S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo
GABRIELE VENETO
(1519 - 1539)
Anno Christi MDXIX Synodus Ordin. coacta est Venetiis tertio Idus Junii, ubi praesente Cardinali Aegidio electus fuit in Generalem P. Gabriel Venetus, vere industrius, et ad magna natus, prout in ipso sui regiminis initio satis declaravit egregiis suis statutis, ac ordinationibus, quibus Ordinis unionem firmavit, ac paupertatem mirabiliter fovit, commendans silentium, laneorum indumentorum usum, clausuram caeteraque ab illo introducta. Ann. MDXXII P. Philippum Aemilium de Penavillo martyrem nobis concessit, is enim Solimanno Turcarum Rege insulam Rhodi occupante, cum in eadem Insula, et civitate per septem menses obsidione durante, verbum Dei indefesse praedicasset, populumque ad tolerandam inediam, vigilias, miseriam, et labores excitasset, fortitudinis egregiae praebens exemplum, in mediis hostibus, confirmans militum animos, donec telorum vi occubuerit, constantissime perstitit. Vixit hoc anno in Regno Castellae apud oppidum Duennas P. Gondisalvus de Barhona Religiosissimus, et inter beatos merito censendus, de quo inter alia memoratur, quod aliquoties solus horas nocte persolverit, assidentibus Angelis psallentibusque ac respondentibus, Religiosi accurentes obstupefacti prae foribus chori dulce spectaculum intuiti sunt.
Referenze: CRUSENIO, Monasticon