Agostino parte da Cartagine per Roma
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
CIII
DE INSTITUTIONE PATRUM ASSISTENTIUM R.MI P. GENERALIS
Clemens VIII sua Constitutione perpetuo valitura edita sub die 5 Julii an. 1593 incipiente: De prospero Regularium Ordinum, et personarum statu etc. statuit ut in Ordine nostro duo Patris R.mi Generalis Assistentes constitui, et deputari deberent in Capitulo generali, unus nempe Citramontanus, et alter Ultramontanus. Ipse autem prima vice Assistentem Citramontanum constituit P. Mag. Fr. Jacobum de Cortona, et Ultramontanum P. Mag. Fr. Petrum Mandrich, Hispanum, provinciae, Castellae, ea tamen lege ut in proximo Capitulo generali eligatur ex Gallia, et in altero ex Germania. In laudata autem Clem. VIII Constitutione, decretum fuit quod Assistentes debeant esse sacrae theologiae magistri, et in quadragesimo suae aetatis anno constituti, vitaeque innocentia, rerum usu ac doctrina maxime commendati. Item quod P Generalis sine Patrum Assistentium consilio nihil decernere valeat, qudque Assistentes actuales Sedi Apostolicae immediate subjaceant, in omnibus locis, praesente tamen P. R.mo Generali, locum habeant inmediate post ipsum Generalem, absente vero P: Generali, stent post Procuratorem generalem. Hic tamen notandum venit quod Patres Assistentes jus praecedentiae super P. Procuratorem generalem per non usum annorum triginta amiserunt an. 1655, ex Urbani VIII vivae vocis oraculo, promulgato in Capitulo generali Romae habito feria 2 Pentecostes ejusdem an. 1625.
In Capitulo autem generali item Romae celebrato an. 1645, die 3 Junii decretum fuit ut quatuor Assistentes in posterum eligerentur, et reipsa quatuor electi sunt, Italus unus, alter Hispanus, tertius Gallus, et quartus Germanus. Hoc autem decretum confirmavit Alexander VII an. 1655. Ex praefati Summi Pontificis Clementis VIII Constitutione Patrum Assistentium officium ad sexennium perdurare debet; sed si intra sexennium ipsorum officium vacare contigerit, tunc aliorum Assistentium, qui usque ad tunc futurum generale Capitulum durent, in deficientium locum subrogatio, et electio ad Romanum Pontificem Sedemque Apostolicam spectet, et reservata existat... Assistentes hujusmodi eorum offìcio durante Sedi Apostolicae immediate subjecti sint; si vero interim crimen aliquod commiserint, propter quod eorum officio de jure privandi sint, tunc processus informativus contra illos a Priore Generali, de licentia tamen Cardinalis Protectoris fieri, et ad Romanum Pontificem, Sedemque Apostolicam transmitti debeat, ad quos ejus causae cognitio, et definitio pertineat… Verum an. 1745 sub die 6 Augusti Benedictus Papa XIV per Apostolicam Bullam incipientem: Ecclesiae catholicae regimini etc. paragrapho VII decrevit: "At si decurrente, et nondum completo sexennio vacet alicujus Assistentis officium, electio fieri debet a Patribus Congregationis (generalitiae), atque a Sede Apostolica confirmari: electus vero minime erit in fine- decurrentis sexennii ab officio removendus; sed absque nova propositione, sive electione persistet in exercendo Assistentis munere usque ad proximi sexennii finem, vel etiam ultra.
Si vero (parag. I) intra praedictam Pentecostes octavam vel a Patre Generali nulla facta fuerit propositio pro dimittendo, absolvendoque Procuratore generali, aut Assistentium aliquo, vel ea propositio praedicto modo et per secreta suffragia a Patribus suae Congregationis approbata non fuerit, tunc nequeat ulterius dicta dimissio, seu absolutio proponi, neque ad novam electionem procedatur, nisi post sexennium alterum, ad quod tacite eo ipso intelligentur prorogati, qui sexennio praecedenti Procuratoris generalis, vel Assistentium munere fungebantur..." Praedictae autem Benedicti XIV Constitutioni per Breve Apostolicum Pii Papae VI datum sub die 11 Aprilis anni 1786 derogatum fuit duntaxat quoad Generalatum ad vitam, idest quoad Generalatus perpetuitatem, caeteris omnibus in suo robore relictis. Incipit hoc Breve Apostolicum: Postquam per alias nostras etc. Huc etiam facere videntur sequentes praememoratae Benedictinae Apostolicae Constitutionis ad verbum relatae definitiones: Paragr. VIII: Si Reverendissmi Patris Generalis contingat obitus, aut sponte ipse deponat Ordinis gubernacula, vel promoveatur ad ampliorem aliquam dignitatem, assumat Procurator Generalis ipso facto, et absque alia declaratione Universi Ordinis regimen tanquam Vicarius Generalis a Sede apostolica deputatus; ac interim Assistentium ille, qui ratione Doctoratus, seu Magisterii aliis praeerit, qui nempe ab antiquiori tempore fuerit Magistrorum laurea insignitus, Procuratoris Generalis vicem subeat, officiique hujus praecedentiis, privilegiis, et juribus singulis potiatur". Paragr. X: Nulla interposita mora teneatur praedictus Vicarius Generalis indicere proximum Generale Capitulum celebrandum in vigilia Pentecostes etc… Verum tamen istiusmodi spatium temporis duorum annorum intervalla minime superet vel excedat ...