S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo
UGOLINO MALABRANCA D'ORVIETO
(1368 - 1371)
Quinto Calendas Junii, habitis comitiis Avenione, in Generalatus officium suffectus fuit Ugolinus Malabranca, Theologus eximius, qui postquam fere triennium rexisset, et de Religione nec non Ecclesia bene meritus fuisset, creatur Episcopus Ariminensis ac postea Patriarcha Constantinopolitanus: ea quae postenitati scripto reliquit, vide apud Pamphilum, ubi et obitum et locum sepulturae invenies. Addam solum hoc, Praelatum hunc ab Urbano V designatum fuisse, ut, assumptis secum triginta viris ex omni Ordine, fidem apud Sarracenos depraedicaret, constante fama quod eamdem vellent recipere, at ante abitum obiit.
Referenze: CRUSENIO, Monasticon