Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Priori Generali > Augustino Interamnensi

Priori Generali: Augustino Interamnensi

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

 

 

AGOSTINO INTERAMNENSI

(1504 - 1507)

 

 

 

 

Promotus ad Generalatum Reverendus P. Augustinus, rem Ordinis ita sibi cordi duxit, ut brevi oneri succubuerit; vix enim sanum diem passus, brevi post primum regiminis annum occubuit. Illius interim tempore, Deo corda Principium dirigente; Margareta Maximiliani Imperatoris filia et uxor Philiberti Sabaudiae, extrui jubet in honerem S. Nicolai de Tollentino Monasterium celeberrimum Burgibressiae, una cum Ecclesia ubi videre est certamen inter artem, et materiam, quae nobilissima ac splendissima a nitore lapidis commendatur, cui tamen non cedit industria manus artificis ad regulam Mathematicam adstrictissima. Docuerat tunc etiam annis fere decem in Parisina Universitate Theologiam P. Dionysius de Murcia, Hispanus qui Archiepiscopus Messanensis, et Hieronymus Patavinus qui Argolicensis urbis Episcopus in Sicilia creati fuere.

 

 

Referenze:  CRUSENIO, Monasticon