionandi munus, divino implorato auxilio, angelicaque salutatione, prout ea Ecclesia utitur, praemissa incipiatis, ita ut ab omnibus audiatur".

2) "Praedicatio autem vestra simplex sit, non fucata, ut quod inquit Apostolus 2 ad Cor. cap. I dicere possitis: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo; adeo ut scopus et propositum omnium vestrum illud sit ut omnes vias persequamini, quibus fideles ipsos, verbum Dei praedicando, ad vivendum non secundum carnem, sed secundum spiritum inducatis. Id enim figura illa, quae Exodi cap. 3 legitur, faciendum innuit. Moyses pascebat oves, et intravit ad interiora deserti, ubi Dominus in rubo ardenti ei apparuit. Quod fit cum Praelatus, aut concionator verbo praedicationis sibi commissos ad cor reducit, et ibi apparet Dominus cum exterior consolatio relinquitur pro interiori. Hunc in modum pavit Dominus duos discipulos, Lucae cap. XXIV, quibus dum loqueretur in via, eorum cor ardens erat in pectore".

3) "De divinis, apostolicis, atque ecclesiasticis traditionibus, et vi, auctoritateque illarum potissimum pertractabitis. De qua non breviter, et tenuiter, sed uberius, et diffusius disseretis. Quodque Ecclesia, ex quo extitit, semper ipsis traditionibus administrata et gubernata est, atque etiam ante legem a suis incunabulis usque ad Moysem semper traditiones acceperit, ac servaverit. Qua de re B. Augustinum in epist. ad Januarium XVIII, et contra Donatistas lib. 2, cap. 7, et lib. 4, cap. 24 videre poteritis".

4) "Cum divinarum Scripturarum locos ab aliis citatos offenderitis, antequam illos populo pronuncietis, e proprio fonte, unde deprompti fuerint, prius petatis, considerantes num et ibidem ita legantur, multi namque vitiose circumferuntur, quod in errorem multos saepenumero detrusit. Earumdem quoque divinarum Scripturarum loci juxta vulgatam editionem fideliter, et integre allegentur, non corrupti, aut amputati, quod haeretici sacras litteras depravantes facere solent. Circumstantia namque Scripturarum, ut B. Augustinus ait, solet illuminare sententiam. In iis enim quae ad hominum salutem spectant, nullo vel tempori, vel labori parcendum est".

5) "De sacrae Scripturae auctoritate, et quanam ratione insuper interpretanda sit declaretis, quodque ubi veritas palam aperta non est, Ecclesiae verae divinarum Scripturarum interpreti sit standum; ubi vero Ecclesia veritatem non expressit, Sanctorum Patrum expositionibus praecipue ut in suis commentariis Doctores ipsi exposuerunt, prout in sexta Synodo con. XIX decretum est. Ubi vero hae etiam defuerint, universalis Ecclesiae consuetudini inhaerendum, cui standum esse Apostolus censet I ad Cor. cap. XI. Ad haec nullam Scripturam censendam esse canonicam docebitis, nisi quae ab Ecclesia, cujus est de divinis Scripturis judicare, pro canonica recepta fuerit.

6) "Quae ab Apostolis olim praedicata, aut scripta legeritis, pro temporum necessitate, et instauratione Ecclesiarum, quae fraude pseudoapostolorum a pristina fide desciverant, non omnia fidelibus et piis hominibus explicetis, sed ea duntaxat, ex quibus illi superaedificare possint aurum, argentum, et lapides pretiosos. Aliter enim cum haereticis, et alienis a fide, aliter cum piis; et catholicis agendum est".

7) "Verbum Dei pure, sincere, et sine ullo fuco praedicetis ne juxta Apostolorum, verbum Dei adulteretur, cogitantes verbum ac legem Dei, non fabulationes a vobis enarrari. Cavete insuper ne illud idem turpis lucri gratia annuncietis, ne forte (quod abhorrebat Apostolus) scandalum Evangelio detur, et ne magis quae vestra sunt, quam quae Christi quaerere videamini".

8) "Dicta quoque sacrae Scripturae, quae ad aliquid fidei nostrae probandum vim non afferunt, quaeque insuper sacri Ecclesiae Doctores ad illum idem probandum non assumpserunt, pro argumento ne sumatis. Veritas enim ex his infirmari potius quam communiri videretur, cum illa longe alium sensum, et diversum ab eo juxta quem interpretantur praeferant. Hac namque ratione haereticis contradicendi materia facile suppeditari posset".

9) "Quid in sacrosanctis conciliis decretum sit vel ut teneatur, vel rejiciatur, memoria probe contineatis, ejusmodi libros, vel saltem eorum librorum summas vobis comparetis. A Sanctorum enim Patrum institutis non absque gravi animae periculo disceditur, tantamque nubem testium deserere magnae temeritatis est".

10) "De auctoritate sanctorum Conciliorum legitime congregatorum, ac perfectorum, quorum inquit B. Augustinus, est in Ecclesia saluberrima auctoritas, (epist. CXVIII ad Januarium) pariter tractetis; et quae fuerint praecipua, et necessaria celebrandi Concilii ratio, videlicet reformandae Ecclesiae, atque haereseos profligandae, extinguendaeque gratia; quun temerarium sit, et perniciosum eisdem non credere, aut non stare, quibus Apostoli et primitus omnis Ecclesia ut Apostolorum acta testantur ita se subjecerunt ut nihil ultra innovare vel quicquam mutare auderent".

11) "Doctorum communem doctrinam, non autem privatorum opiniones sectemini ne quid novi per vos in Ecclesiam introducatur. Neque hunc vel illum doctorem humana quadam animi propensione tueri studeatis, sed veritatem ipsam omni humanae voluntati praeferatis".

12) "Neque ea omnia populo praedicanda esse existimetis, quae in B. Augustini, Chrysostomi, et aliorum sanctorum homiliis scripta leguntur. Illi namque multa pro ratione temporum, et personarum conditione dicebant, quae nec in quamvis personam, nec in quodvis tempus apte quadrant. Privata etenim vitia quaedam populi sibi crediti noverunt, quae publice ex pastorali officio coarguere tenebantur; haec vero silere potius quam recensere nunc praestat. Sed quae in eorum libris ad populum leguntur, pro loco et tempore temperetis, et moderemini".

13) "Cum sanctorum Patrum sententia, et dicta ad aliquid probandum, vel confirmandum adducuntur, in sensu in quo fiunt, non quem saepe faciunt, exponantur, et juxta quem recentiores catholici doctores interpretati sunt. Honorifica quoque prius de illis mentio fiat, ac sub ejuscemodi ferme titulis nominentur, Sanctus Augustinus, Beatus Augustinus, Divus Augustinus etc. Nemo autem. nude et simpliciter illos citet puta: ait Augustinus, ait Chrysostomus, ait Hieronymus, ne hac nuda loquendi formula eorum dignitas et auctoritas minui videatur".

14) "De invocatione Sanctorum clare tractabitis sicut S. Thomas Secunda Secundae q. de oratione, quae ad Deum porrigitur, et ad Sanctos dirigitur, distinguit: ostendentes illos non solum pro nobis orare mutua caritate permotos, sed etiam nobis invocandos esse ut pro nobis orent, quod in publicis precationibus, quae Litaniae dicuntur, facit Ecclesia. His vero subjicienda sunt, quae ad reliquiarum eorumdem venerationem pertinent. Quod ut facilius praestare possitis, cum omnes gravissimos doctores, tum praesertim D. Basilium super psalm. CXV super id: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, de hac parte pie ac vere disserentem consuletis, et in homiliis de laudibus Martyrum".

15) "De orationis necessitate, et quid a Deo praecipue petendum sit, et quae sint conditiones ejusdem orationis, ut orantes exaudiri mereamur, populus doceatur. De quo B. Basilium in tractatu quodam, qui incipit: Ut Deo placeamus, et quomodo Deus orandus sit, videre commodum erit. B. quoque Cyprianus de Lapsis sermone V, D. Chrysostomus vero in duabus illis homiliis, quas scripsit de utilitate summa, et vi orationis, B. Augustinus de videndo Deum ad Probam cap. X, praeter scholasticos doctores, de hac ipsa re doctissime disseruerunt; et quam longe sint a Deo, qui orationibus non vacant ostendatur. Propterea B. David quanti ponderis oratio apud Deum sit intelligens, gratias agens Deo quod ille sibi orandi donum concessisset, nec umquam e corde suo illud abstulisset, ajebat: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Quamobrem in calamitatibus et miseriis, et angustiis omnibus ad orationem tamquam ad certissimum perfugium nobis recurrendum esse. Christus ipse nos docuit. Paulus etiam Apostolus hoc animadvertens oportere dicit sine intermissione orare".

16) "De imaginibus Christi Salvatoris nostri, ac Sanctorum quorsum ab Ecclesia introductae fuerint, et quam vetustissimus earumdem usus apud ipsam extiterit ex sacris Conciliis demonstretur. Demum quid utilitatis fidelibus afferant, quanta quoque veneratione suscipiendae sint pertractetur. De hoc enim a veteribus Patribus satis superque disputatum fuit, praecipue vero a S. Joanne Damasceno, qui de hoc specialem tractatum edidit. In 4 lib. Fidei orthodoxae cap. XVII diffuse ab eo disseritur, et in seconda Synodo Nicaena".

17) "De sacrarum aedium, quas orationis domos Salvator noster appellavit, honore plurimus sit sermo. His enim nullus, aut certe perexiguus cultus hoc saeculo habetur. Unde et in illos qui easdem inhonorant, acriter invehamini ostendentes quantum Salvator noster iis, qui templum Hierosolymis, longe etiam minus quam nunc fit, inhonorabant, succensuerit, ita ut propriis illos manibus e templo expulerit. Qua de re B. Basilius loquitur explicans verba illa psalm. XXVIII: Et in templo ejus omnes dicent gloriam".

18) "De auctoritate quoque Summi Pontificis ita a vobis disseratur ut in nullo ipsius dignitas, vel auctoritas minuatur. Quod consultius fiet si absque ulla disputatione is articulus transigatur, sed tantum ejus rei veritas explicetur, illumque Christi Vicarium esse, ac supremam in Ecclesia auctoritatem habere et novum hoc non esse in Ecclesia demonstretur, sed statim ab exordio nascentis Ecclesiae auctoritatem Summo Pontifici fuisse collatam, cum a Domino dictum est Petro: Pasce oves meas. Licet haec auctoritas longe antea ei promissa fuerit cum dictum est: Et tibi dabo claves Regni coelorum. Idque ex veterum patrum sententia confirmetis, B. Cypriani praecipue lib. I, epist. 3 ad Cornelium lib. III, epist. 2, lib. IV, epist. 9 ad Florentium, tract. 2 de habitu virgin et alibi. Etiam D. Aug. in festo Cathedrae serm. I et 2, de verbis Apost. 2, de verbis Domini 13, epist. 162, et 165, et contra opiniones Petiliani lib. II, cap. 15. Sancti quoque Ambrosii de Sacramentis lib. III, cap. I, adeo ut haesitationi nullus relinquatur locus".

19) "Necnon de auctoritate Episcoporum, et Praelatorum, ac de honore et reverentia eisdem sive boni, sive mali sint, (secundum D. Petrum) exhibenda agatis. Ex obedientia namque Praelatis denegata, reverentiaque subtracta universas ferme haereses pullulasse docet B. martyr Ciprianus lib. I, epist. 3 ad Cornelium".

20) "Praelatos nec absentes a praedicatoribus, dum in suggestu concionantur, reprehendi nolumus, in specie praesertim, nec eorum vitia argui. Neque enim hinc fructum aliquem nasci videmus, quin potius plebem adversus illos concitari, debitamque reverentiam eis adimi, quod magnam pestem in Ecclesiam hactenus invexit. Si vero iidem adsint, praesente popolo, commemoratio eorum, quae ad ipsorum officium pertinent, moderate fiat".

21) "Quanam ratione filii circa timorem Domini, ac pietatem a parentibus imbuendi ac educandi sint, diligenter disseretis, et quomodo illorum circa hoc negotium negligentia omnium ferme malorum seminarium est. Adolescens enim (ut inquit sapiens) ambulans juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et Hieremias ait: Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Ut itaque in timore Domini illos educare curent moneatis. Cumque adeunt Ecclesias, praecipue vero cum conciones sacrae habentur, liberos suos secum ducant, ut audire verbum Dei a teneris assuescant. Proponanturque eis Matris Christi, et Joseph exempla, qui Christum puerum quoties Hierosolymam, juxta legis mandatum ad adorandum veniebant, in templum secum una ducebant. Moneantur praeterea parentes ut liberos suos quam primum septem annos attingerint, Sacerdoti sub confitendi tempus offerant, ut peccata detestari, confìteri, et Christi Sacerdotibus debitos honores tribuere doceantur. Ostendatur praeterea quam grave malum sit nimia patrum in filios indulgentia, exemplo Heli Sacerdotis, qui cum fìlios suos emendare neglexisset, cum omni familia sua, una aetate fuit extinctus".

22) "Non semper materias, et argumenta, quae nostris temporibus in controversiam venerunt, pro concionibus disserere aggrediamini, satis namque catholicorum scriptis et disputationibus haeretici suae impietatis, et falsitatis coarguti et convicti sunt. Ita ut haec populis repetere supervacaneum potius quam utile fuerit. At magis operae pretium erit annunciare populis scelera eorum, Symbolum Fidei, ut illud semper in promptu habeant, illis exponere, Decalogi praecepta eos decere, et quam gravi poena sub veteri Testamento afficerentur ii, qui in illis deliquissent, demonstrare, quodque nunc non levius, sed multo gravius quam prius haec peccata Deus ulciscetur. Siqui tamen de eis, non ad ostentationem, sed ad auditorum utilitatem pro loco et tempore disserere voluerit, non prohibemus".

23) "De septem Ecclesiae Catholicae Sacramentis, eorumque necessitate, et virtute, et quod illa non solum sunt gratiae signa, sed ut B. Augustinus ait, id efficiunt, quod pleraque veteris legis figurabant, ac promittebant, hancque esse sanctae matris Ecclesiae de septem Sacramentis sententiam atque fidem, de praeparatione quoque ad ea digne suscipienda (qua in re multum erratur), et de his omnibus prolixe tractetis. De honore vero sacrosancto Eucharistiae Sacramento exhibendo, quantaque veneratione et devotione adorandum sit a fidelibus demonstretis, ea potissimum ratione quod sub eodem Sacramento, ut Innocentius habet in cap. Firmiter, de Summa Trinitate, et Fide catholica, Corpus, et Sanguis Christi sub speciebus panis et vini veraciter continetur, transubstantiatis pane in Corpus, et vino in Sanguinem potestate divina. Atque huic sententiae universalem Ecclesiae consensum semper adstipulatum fuisse. Ex verbis quoque Apostoli deduci facile potest, qui ait: Qui manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans Corpus Domini. Et ex forma consecrationis idipsum etiam apparet".

24) "De septem operibus Misericordiae tam spiritualibus quam corporalibus loqui non omittatis cohortantes populos ut ea ardenter et studiose amplectantur, et fideliter propter Christum exerceant, meminerintque juxta Apostolum non esse injustum Deum ut obliviscatur operis nostri".

25) "De Poenitentia sacramentali, et ejus partibus, videlicet contritione, satisfactione praecipimus ut copiose et ample disseratis. Quod si de aliqua earum partium seorsum agere contigerit, reliquas partes in eadem concione nulla ratione praetermittatis, licet ea pars, quae ex proposito a vobis tractatur, copiosius explicetur. De confessione vero Sacerdoti facienda, quod sit de jure divino, deque satisfactione itidem ostendatis, quodque non solum in genere, sed etiam in specie peccata confiteri necesse sit, quin etiam circumstantias omnes confitendas esse peccata vel aggravantes, vel peccati speciem immutantes, ut judicium a confessore exquisitius fieri possit".

26) "Purgatorium vero omnino esse, et quid sit, et quid mater Ecclesia per Purgatorium intelligat copiose disseratur ut ab haereticis in hac etiam parte differamus, qui etsi Purgatorium se asserere fatentur, ab intellectu tamen catholicae Ecclesiae longe aberrant. Qua de re sacros Doctores consulatis, qui ex sacris Litteris illud esse demonstraverunt, ut in eorum scriptis videre licet. Indulgentiarum etiam fructus et utilitas quanta sit ostendatur, earumque praecipuum dispensatorem Summum Pontificem esse. Doceantur praeterea et excitentur populi ut illas cum devotione, et alacritate suscipiant".

27) "Numquam Fides a vobis commendetur, quin in eadem pariter concione et bonorum operum, sine quibus ea mortua est, memineritis, vel econtra quod bona opera sine Fide Deo accepta esse nequeant doceatis; praeterea quod per bona opera, in Fide facta et charitate non solum vitam aeternam mereamur, sed et augmentum gratiae, et justitiae, ut qui justus est justificetur adhuc. Apoc. cap. 22".

28) "Liberum arbitrium in nobis existere, adjuvari tamen gratia Dei praeveniente ut velit, subsequente ne frustra velit, doceatis; ad bona quoque opera agenda (juxta Apostolum) cooperari vel adjuvari, ac propterea non solum ad bona operea passive (ut moderni falso excogitarunt) sed et active concurrere. Quo fit ut illud verissimum sit: liberum arbitrium non solum ad malum, ut quidam perperam dicunt, neque ad naturae opera duntaxat, ut alii putant, verum etiam ad divina cum Dei adjutorio praecepta servanda valere".

29) "De gratia vero et charitate, quod animae nostrae veluti quidam habitus infusi inhaereant, commonstrare studeatis".

30) "Item de septem donis Spiritus Sancti, deque mirificis ejus effectibus ad populi aedificationem crebro disseratis, theologosque in III Sent. de iis difusse disserentes legatis".

31) "Quae ad justificationem, gratiam, ejusque incertitudinem attinent secundum Tridentini Concilii decreta doceatis. Idcirco ea omnia decreta vobis comparetis, nequis hoc se ignorare excuset. Vel secundum doctrinam D. Thomae, ac Aegidii Doctoris nostri in I Sententiarum, qui eadem ratione cum Concilio definiunt, doceatis".

32) "Jejunia, et abstinentias, et carnis macerationes ad mentis devotionem, et ad peccatorum remedia plurimum conducere, et de jure divino ac praecepto constare monstrabitis, licet circumstantiae ipsae ab Ecclesia vim, et robur acceperint pleraque etiam jejunia ab Ecclesia instituta fuisse declaretur".

33) "Quantum vero ad excitandam fidelium devotionem ecclesiasticae ceremoniae valeant, dicere non praetermittatis, illasque merito introductas et receptas, semperque abservatas fuisse ostendatis".

34) "De votis etiam, ac caelibatu, et matrimonii fructu vobis agendum est; et quae ad perfectorum statum pertinere a Deo valde probari demonstrandum, votaque ipsa Deo reddenda esse, David dicente: Vovete et reddite Domino. Neque illum, qui vovit, Deo impossibilia polliceri doceatis; sicut nec Deum homini impossibilia praecepisse. De quo B. Augustinum legatis super praedictum locum psalmi. Denique quod antiqua sit vovendi ratio ex sacris Scripturis demonstrabitis".

35) "Caeterum ea omnia quae commemoravimus, praecipimus ne ad utramque partem disserantur, neve haereticorum adversus ea objectiones in medium afferantur, sed vera et catholica sententia, primum proponatur, denique dictis sacrae Scripturae, vel traditionibus Apostolicis, vel Patrum effatis confirmetur. Aliud namque est de re aliqua in scholis disserere, aliud ad populum sermonem habere, quemadmodum B. Gregorius in oratione de Pentecoste nos docet".

36) "Postremo ne forte in aliis, quae nunc recensere prolixum esset erretis, facite ut siquid vobis aliud exponendum occurrerit, non ex proprio sensu examinetis, sed in omnibus Sanctos Patres, et probatos doctores consulatis, a quibus omnia ceu ab illibatis et puris fontibus hauriatis. Ita enim consentaneum veritati est non proprio ex sensu, sed ex antiquorum sententiis loqui, ut Dominus, qui est summa veritas, dixerit Spiritum Sanctum, idcirco quod non a semetipso, sed quaecumque audiret loqueretur, omnem docere veritatem. Hinc est quod haeretici a semetipsis loquentes, et antiquorum dicta contemnentes a veritatis tramite longe sunt positi, nec aliud quam mera mendacia loquuntur. Quod ne vobis forte contingat, vestrum erit, in iis omnibus, quae attigeritis, antiquos et probatos doctores, proprium sensum abnegantes, consulere. Valete in Domino...". Praescriptos autem hos canones, idem Prior Generalis P. Mag. Fr. Christophorus Patavinus misit ad omnes Provinciales, et Priores conventuum generalium totius Italiae, omnibus et singulis praecipiens ut eos legi primum coram toto conventu, transcribi deinde facerent ab omnibus concionatoribus sub eorum cura degentibus, sub poenis suo arbitrio reservatis.

Anno 1555 quingenta monasteria Monialium a nostro Ordine renuntiata fuerunt in manibus Ordinariorum. Ita noster Thomas Bonasoli rerum Ordinis sollicitus indagator.

Eodem an. 1555 in variis locis exagitabatur novum societatis Jesu Institutum, ast ex Augustiniana Familia tres habuit principes in Hispania viros, qui ei faverent, et ab injuriis vindicarent, nempe S. Thomam a Villanova Archiepiscopum Valentinum, Joannem Suarez Episcopum Conimbricensem, et Ven. Ludovicum de Montoya electum Episcopum Vincensem, tria sidera provinciae Castellanae. Ita in Alphabeto Herrerae tom. 2, pag. 192.

Anno 1574 quidam pirata Limaon Sinarum Imperatori rebellis Augustinianum coenobium Manillae in Philippinis insulis incendio delevit.

An. 1575 in Capitulo generali Romae habito sub die 22 Maji editae sunt novae Ordinis Constitutiones correctae, et a Summo Pontifice benedictae.

An. 1587 sub die 14 Maji Sixtus Papa V sancivit Capitula generalia Ordinis Erem. S. P. Augustini celebranda esse in posterum singulo sexennio. Ante magnam unionem capitulum generale habebatur post P. Prioris Generalis obitum, idest Generalatus erat perpetuus, seu, ut ajunt, ad vitam; post eamdem unionem usque ad an. 1274 perduravit Genenalatus perpetuus, sive ad vitam; postea vero usque ad an. 1280 invaluit consuetudo celebrandi Capitulum generali singulo quoque anno. Verum in Capitulo generali habito Patavii die 16 Augusti an. 1280 decretum fuit ut generalia Capitula haberentur tantummodo singulo triennio. Hoc autem triennium in Capitolo generali Astae in Monteferrato an. 1419 productum fuit ad quinquennium. Sed in comitiis generalibus Neapolis an. 1539 pro quinquennio sancitum fuit quadriennium; et die 31 Martii an. 1745 Bononiae statuitur ut Ordinis nostri Prior Generalis eligatur ad vitam, quam Generalatus perpetuitatem deinde Benedictus Papa XIV nedum confirmavit, verum etiam sub poena excommunicationis, et privationis omnium graduum, et officiorum prohibuit ne quis per verba, aut epistolas, vel quocumque alio modo audeat agere, vel tractare, aut moliri etiam minimum tam contra praedictam, quam contra futuras Generalium perpetuitates. Sed hujusmodi Generalatus perpetuitas inducta a Benedicto XIV parum temporis perduravit; nam in Capitulo generali Romae habito an. 1786 abrogata fuit, obtenta prius a Pio Papa VI apostolica auctoritate, sub die II Aprilis ejusdem an. 1786. Itaque perpetuitate Generalatus rejecta, temporanea sex annorum durabilitas renovatur. Sed in Capitulo generali item Romae celebrato an. 1859 promulgatum fuit decretum Pii Papae IX, quo nostri Generalatus tempus ad duodecim annos extensum fuit. Verum in Capitulo item Generali Romae in Collegio S. M. Monicae anno 1889 die 30 Septembris celebrato electus fuit Prior Generalis ad sexennium Reverendissimus P. M. Fr. Sebastianus Martinelli.

An. 1586 sub die 15 Martii Sixtus V per Breve Apostolicum Universi Domini Gregis statuit ecclesiam S. Mariae de Populo Urbis substituendam Basilicae S. Sebastiani pro capella pontificia in festo Circumcisionis, prima Dominica Quadragesimae, et Nativitate B. Mariae Virginis, instituens in eadem ecclesia stationes septem altarium cum omnibus Indulgentiis, quae habentur in praefata Basilica S. Sebastiani. Item laudatus Summus Pontifex memoratam S. Mariae de Populo ecclesiam ad titulum cardinalitium sublimavit eodem an. 1586. Primus titularis fuit Ptolomaeus Card. Comensis.

Anno 1588 ingentem, et hactenus inauditam classem, ita Elssius pag. 533, Philippus II Rex Catholicus, in Angliae Hugonottas instruxit, et cum maximis indulgentiis Xystus V plurimos Ordinum praesertim Mendicantium religiosos pietate, constantia, conversionis infidelium, martyriique zelo insignes ad hanc spartam efficaciter invitavit. Inter quos ex nostris fuerunt novem Castellani, et quatuordecim Lusitani, qui pene omnes infirmorum consolationi, verbi Dei praedicationi, poenitentiumque confessioni indefesse desudantes, ab Hugonottis aut decollati, aut globulis trajecti, aut aquis absorpti, pro Christi nomine corpora sua tradiderunt ad mortis supplicia, vitam pro Christi gloria constanter profundentes. Ex his unus fuit V. Rodericus de Andrada, Hispalensis, qui in manus Anglorum incidit, ita laudatus auctor pag. 607, eumque evangelizantem, errores corripientem revinciunt arctius, et Londinum perductum extremo supplicio afficiunt, ejusque a cervicibus revulsum caput supra civitatis portam stipiti suffixum collocant. Exstabant autem hujus beati viri reliquiae Hispali in sacello regio...

An. 1606 Paulus V sub die 2 Octobris confert nostro P. Priori Generali pro tempore existenti facultatem erigendi ubique locorum Sodalitia Cincturatorum eisque communicandi indulgentias et gratias spirituales Archiconfraternitati eorumdem Cincturatorum Bononiae adnexas.