Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Priori Generali > Anselmo di Montefalcone

Priori Generali: Anselmo di Montefalcone

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

 

 

ANSELMO DI MONTEFALCONE

(1485 - 1497)

 

 

 

 

Senis Capitulo coacto plurium votis officium Generalis committitur P. Anselmo Montis-Falconio, ibique ordinatur commemoratio S. Augustini singulis mensibus facienda, aliaque ad divinum officium, et ad Ecclesiasticam disciplinam spectantia, emendantur. Anno MCCCCLXXXVIII sententia fuit lata inter Ordines Eremitarum et Canonicos Regulares Ulyssiponae, quae ibidem ratione praecedentiae aliquot annis fuerat agitata hoc modo, ut DD. Canonici in Processionibus et actibus publicis locum habeant, eundo tantum; inter redeundum autem ut tunc sinistrum locum habeant, et dextrum Eremitae S. Augustini. Legatur hoc anno Eremitis S. Augustini prope Laeodium in Auroto fundus et hortus ad extructionem Monasterii suo tempore aptus, testamento Generosi ac Rev. Domini Alexandri de Serranio Cathedralis Ecclesiae ibidem Canonici, cujus legati possessionem biennio post suscepit nomine Ordinis R. P. Gerardus Hergart, Prior Aquisgrani, uti Commissarius Provincialis. Varia etiam hisce annis Ordini Eremitarum S. Augustini per Pontificem Innocentium VIII, Sixtum IV et Alexandrum VI, conceduntur privilegia, privilegiorumque participationes cum indulgentiis innumerabilibus, instantibus zelosissimis viris P. Benigno de Janua, P. Thadaeo de Hipporegio, P. Paulo de Bergamo, P. Bartholomaeo de Pallazzuolo, et P. Mariano de Genazzano, partim Congregationis Lombardiae, partim Ordinis viris eminentissimis, quae ulterius continentur in Bullario Augustiniano, et in compendio privilegiorum mendicantium.

 

 

 

Referenze:  CRUSENIO, Monasticon