S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo
NICOLA DA SANT'ANGELO
(1614 - 1620)
Postquam R. P. M. F. Nicolaus a S. Angelo taliter assumptus fuit, ratus sibi a Domino Deo hoc contigisse, sategit omnibus viribus officio suo satisfacere; primis enim annis Italiae visitationi sese accinxit, ac morbi conscius rigorosissima decreta pro restauratione disciplinae edidit, eaquae sub censuris ac poenis gravissimis demandavit observanda: nec omnino in earumdem executione remissus fuit, quamvis id quod voluit non semper potuerit assequi. Inculpata tamen illius vita, mores incomptiores, nulla in homine ambitio, sincera intentio, bona consilia, constans sententia, longa experientia, et singularis illius pietas, satis actiones omnes illius promoverunt, vitia retardarunt, ac virtutes excitarunt. Mutata fuit tum in hoc Capitulo, tum in sequentibus nonnihil ratio, modusque electionis, nam ubi hactenus adhibebatur scriba, qui petitorum nomina singulis describeret, jam quilibet jubebatur propria manu eligendum, seu electum scribere quam Bullam in variis Provinciis, ob alia inconvenientia, constat non fuisse acceptatam. Primum etiam de Conventu Romano ejusque familia sollicitus, Reverendiss. Pater, huic Monasterio praefecit Rever. P. M. Fulgentium a Monte in Georgio, quem etiam ubi comperit frugi esse, ac in temporalibus, non secus atque in spiritualibus proficere, seduloque rem Monasterii ac Ecclesiae promovere, toto sexennio praeter morem in officio reliquit.
Referenze: CRUSENIO, Monasticon