Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Priori Generali > Graziano Fulginate

Priori Generali: Graziano Fulginate

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

 

 

GRAZIANO FULGINATE

(1501 - 1504)

 

 

 

 

Anno MDI Comitiis Ordinis habitis Firmi in Piceno, declaratus fuit Generalis P. Gratianus Fulginas, Umber, sub cujus regiminis initium, per P. Franciscum de Zampano Calabrum, omni pietate ac sanctitate insignem excitata fuit in Calabria Congregatio piorum Religiosorum in omni rigore, pietate, et zelo Deo famulantium, quae in brevi tantum excrevit, ut ab uno regi non potuerit, sed divisa fuerit in Calabriam citra et ultra, cui subsunt facile quadraginta Monasteria. Excitata etiam fuerunt Monasteria S. Mariae Gratiarum Eburae, et in Regno Castellae Astigitanum opera piorum civium. Anno MDIII Urbs Papiensis ejusque districtus saevissima affligebatur peste desperato etiam irritoque omni humano auxilio; unde ad Divinum conversi, deprecatorem B. Augustinum interpellant, solemni ac publico ritu, voto etiam emisso communi Senatus consulto ac plebiscito sese quotannis duodeviginti faces (tot enim sunt Consiliarii civici) albas oblaturos; quo voto videtur placatus Deus intercedente S. Augustino, nam e vestigio cessavit morbus, morbidi fuere in integrum restituti, vixque interim illa lues illas regiones ulterius invasit, prout hoc aeterno apposito monumento S. P. Q. Papiensis clarius in sua aede Senatoria expressit. Anno MDIV Zaccharia Savonensi defuncto, in officium Sacristae Pontificis sufficitur P. F. Nicolaus Aquilensis, quem paulo post Julius II promovit ad Archiepiscopatum Dyrrachiensem, ejusque opera usus fuit in variis Legationibus, quibus obeundis erat dexterrimus. In Hispania P. Antonius de Fuentes tanta sanctitate et doctrina dicitur inclaruisse, ut illius suasionibus Sarraceni Hispali commorantes fidem Christianam amplexi sint: qui etiam pleraque Monasteria Castellae in muris et moribus collapsa restituit, ac tandem sanctissime obiit miraculis clarus in Eremo, juxta Arenatis oppidum.

 

 

Referenze:  CRUSENIO, Monasticon