Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

CVI

DE ORIGINE MAGNAE CONGREGATIONIS AUGUSTINENSIUM DISCALCEATORUM

 

 

 

 

De hac celeberrima Ordinis Eremitarum S. P. Augustini Congregatione sermonem instituens illustris illius sodalis Rev. P. Fr. Coelestinus Tani in suis Commentariis, Romae editis an. 1881 ita ejusdem primordia sub ipsum sui operis initium ferme describit. Hujus Augustinianae Congregationis institutor, seu potius inceptor fuit sanctitate atque doctrina spectatissimus noster Ven. Thomas a Jesu, Lusitanus, cujus laus toti mundo patet in aureo libro de aerumnis D. N. Jesu Christi, qui omnium piorum manibus etiam nunc teritur. Videns enim Ven. Thomas quod rigidioris observantiae studio nonnulli nostrates e Lusitania ad varias, quae tunc temporis in Italia florebant reformatas Augustiniani Ordinis Congregationes transibant, aliique horum exemplum imitari parati erant, ut religiosa ipsorum desideria explerat, ex consilio etiam nostratis Ven. Ludovici de Montoya, atque favente Henrico Cardinali Infante, Excalceatorum Congregationis fundamenta jecit. Verum quia suborta quaedam valida obstacula superare non potuit, et quia anno 1578 cum Sebastiani Regis exercitu in Africam trajecit, ubi postea in manus Maurorum incidit, inceptum reformationis opus perficere prohibitus fuit. Consenserat autem piis Ven. Thomae conatibus vir non minus religione quam doctrina conspicuus noster Ludovicus Legionensis, famosus theologus, atque celeberrimus poeta, cui aeneam statuam hisce nunc diebus conterranei ejus Salmanticae erigendam curarunt.

Hic itaque praeclarissimus vir, cum anno 1588 Generalis Gregorius Petrochinus a Montelpare, postea S. R. E. Cardinalis, sacrae visitationis causa in Hispaniam profectus fuisse, ipsius Regis Philippi II favore, ac praecipuorum Castellae provinciae Patrum consensione fretus effecit ut in Toletanis provincialibus comitiis die S. Andreae sacro sub praeside praefato Generali Petrochino habitis, reformationis negotium tractaretur simul atque approbaretur. Hujusmodi itaque approbatione obtenta laudatus noster Ludovicus Legionensis una cum nostrate P. Fr. Hieronymo de Guevara Segoviensi novae Excalceatorum Congregationis constitutiones confecerunt, ea potissimum praecepta seligentes, quae ad strictiorem antiquae Augustinianae observantiae normam pertinebant. Duobus Sacerdotibus, qui nuper a P. Lantero nominati fuerunt, alii quoque sese adjunxerunt, quos inter Joannes de Castro, qui anno 1608 Archiepiscopus S. Fidei in novo Regno Granatensi inauguratus fuit, Joannes de Vera, Aloysius ab Annuntiatione, Gregorius de Alarcon, postea Episcopus de Cuba, et Andreas Diez, aliique complures. Postremus hic fuit ille, qui novae nostrae Congregationis semina in Italia serendi percupidus, hoc vehementi animi proposito incensus, postquam Legato Apostolico Caesari Spaziano, Cremonensis dioecesis Episcopo, Matriti suam aperuisset mentem, abjecta omni cunctatione iter arripuit Italiam versus; cumque Neapolim pervenisset, omnes nervos intendit, sedulamque navavit operam ut quod mente conceperat, celeri, promptaeque executioni mandaret. Nec aliter ac sperarat, res accidit.

En aspirante Deo nostra Congregatio ex Hispania in Italiam dicto citius invecta... Jam tum Romae e ven. coenobio SS. Petri, et Marcellini, in quo Augustinensis degebat Familia, primaevo Ordine relicto in nostrum transierunt Institutum Patres Franciscus Amet, Matthaeus a S. Francisco, et Thomas Parisiensis. In hosce statim Fratres tunc oculos conjecerunt Archiepiscopus Ebredunensis et Henrici IV Legatus Guilelmus Davençon pro novis Reformationis fundamentis in Gallia jaciendis. Et quoniam Commendator erat Prioratus Villaris-Benedicti in Gratianopolis dioecesi, nihil laudato Archiepisco videri potuit gratius quam ut traderet illis conventum S. Martini die 7 Martii 1596... At ex Italia non in solam Galliam, sed et in Germaniam anno 1623 extendenda erat haec nostra Reformatio, opera nimirum, cura, et studio P. Fr. Severini a S. Jacobo patria Moguntini, et P. Fr. Sixti a S. Laurentio natione Moraviensis; et quemadmodum Hispani Excalceati in insulas Philippinas, Galli in dissitas Africae regiones sese immiserant, ita et Itali in Imperium irrepserunt Sinense, ubi usque ad annum 1823 commorati fuerunt. Quapropter jure meritoque P. Fr. Lanterus in hanc prositive sententiam potuit: Ita mirifice propagata fuit ut sexdecim provincias cum coenobiis plus centum, et quinquaginta enumeravit, ac alius potius Ordo quam simplex Congregatio esse vuderetur. Et paulo post: Protulit haec perinsignis Augustinensium Excalceatorum Congregatio non paucos Episcopos, innumerosque martyres, qui in Indiis praesertim, Japonia, et insulis Philippinis pro catholicae fidei propagatione sanguinem profuderunt.

Haec autem Augustinensium discalceatorum Congregatio non quidem una tantum, sed triplex fuit, quarum unaquaeque suum peculiarem Vicarium generalem habebat, qui a Patribus electus statim a R.mo P. Magistro totius Ordinis Priore Generali confirmationem petere debebat. Harum Congregationum prima erat Hispanica, a qua aliae duae prodierunt, altera Italo-Germanica per. Ven. Andream Diaz anno 1692 instituta, et tertia Gallica, quam in illud Regnum anno 1696 invexit P. Matthaeus a S. Francisco. Praefatae confirmationis exemplum referam ex Regestis Generalis Hieronymi Valvasorii sub die 28 Novembris an. 1672: Retroscriptam electionem Vicarii Generalis Congregationis Eremitarum Recollectorum Discalceatorum Hispaniae, et Indiarum Ord. S. P. N. Augustini in personam R. P. Fr. Francisci a S. Josepho harum serie, nostrique muneris auctoritate approbamus, et confirmamus juxta Constitutionem Gregorii XV etc.

Licet haec nostra Discalceatorum sodalitas, sicut caeterae omnes Religiosorum familiae in praesentiarum suam antiquam amplitudinem non amplius retineat, tamen in variis locis adhuc perdurat, ac potissimum floret in Philippinis insulis, in quibus adhuc numerosam propaginem alit, quae identidem e tribus Hispaniae Seminariis, sive Collegiis (Montis-Acuti in dioecesi Tirasonensi, Marsillae in dioecesi Pampelonensi, et S. Aemiliani de Cogolla in dioecesi Calaguitana) ad illas remotissimas plagas transvehitur.

Apud laudatum P. Fr. Coelestinum Tani universae Congregationis provinciae sic enumerantur ad suorum commentariorum calcem:

1) Provincia S. P. Augustini Castellae Novae, et Veteris cum coenobiis 13.

2) Provincia S. Mariae de Pilari de Regnis Aragoniae, Valentiae, et Cathalauniae cum coenobiis 14.

3) Provincia Baetica S. Thomae a Villanova cum coenobiis 7.

4) Provincia S. Nicolai de Tolentino in Philippinis insulis cum coenobiis 30, praeter Romanum S. Ildephonsi hospitium, quod nunc regit P. Fr. Emmanuel Martinez, quem honoris atque amicitiae causa nominare gestio. 5) Vicariatus Terrae Firmae, alias Americae cum coenobiis 8.

6) Provincia Romana cum. 10.

7) Provincia Neapolitana cum 13.

8) Provincia Panormitana cum 10.

9) Provincia Germanica cum 13.

10) Provincia Pedemontana cum 8.

11) Provincia Messanensis cum 8.

12) Provincia Mediolanensis cum. 8.

13) Provincia Ferrariensis cum 11.

14) Provincia Delphinatus cum 16.

15) Provincia Provinciae cum 17.

16) Provincia Parisiensis cum 7.

17) Hospitia Romanae Provinciae septem.

Siquis autem cupiat scire coenobiorum singulorum nomina, adeat praememoratum P. Tani, apud quem inveniet etiam elenchum monasteriorum Sanctimonialium Augustinensium Discalceatarum.