Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > De SecretoFrancesco Petrarca: De secreto conflictu curarum mearum
Francesco Petrarca
De secreto conflictu curarum mearum
di Francesco Petrarca
INCIPIT LIBER PRIMUS
Augustinus Quid agis, homuncio ? quid somnias ? quid expectas ? miseriarum ne tuarum sic prorsus oblitus es ? An non te mortalem esse meministi ?
Franciscus Memini equidem nec unquam sine horrore quodam cogitatio illa subit animum.
Augustinus Utinam meminisses, ut dicis, et tibi consuluisses! etenim et multum michi negotii remisisses, cum sit profecto verissimum ad contemnendas vite huius illecebras componendumque inter tot mundi procellas animum nichil efficacius reperiri quam memoriam proprie miserie et meditationem mortis assiduam; modo non leviter, aut superficietenus serpat, sed in ossibus ipsis ac medullis insideat. At multum vereor ne in hac re, quod in multis animadverti, te ipse decipias.
Franciscus Qualiter, queso? non enim clare intelligo que narras.
Augustinus Atqui omnibus ex conditionibus vestris, o mortales, nullam magis admiror, nullam magis exhorreo, quam quod miseriis vestris ex industria favetis et impendens periculum dissimulatis agnoscere considerationemque illam, si ingeratur, excluditis.
Franciscus Quo pacto?
Augustinus Putas ne quempiam adeo delirare, ut morbo ancipiti correptus non summe cupiat sanitatem?
Franciscus Neminem tam dementem arbitror.
Augustinus Quid ergo? Putas ne quempiam fore tam pigri remissique animi ut non, quod tota mente desiderat, omni studio consectetur?
Franciscus Ne istud quidem.
Augustinus Si hec duo inter me teque conveniunt, tertium quoque conveniat necesse est.
Franciscus Quod est tertium hoc?
Augustinus Ut, sicut qui se miserum alta et fixa meditatione cognoverit cupiat esse non miser, et qui id optare ceperit sectetur, sic et qui id sectatus fuerit, possit etiam adipisci. Enimvero tertium huiusmodi sicut nonnisi ex secundi, sic secundum nonnisi ex primi defectu prepediri posse compertum est; ita primum illud ceu radix humane salutis subsistat oportet. Vos autem, insensati, tuque adeo ingeniosus in perniciem propriam, e pectoribus vestris salutiferam hanc radicem omnibus terrenarum blanditiarum laqueis, quod mirari me atque horrere dicebam, extirpare nitimini. Iure igitur et illius avulsione et reliquorum aversione plectimini.
Franciscus Hec quidem, ut auguror, longior est querela egensque verborum plurium. Ea ergo, si libet, in tempus aliud dilata, cum certior ad sequentia proficiscar, aliquantisper in precedentibus immoremur.
Augustinus Tarditati tue mos gerendus est, ubicunque igitur visum fuerit pedem fige.
Franciscus Consequentiam istam ego non video.
Augustinus Quid caliginis intervenit, quid ve nunc dubietatis aboritur?
Franciscus Quoniam innumerabilia sunt, que ardenter optamus studioseque petimus, ad que tamen nullus labor nulla nos diligentia aut provexit aut provehet.
Augustinus In rebus ceteris id verum esse non inficior, at in eo, quod nunc agitur, contra est.
Franciscus Quam ob causam?
Augustinus Quia qui miseriam suam cupit exuere, modo id vere pleneque cupiat, nequit a tali desiderio frustrari.
Franciscus Pape, quid ego audio! Pauci admodum sunt, qui non multa sibi deesse provideant; quod quam verum sit, quisquis ad se ipsum fuerit conversus, intelliget; atqui in eo se se miseros fateantur consequens est. Siquidem et bonorum cumulatissimus acervus felices facit, et quicquid inde decesserit pro ea parte necesse est efficiat infelices. Hanc miserie sarcinam omnes quidem deponere voluisse, rarissimos autem potuisse, notissimum est. Quam multi enim sunt, quos vel corporis adversa valitudo, vel carorum mors, vel carcer, vel exilium, vel paupertas, perpetuis premit angoribus, aliaque huius generis, que sicut enumerare longum est, sic tolerare difficile atque miserrimum; que, quamvis sint patientibus permolesta, tamen, ut vides, abiecisse non licet. Dubitari igitur meo iudicio non potest quin multi quidem inviti nolentesque sint miseri.
Augustinus Longius retro revocandus es et, quod usu evenit vagis tardioribusque iuvenculis, sepius a primis elementis dicendorum series retexenda est. Provectioris te quidem ingenii arbitrabar, nec putabam adhuc tam puerilibus admonitionibus indigere. Et profecto si illas philosophorum veras saluberrimasque sententias, quas mecum sepe relegisti, memorie commendasses; si, ut cum bona venia loqui sinas, tibi non aliis laborasses, et lectionem tot voluminum ad vite tue regulam, non ad ventosum vulgi plausum et inanem iactantiam traduxisses, tam insulsa et tam rudia ista non diceres.
Franciscus Quid pares ignoro. Iam nunc tamen frontem meam rubor invasit, experiorque quod, pedagogis obiurgantibus, pueri solent. Ut enim illi, antequam admissi criminis nomen audiant, multa se deliquisse memorantes, prima castigatoris voce confunduntur; sic ego, ignorantie et errorum michi conscius multorum, etsi nondum intelligo quorsum tua pergat oratio, quia tamen nichil michi non obici posse presentio, ante finem sermonis erubui. Fare autem apertius, queso: quid hoc est, quod in me satis mordaciter arguisti?
Augustinus Multa posthac; nunc unum illud indignor, quod fieri quenquam vel esse miserum suspicaris invitum.
Franciscus Erubescere desii. Quid enim hoc vero verius excogitari potest? aut quis tam ignarus rerum humanarum tamque ab omni mortalium commercio segregatus est, qui non intelligat egestatem, dolores, ignominiam, denique morbos ac mortem aliaque huius generis, que putantur esse miserrima, invitis accidere plerunque, volentibus autem nunquam? Ex quo verum fit miseriam propriam et novisse et odisse facillimum, depulisse non ita; quod prima duo nostri arbitrii, tertium hoc sit in potestate fortune.
Augustinus Erroris veniam verecundia merebatur; impudentie autem irascor gravius quam errori. Quomodo enim, amens, ille tibi philosophice sanctissimeque voces exciderunt: «neminem his, que paulo ante nominabas miserum fieri posse?» Nam si sola virtus animum felicitat quod et a Marco Tullio et a multis sepe validissimis rationibus demonstratum est, consequentissimum est ut nichil quoque nisi virtutis oppositum a felicitate dimoveat, quod quale sit, nisi prorsus obtorpuisti, me licet tacente recordaris.
Franciscus Recordor equidem; ad stoicorum precepta me revocas, populorum opinionibus aversa et veritati propinquiora quam usui.
Augustinus O te omnium infelicem, si ad veritatis inquisitionem per vulgi deliramenta contendis, aut cecis ducibus ad lucem te perventurum esse confidis. Calcatum publice callem fugias oportet et ad altiora suspirans paucissimorum signatum vestigiis iter arripias, ut poeticum illud audire merearis: macte nova virtute puer: sic itur ad astra.
Franciscus Utinam id michi contingere possit, antequam moriar! Sed perge, queso; neque enim prorsus depuduit, et stoicorum sententias publicis erroribus preferendas esse non dubito. Quid autem hinc persuadere velis, expecto.
Augustinus Si hoc inter nos convenit: nisi vitio miserum non esse neque fieri, iam quid verbis opus est?
Franciscus Quia multos vidisse michi videor, inter quos et me ipsum, nichil molestius ferentes quam quod vitiorum iugum non liceret excutere, quamvis ad id per omnem vitam summis viribus niterentur. Quam ob rem, stante licet stoicorum sententia, tolerari potest multos invitos ac dolentes optantesque contrarium esse miserrimos.
Augustinus Aliquantulum evagati sumus, sed iam sensim ad primordia nostra revertimur, nisi forte unde discesseramus oblitus es.
Franciscus Oblivisci ceperam, sed incipio recordari.
Augustinus Id agere tecum institueram, ut ostenderem, ad evadendum huius nostre mortalitatis angustias ad tollendumque se se altius, primum veluti gradum obtinere meditationem mortis humaneque miserie; secundum vero desiderium vehemens studiumque surgendi; quibus exactis ad id, quo vestra suspirat intentio, ascensum facilem pollicebar; nisi tibi forte nunc etiam contrarium videatur.
Franciscus Contrarium michi quidem videri dicere non ausim; ea namque de te ab adolescentia mea mecum crevit opinio ut, siquid aliter michi visum fuerit quam tibi, aberrasse me noverim.
Augustinus Cessent, oro, blanditie. At quoniam non tam iudicio quam reverentia assensum dictis meis prebuisse te video, loquendi tibi, quicquid ex arbitrio tuo fuerit, libertas datur.
Franciscus Trepidus quidem adhuc, sed licentia tua uti velim. Atque, ut de reliquis hominibus sileam testis est michi hec, que cuntis actibus meis semper interfuit testis, tu quoque, quotiens ad conditionis mee miseriam mortemque respexerim, quantisque cum lacrimis sordes meas diluere nisus sim; verum, id quod sine lacrimis narrare non possum, ut videtis hactenus frustra fuit. Hoc igitur unum est, quod me super ambigenda propositionis tue veritate solicitat, qua conaris astruere neminem nisi sponte sua in miseriam corruisse, neminem miserum esse, nisi qui velit; cuius rei contrarium in me tristis experior.
Augustinus Vetus est hec et nunquam finem habitura querimonia. Atqui licet idem necquicquam sepe tentaverim, adhuc inculcare non desinam, nec fieri miserum nec esse qui nolit. Sed est ut dicere ceperam, in animis hominum perversa quedam et pestilens libido se ipsos fallendi, quo nichil potest esse funestius in vita. Si enim familiarium dolos iure pertimescitis, proptereaquod et fallentium autoritas remedium preripit cautele, et aures vestras assidue vox eorum blanda circumsonat, quorum utrunque in aliis cessare videatur; quanto magis proprias fraudes formidare deberetis, ubi et amor et autoritas et familiaritas ingens est, quod se quisque plus extimet quam valeat, plus diligat quam oporteat; nunquam preterea deceptus a deceptore separetur.
Franciscus Sepe his verbis hodie usus es. At ego me ipsum nunquam, quod meminerim, fefelli. Utinam non me alii fefellissent!
Augustinus Nunc te maxime fallis cum nunquam te ipsum fefellisse gloriaris. Nec tam tenuis tue indolis spes est michi quin, si animum acriter intenderis, per te ipsum videas neminem in miseriam nisi sponte corruere. Super hoc enim altercatio nostra fundata est. Dic enim, oro te - sed cogita priusquam respondeas, atque animum indue non contentionis sed veritatis avidum - dic michi: quem hominem putas peccasse coactum, cum velint sapientes peccatum esse voluntariam actionem, usque adeo ut si voluntas desit, desinat esse peccatum? Sine peccato autem nemo fit miser, quod michi iam superius concessisti.
Franciscus Video me paulatim de proposito excidere, et fateri cogor, quod initium miserie mee ex proprio processit arbitrio; hoc in me sentio in aliisque conicio. Modo tu michi quoque verum fateare.
Augustinus Quid me fateri postulas?
Franciscus Ut sicut verum est neminem nisi sponte corruere, sic etiam illud verum sit: innumerabiles sponte prolapsos non sua tamen sponte iacere; quod de me ipso fidenter affirmem. Idque michi datum arbitror in penam ut, quia dum stare possem nolui, assurgere nequeam dum velim.
Augustinus Quanquam haud prorsus delirantis opinio ista sit, postquam te tamen in primo errasse recognoscis, idem in secundo fatearis oportebit.
Franciscus «Cadere» igitur et «iacere» unum atque idem esse diffinis?
Augustinus Imo vero diversa; «voluisse» tamen et «velle», etsi in tempore differunt, in re ipsa inque animo volentis unum sunt.
Franciscus Sentio quibus me nexibus involvas; nec tamen fortior luctator est qui arte sibi victoriam quesivit sed profecto versutior.
Augustinus Coram Veritate loquimur, cui simplicitas omnis amica est, calliditas inimica; quod ut clare videas, cum quantalibet deinceps simplicitate procedamus.
Franciscus Nichil possem audire iucundius. Dic ergo, quoniam de me ipso mentio fuerat, quanam michi ratione monstraveris hoc, quod miser sim - id enim me esse non inficior - nunc etiam mee voluntatis existere; cum ego contra sentiam nil me perpeti molestius, nil magis aversum proprie voluntati; sed ultra non valeo.
Augustinus Modo conventa serventur ostendam aliis tibi verbis utendum fore.
Franciscus Quenam conventa memoras, quibus ve ammones utendum verbis?
Augustinus Conventa sunt, ut fallaciarum laqueis reiectis circa veritatis studium pura cum simplicitate versemur. Verba vero, quibus uti te velim, hec sunt: ut ubi «ultra te non posse» dixisti «ultra te nolle» fatearis.
Franciscus Nunquam erit finis; nunquam enim hoc fatebor. Scio quidem, et tu testis es michi, quotiens volui nec potui; quot lacrimas fudi, nec profuerint.
Augustinus Lacrimarum tibi testis sum multarum, voluntatis vero minime.
Franciscus Proh superum fidem! hominem enim scire neminem puto, quid ego passus sim, quantumque voluerim, si licuisset, assurgere.
Augustinus Sile! prius celum tellusque miscebitur, prius astra concident Averno, et amica nunc invicem elementa pugnabunt, quam hec que inter nos diiudicat falli queat.
Franciscus Quid ais igitur?
Augustinus Lacrimas tibi sepe conscientiam extorsisse, sed propositum non mutasse.
Franciscus Quotiens dixi me ulterius nequivisse?
Augustinus Quotiensque respondi, imo verius noluisse? Nec tamen admiror te in his nunc ambagibus obvolutum in quibus olim ego ipse iactatus, dum novam vite viam carpere meditarer. Capillum vulsi, frontem percussi digitosque contorsi; denique complosis genua manibus amplexus amarissimis suspiris celum aurasque complevi largisque gemitibus solum omne madefeci. Et tamen hec inter idem ille qui fueram mansi, donec alta tandem meditatio omnem miseriam meam ante oculos congessit. Itaque postquam plene volui, licet et potui, miraque et felicissima celeritate transformatus sum in alterum Augustinum, cuius historie seriem, ni fallor, ex Confessionibus meis nosti.
Franciscus Novi equidem, illiusque ficus salutifere, cuius hoc sub umbra contigit miraculum, immemor esse non possum.
Augustinus Recte quidem; nec enim mirtus ulla nec hedera, denique dilecta, ut alunt, Phebo laurea, quamvis ad hanc poetarum chorus omnis afficitur tuque ante alios, qui solus etatis tue contextam eius ex frondibus coronam gestare meruisti, gratior esse debet animo tuo, tandem aliquando in portum ex tam multis tempestatibus revertenti, quam ficus illius recordatio, per quam tibi correctionis et venie spes certa portenditur.
Franciscus Nichil adversor, sed inceptum perage.
Augustinus Hoc inceperam, atque hoc prosequor: contigisse tibi hactenus quod multis, quibus dici potest versus ille Vergilii: mens immota manet, lacrime volvuntur inanes. Verum ego, etsi multa congerere poteram, unico tamen eoque domestico exemplo contentus fui.
Franciscus Consulte; neque enim aut pluribus res egebat aut aliud quodlibet in pectus hoc profundius descendisset; eo presertim quia, licet per maximis intervallis, quanta inter naufragum et portus tuta tenentem, interque felicem et miserum esse solent, quale quale tamen inter procellas meas fluctuationis tue vestigium recognosco. Ex quo fit ut, quotiens Confessionum tuarum libros lego, inter duos contrarios affectus, spem videlicet et metum, letis non sine lacrimis interdum legere me arbitrer non alienam sed propriam mee peregrinationis historiam. Deinceps autem, quoniam omne studium contentionis abieci, ut libuerit perge. Sequi enim, non obstare disposui.
Augustinus Haud hoc postulo. Sicut enim quod doctissimus quidam ait: Nimium altercando veritas amittitur, sic ad verum multos sepe perducit modesta contentio. Neque igitur, qui pigrioris et torpentis ingenii mos est, passim omnibus acquievisse conveniet, nec rursus comperte veritati studiosius obluctari, quod clarum litigiose mentis inditium est.
Franciscus Intelligo et laudo et consilio utar. Perge modo.
Augustinus Recognoscis ne igitur veram illam fuisse sententiam grandevumque progressum, ut miseriarum suarum perfecta cognitio perfectum desiderium pariat assurgendi? Desiderium potentia consequitur.
Franciscus Iam in animum induxi nichil tibi non credere.
Augustinus Sentio aliquid etiam nunc restare quod vellicet. Fare, age, quicquid id est.
Franciscus Nichil aliud nisi quod ipse mecum obstupeo, noluisse hactenus quod semper voluisse credideram.
Augustinus Adhuc hesitas; atqui, ut his iantandem sermonibus finis sit, fateor et ipse te voluisse nonnunquam.
Franciscus Quid ergo dixisti?
Augustinus An non succurrit illud Ovidii: velle parum est; cupias, ut re potiaris, oportet.
Franciscus Intelligo, sed et desiderasse putabam.
Augustinus Fallebaris.
Franciscus Credo.
Augustinus Ut certius credas conscientiam ipse tuam consule. Illa optima virtutis interpres, illa infallibilis et verax est operum cogitationumque pensatrix. Illa tibi dicet nunquam te ad salutem qua decuit aspirasse, sed tepidius remissiusque quam periculorum tantorum consideratio requirebat.
Franciscus Cepi, quam iubes, conscientiam excutere.
Augustinus Quid illic invenis?
Franciscus Vera esse que dicis.
Augustinus Profecimus aliquantulum; en incipis expergisci. Iam melius tibi erit si, quam male olim erat, agnoveris.
Franciscus Si hoc vel nosse satis est, non tantum bene, sed optime, michi propediem esse posse confido. Nichil enim unquam clarius intellexi quam nunquam me satis ardenter optasse libertatem et miseriarum finem. Nunquid autem post hac optasse sufficiet?
Augustinus Quid ni?
Franciscus Ut nil amplius agam.
Augustinus Impossibilem proponis conditionem: ut, qui quod assequi potest ardenter cupit, obdormiat.
Franciscus Quid igitur ipsum optare profuerit?
Augustinus Nempe per medias difficultates iter pandet. Ad hoc ipsum per se virtutis desiderium pars est magna virtutis.
Franciscus Magne michi spei materiam prebuisti.
Augustinus Idcirco te alloquor ut et sperare doceam et timere.
Franciscus Timere quonam modo?
Augustinus Imo vero qualiter sperare?
Franciscus Quia, cum hactenus non mediocre studium gesserim ne pessimus forem, tu michi viam aperis qua optimus fiam.
Augustinus At quam id iter laboriosum sit, fortasse non cogitas.
Franciscus Quid novi terroris ingeminas, quid ve tam laboriosum dicis?
Augustinus Quia hoc ipsum «optare» verbum unum est, sed quod innumerabilibus consistat ex rebus.
Franciscus Terrificas.
Augustinus Atqui, ut ea sileam, ex quibus desiderium istud constat, quam multa sunt ex quorum eversione conficitur!
Franciscus Quid dicere velis non intelligo.
Augustinus Nulli potest desiderium hoc absolute contingere nisi qui omnibus aliis desideriis finem fecit. Iam intelligis quam multa et varia sunt que optantur in vita, que prius omnia nichili pendenda sunt, ut sic ad concupiscentiam summe felicitatis ascendas, quam profecto minus amat qui secum aliquid amat, quod non propter ipsam amat.
Franciscus Agnosco sententiam.
Augustinus Quotus ergo fuerit qui omnes cupiditates extinxerit quas ne dicam extinguere sed vel enumerare longum sit; qui animo suo frenum rationis admoverit; qui dicere audeat: «nil michi iam comune cum corpore; que videntur cunta sordescunt; ad feliciora suspiro»?
Franciscus Rarissimum genus hominum; et nunc difficultatem, quam comminabaris, intelligo.
Augustinus His nempe cessantibus, desiderium illud plenum expeditumque non erit; necesse est enim ut, quantum animus ad celum propria nobilitate subvehitur, tanto mole corporea et terrenis pregravetur illecebris; ita, dum et ascendere et in imis permanere cupitis, neutrum impletis in alterna distracti.
Franciscus Quid igitur censes esse faciendum, ut integer animus, discussis terre compedibus, tollatur ad supera?
Augustinus Ad hunc terminum profecto meditatio illa perducit, quam primo loco nominaveram, cum mortalitatis vestre recordatione continua.
Franciscus Nisi et hic fallor, nullus hominum crebrius in has revolvitur curas.
Augustinus Nova lis laborque alius.
Franciscus Quid ergo? etiam ne hoc mentior?
Augustinus Urbanius loqui velim.
Franciscus Hanc tamen sententiam.
Augustinus Certe non aliam.
Franciscus Ergo ego de morte non cogito?
Augustinus Perraro quidem, idque tam segniter, ut in imum calamitatis tue fundum cogitatio ipsa non penetret.
Franciscus Contra credideram.
Augustinus Non quid credideris, sed quid credere debueris attendo.
Franciscus Nunquam post hac me michi crediturum scito, si et hoc falso credidisse monstraveris.
Augustinus Monstrabo perfacile, modo bona fide verum confiteri in animum inducas. Utar in hac re teste etiam non longinquo.
Franciscus Quonam, queso?
Azia. Conscientia tua.
Franciscus Illa contrarium dicit.
Augustinus Ubi confusa preit interrogatio, certum respondentis testimonium esse vix potest.
Franciscus Quid ad rem?
Augustinus Multum sane; quod ut clare pervideas, adverte. Nemo tam demens est, nisi sit idem prorsus insanus, cui non interdum conditio proprie fragilitatis occurrat; qui non, si interrogetur, respondeat se esse mortalem et caducum habitare corpusculum. Id enim et membrorum dolor et febrium tentamenta testantur, a quibus prorsus immunem vitam degere quenam Dei unquam indulgentia prestabit? Adde, quod et ex funeribus amicorum, que assidue preter oculos vestros eunt, spectantium animis terror incutitur; quia, dum equevum quisque comitatur ad sepulcrum, necesse est ipse etiam ad alieni casus precipitium contremiscat, et de se incipiat esse solicitus. Sicut, ubi flagrantia vicinorum tecta conspexeris, de tuis securus esse non potes, quoniam, ut ait Flaccus, ad te post paulum ventura pericula cernis.
Eo autem vehementius movebitur, qui iuniorem, qui validiorem formosioremque videat repentina morte subtractum. Se se enim circumspiciet et dicet: - Securius hic habitare videbatur, et tamen eiectus est, nec etas profuit, nec forma, nec robur. Michi securitatem quis spopondit? Deus ne, magus ne? mortalis sum profecto! - Quod si hoc idem imperatoribus regibusque terrarum, si egregiis formidatisque personis evenerit, multo etiam acrius concutientur astantes, quoniam quem vel alios sternere solitum norant, subito videant, vel paucarum fortassis horarum anxietate prostratum. Unde enim nisi ex hoc fonte procedunt illa, que in mortibus summorum hominum stupentes faciunt populi, qualia multa, ut te tantisper ad historias revocem, in funere Iulii Cesaris meministi? Hoc est illud comune spectaculum quod mortalium oculos et corda perstringit, fatique sui memoriam ingerit aliena cernentibus. Accedit belluarum furor atque hominum, rabiesque bellorum; accedunt et magnarum edium ruine, quas bene quidam ait olim tutelam hominum fuisse, nunc esse periculum. Accedunt sinistro sidere motus aerei, et celi pestilentis afflatus, et tot terre marisque discrimina; quibus undique circumsepti non potestis oculos advertere, ubi non eis occurrat proprie mortalitatis effigies.
Franciscus Indulge, queso: amplius exspectare non possum. Nichil enim ad confirmandam rationem meam dici reor efficacius, quam tu multa dixisti: egoque ipse inter audiendum mirabar quid tua vellet oratio aut ubi desineret.
Augustinus Nondum quippe desierat cum tu eam precidisti. Hec enim conclusio restabat: quanquam multa vellicantia circumstent (nichil tamen ad interiora penetrare duratis longa consuetudine pectoribus miserorum, vetustoque velut callo salutiferis ammonitionibus resistente) paucos invenies sat profunde cogitantes esse sibi necessario moriendum.
Franciscus Paucis ergo diffinitio hominis nota est, que tamen omnibus in scolis tam crebro repetitur, ut nedum auditorum aures fatigasse, sed ipsas edificiorum columnas iam pridem imminuisse debuerit?
Augustinus Ista quidem dyaleticorum garrulitas nullum finem habitura, et diffinitionum huiuscemodi compendiis scatet et immortalium litigiorum materia gloriatur: plerunque autem, quid ipsum vere sit quod loquuntur, ignorant. Itaque si quem ex eo grege de diffinitione non tantum hominis sed rei alterius interroges, parata responsio est; si ultra progrediare, silentium fiet, aut, si assiduitas disserendi verborum copiam audaciamque pepererit, mores tamen loquentis ostendent veram sibi rei diffinite notitiam non adesse. Contra hoc tam fastidiose negligens tamque supervacuo curiosum genus hominum iuvat invehi: - Quid semper frustra laboratis, ah miseri et inanibus tendiculis exercetis ingemum? Quid, obliti rerum, inter verba senescitis, atque inter pueriles ineptias albicantibus comis et rugosa fronte versamini? Vobis utinam solis vestra noceret insania, et non nobilissima sepe adolescentium ingenia corrupisset!
Franciscus Contra id, fateor, studiorum monstrum nichil satis mordaciter dici potest. Tu tamen interea, dicendi studio evectus, quod de diffinitione hominis inceperas omisisti.
Augustinus Abunde dictum rebar, sed agam expressius. Hominem quidem esse animal, imo vero animalium principem cuntorum, nemo tam durus pastor invenietur ut nesciat; nemo rursus, si interrogetur, aut rationale animal aut mortale negaverit.
Franciscus Ita omnibus diffinitio nota est.
Augustinus Imo vero perpaucis.
Franciscus Quid ergo?
Augustinus Siquem videris adeo ratione pollentem ut secundum eam vitam suam instituerit, ut sibi soli subiecerit appetitus, ut illius freno motus animi coherceat, ut intelligat se se per illam tantum a brutorum animantium feritate distingui, nec nisi quatenus ratione degit nomen hoc ipsum hominis mereri; adeo preterea mortalitatis sue conscium, ut eam cotidie ante oculos habeat, per eam seipsum temperet, et hec peritura despiciens ad illam vitam suspiret, ubi, ratione superauctus, desinet esse mortalis; hunc tandem veram de diffinitione hominis atque utilem scientiam habere dicito. Huius ultimi, quoniam de eo nobis sermo erat, dicebam paucos cognitionem aut meditationem idoneam sortitos.
Franciscus Ego me hactenus ex paucis rebar.
Augustinus Et ego quidem non ambigo tibi tam multa per omnem vitam experientia magistra, tam multa ex librorum lectione repetenti, crebras cogitationes mortis occurrere, sed que nec satis alte descendant nec satis tenaciter hereant.
Franciscus Quid vocas «alte descendere»? Etsi enim intelligere michi videar, cupio tamen ex te clarius audire.
Augustinus Dicam (quamvis iam vulgo persuasum sit atque etiam e medio philosophorum grege clarissimi testes accesserint) mortem inter tremenda principatum possidere, usque adeo ut iampridem nomen ipsum mortis auditu tetrum atque asperum videatur. Non tamen vel sillaba hec summis auribus excepta vel rei ipsius recordatio compendiosa sufficiet; immorari diutius oportet atque acerrima meditatione singula morientium membra percurrere; et extremis quidem iam algentibus media torreri et importuno sudore diffluere, ilia pulsari, vitalem spiritum mortis vicinitate lentescere. Ad hec defossos natantesque oculos, obtuitum lacrimosum, contractam frontem liventemque, labantes genas, luridos dentes, rigentes atque acutas nares, spumantia labia, torpentem squamosamque linguam, aridum palatum, fatigatum caput, hanelum pectus, raucum murmur et mesta suspiria, odorem totius corporis molestum, precipueque alienati vultus horrorem. Que omnia facilius ac velut in promptu et ad manum collocata succurrent, si cui familiariter obversari ceperit memorandum aliquod conspecte mortis exemplum; tenacior enim esse solet visorum quam auditorum recordatio. Quam ob causam non sine alto consilio in quibusdam devotis religionibus atque sanctissimis, usque etiam ad hanc etatem, que bonis moribus inimica est, illa consuetudo perdurat quod ad cernendum corpora defunctorum, dum lavantur preparanturque sepulture, eiusdem rigidi propositi professores intersint, ut scilicet triste miserandumque spectaculum oculis subiectum et memoriam semper admoneat et animos superstitum ab omni spe mundi fugacis exterreat. Hoc est igitur quod «alte descendere» dicebam, non dum forte consuetudinis causa mortem nominatis, dum «Nil morte certius, nil hora mortis incertius» ceteraque huius generis usu quotidiam sermonis iteratis. Pretervolant enim illa, non insident.
Franciscus Assentior eo facilius quia multa, que mecum tacitus agitare soleo. Nunc te loquente recognosco. Signum tamen aliquod memorie mee, si videtur, imprime, quo admonitus posthac de me ipse michi non mentiar, nec erroribus meis interblandiar. Id enim est, ut video, quod mentes hominum calle virtutis avertit, dum metam apprehendisse rate ulterius non aspirant.
Augustinus Libens hoc audio ex te; neque enim otiosi et a casu pendentis, sed multa circumspicientis animi verba sunt. Signum igitur, quo nunquam fallaris, accipe. Si, quotiens de morte cogitabis, loco non moveberis, scito te velut de rebus ceteris inutiliter cogitasse. At si in ipso cogitatu obrigueris, contremueris, expallueris; tibique iam hinc laborare visus fueris medias inter mortis angustias; si cum hoc et illud occurrat, animam ilicet ut ex his membris exierit, sistendam in eterno iudicio, totius vite preterite actuumque et verborum rationem exactissimam esse reddendam; nullam in ingenio eloquentia ve, nullam in opibus aut potentia; nullam denique in forma corporis aut in mundi gloria spem habendam; nec corrumpi posse, nec falli iudicem nec placari; mortem ipsam laborum non finem esse, sed transitum; hoc inter mille suppliciorum, mille tortorum genera; et stridor ac gemitus Averni et sulphurei amnes et tenebre et ultrices Furie; postremo universa simul Orchi pallentis immanitas; que ve his omnibus preponderant malis: infelix sine fine perpetuitas, terminandeque calamitatis desperatio, et in eternum mansura non iam amplius miserantis ira Dei; si hec simul omnia ante oculos venerint, non ut ficta sed ut vera, non ut possibilia sed ut necessario inevitabiliterque ventura et pene iam presentia: inque his curis non preteriens nec desperans, sed spei plenus quod Dei dextera potens promptaque sit ex tantis malis eruere, dummodo te curabilem prebeas, surgendique avidus et propositi tenax assiduusque versaberis; non frustra te meditatum esse confide.
Franciscus Graviter me, fateor, tantis ante oculos coacervatis miseriis terruisti. Sed sic michi Deus venie largus sit, ut ego per dies singulos in has cogitationes immergor precipueque noctibus, cum diurnis curis relaxatus animus se in se ipsum recolligit. Tum corpus hoc in morem morientium compono, ipsam quoque mortis horam et quicquid circa eam mens horrendum repperit, intentissime michi ipse confingo, usque adeo ut, in agone moriendi positus, michi videar interdum Tartara et que narras omnia mala conspicere; eaque tam graviter visione conturbor, ut exterritus tremensque consurgam, et sepe, usque ad horrorem astantium, hec in verba prorumpam: - Heu quid ago? quid patior? cui me exitio fortuna reservat? Miserere, Iesu, fer opem: eripe me his, invicte, malis ... da dextram misero, et tecum me tolle per undas; sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
Multa preter hec alia, frenetici in morem quacunque vagum animum paventemque tulit impetus, mecum loquor; multa quoque cum amicis, quibus illacrimans ipse nonnunquam ceteros in lacrimas coegi, licet utrique post lacrimas reverteremur ad solita. Que cum ita sint, quid ergo me retinet? quid latentis obstaculi est ut nunc usque nil ista michi cogitatio preter molestias terroresque pepererit, ego autem idem sim adhuc qui fueram prius quodque hi sunt, quibus forte nunquam tale aliquid contigit in vita? Eoque miserior, quod illi, quisquis sit futurus exitus, presentibus saltem voluptatibus delectantur: michi vero et finis incertus sit et nulla voluptas, nisi talibus amaritudinibus respersa, proveniat.
Augustinus Noli, precor, ubi gaudendum est dolere; peccator enim, quo maiorem voluptatem ac titillationem percipit ex sceleribus suis, eo miserior calamitosiorque iudicandus est.
Franciscus Forte ideo quia nunquam ad virtutis semitam reflectitur quem nusquam interrupta voluptas sui raptat in merorem. Qui vero inter carnis illecebras et blandimenta fortune durum aliquid experitur, totiens conditionis sue meminit quotiens illum delectatio preceps et inconsulta destituit. Quod si unus esset amborum finis, non intelligo cur non felicior dici possit qui nunc gaudet doliturus in posterum, quam qui nec sentit in presens gaudium, nec expectat. Nisi te moveat forte quod in finem risus sit luctus acerbior.
Augustinus Illud magis quoniam, freno rationis abiecto, quod quidem prorsus in illa suprema voluptate deseritur, gravior casus est, quam, eodem vel tenuiter retento, ex pari precipitio corruentis. Ante omnia tamen a te illud dictum prius attendo, quod de alterius sperandum de alterius conversione desperandum sit.
Franciscus Istud quidem sic esse considero. Sed tu interim nunquid non prime questionis oblitus es?
Augustinus Cuius?
Franciscus «Quid est quod me retinet?» hoc enim quesieram: cur michi uni cogitatio mortis intensa non profuit, quam miris modis fructuosam dicis?
Augustinus Primum quippe quia de longinquo forsitan illa consideras que, tum propter brevissime vite cursum tum propter incertos et varios casus, longinqua esse non possunt. Omnes enim ferme «in hoc fallimur» ut ait Cicero «quod mortem prospicimus»: quem textum correctores quidam, an verius corruptores, mutare voluerunt negationem verbo preponentes, et «mortem non prospicimus» dicendum esse firmantes. Ceterum qui mortem omnino non aspiciat sani capitis nullus invenitur; re autem vera «prospicere» «procul aspicere» est. Quod unum super cogitanda morte multos illusit, dum illam vivendi metam sibi quisque proposuit, ad quam etsi perveniri possit per naturam, tamen paucissimi pervenerunt. Fere enim nullus moritur, cui non conveniat poeticum illud: canitiemque sibi et longos promiserat annos. Hoc nocere tibi potuit; nam et etas et complexionis vigor et vite modestioris observantia hanc tibi spem fortasse prebuerunt.
Franciscus Noli, queso, de me talia suspicari. Avertat Deus hanc insaniam: me ne huic confidere monstro, quod apud Virgilium famosissimus ille magister maris ait. Et ego, in mari magno sevoque ac turbido iactatus, tremulam cimbam fatiscentemque et rimosam ventis obluctantibus per tumidos fluctus ago. Hanc diu durare non posse certe scio nullamque spem salutis superesse michi video, nisi miseratus Omnipotens prebeat ut gubernaculum summa vi flectens antequam peream litus apprehendam, qui in pelago vixerim moriturus in portu. Huic opinioni debeo quod opum magneque potente desiderio, quo multos non modo coetaneos meos sed longevos homines et comunem vivendi modum supergressos exestuare videmus, nunquam arsisse me recolo. Quis enim furor est omnem etatem in laboribus et in paupertate transducere, ut inter tot curis coacervandas divitias statim moriar? Sic itaque de his formidolosis rebus cogito non ut longe distantibus, sed mox affuturis, iamiamque presentibus. Necdum de memoria mea excessit versiculus quidam quem adhuc admodum iuvenis scripsi, inter multa que ad amicum scripseram hoc in fine subiungens: loquimur dum talia, forsan innumeris properata viis, in limine mors est.
Quod si tunc dicere potui, quid modo dicam et experimento rerum et etate provectior? Quicquid video, quicquid audio, quicquid sentio, quicquid cogito ad hoc unum refero. Quod, si in hac cogitatione non fallor, ad hec questio illa superest: «quid ergo me retinet?».
Augustinus Humiles Deo gratias age, qui te tam salubribus habenis frenare stimulisque tam pungentibus solicitare dignatur. Vix enim possibile fuerit ut, quem cogitatio mortis habet tam quotidiana, tam presens, hunc mors eterna contingat. Sed quoniam deesse tibi aliquid sentis, nec immerito, quid illud sit aperire tentabo, ut eo si Deus faverit amoto, in cogitationes tuas totus assurgens, quo adhuc premeris, vetustum servitutis iugum possis excutere.
Franciscus Utinam id tibi contingat efficere, et ego tanti muneris capax inveniar.
Augustinus Inveniere si voles, neque enim res impossibilis est; sed in actibus humanis duo versantur, quorum si desit alterum, prepediri constet effectum. Voluntas igitur presto sit, eaque tam vehemens ut merito desiderii vocabulum sortiatur.
Franciscus Ita fiet.
Augustinus Scis quid cogitationi tue officiat?
Franciscus Hoc est quod peto, hoc est quod tantopere scire desidero.
Augustinus Audi ergo. Animam quidem tuam, sicut celitus bene institutam esse non negaverim, sic ex contagio corporis huius, ubi circumsepta est, multum a primeva nobilitate sua degenerasse ne dubites; nec degenerasse duntaxat, sed longo iam tractu temporis obtorpuisse, factam velut proprie originis ac superni Conditoris immemorem. Nempe passiones ex corporea commistione subortas oblivionemque nature melioris, divinitus videtur attigisse Virgilius, ubi ait: Igneus est illis vigor et celestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus, moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque, neque auras respiciunt, clause tenebris et carcere ceco.
Discernis ne in verbis poeticis quadriceps illud monstrum nature hominum tam adversum?
Franciscus Discerno clarissime quadripartitam animi passionem, que primum quidem, ex presentis futurique temporis respectu, in duas scinditur partes; rursus quelibet in duas alias, ex boni malique opinione, subdistinguitur; ita quattuor velut flatibus aversis humanarum mentium tranquillitas perit.
Augustinus Rite discernis, atqui verificatum est in vobis illud apostolicum: «Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.» Conglobantur siquidem species innumere et imagines rerum visibilium, que corporeis introgresse sensibus, postquam singulariter admisse sunt, catervatim in anime penetralibus densantur; eamque, nec ad id genitam nec tam multorum difformiumque capacem, pregravant atque confundunt. Hinc pestis illa fantasmatum vestros discerpens laceransque cogitatus, meditationibusque clarificis, quibus ad unum solum summumque lumen ascenditur, iter obstruens varietate mortifera.
Franciscus Huius quidem pestis, cum sepe alias, tum in libro De vera religione, cui nichil constat esse repugnantius, preclarissime meministi. In quem librum nuper incidi, a philosophorum et poetarum lectione digrediens, itaque cupidissime perlegi: haud aliter quam qui videndi studio peregrinatur a patria, ubi ignotum famose cuiuspiam urbis limen ingreditur, nova captus locorum dulcedine passimque subsistens, obvia queque circumspicit.
Augustinus Atqui licet aliter sonantibus verbis secundum catholice veritatis preceptorem decuit, reperies libri illius magna ex parte philosophicam precipueque platonicam ac socraticam fuisse doctrinam. Et nequid tibi subtraham, scito me, ut opus illud inciperem, unum maxime Ciceronis tui verbum induxisse. Affuit Deus incepto, ut ex paucis seminibus messis opima consurgeret. Sed ad propositum revertamur.
Franciscus Ut libet, pater optime. Ante tamen unum oro: ne michi abscondas verbum illud, quod tam preclaro operi, ut ais, prebuit materiam.
Augustinus Cicero siquidem in quodam loco, iam tunc errores temporum perosus, sic ait: «Nichil animo videre poterant, ad oculos omnia referebant; magni autem est ingenii revocare mentem a sensibus et cogitationem a consuetudine abducere.» Hec ille. Ego autem hoc velut fundamentum nactus, desuper id quod tibi placuisse dicis opus extruxi.
Franciscus Teneo locum: in Tusculano est; te autem hoc Ciceronis dicto et illic et alibi in operibus tuis delectari solitum animadverti; nec immerito; est enim ex eorum genere, quibus cum veritate permixtus lepos ac maiestas inest. Tu vero iantandem, ut videtur, ad propositum redi.
Augustinus Hec tibi pestis nocuit; hec te, nisi provideas perditum ire festinat. Siquidem fantasmatibus suis obrutus, multisque et variis ac secum sine pace pugnantibus curis animus fragilis oppressus, cui primum occurrat, quam nutriat, quam perimat, quam repellat, examinare non potest; vigorque eius omnis ac tempus, parca quod tribuit manus, ad tam multa non sufficit. Quod igitur evenire solet in angusto multa serentibus, ut impediant se sata concursu, idem tibi contingit, ut in animo nimis occupato nil utile radices agat, nichilque fructiferum coalescat; tuque inops consilii modo huc modo illuc mira fluctuatione volvaris, nusquam integer, nusquam totus. Hinc est ut quotiens ad hanc cogitationem mortis aliasque, per quas iri possit ad vitam, generosus, si sinatur, animus accessit, inque altum naturali descendit acumine, stare ibi non valens, turba curarum variarum pellente, resiliat. Ex quo fit ut tam salutare propositum nimia mobilitate fatiscat, oriturque illa intestina discordia de qua multa iam diximus, illaque anime sibi irascentis anxietas, dum horret sordes suas ipsa nec diluit, vias tortuosas agnoscit nec deserit, impendensque periculum metuit nec declinat.
Franciscus Heu mi misero! Nunc profunde manum in vulnus adegisti. Istic dolor meus inhabitat, istinc mortem metuo.
Augustinus Bene habet! torpor abscessit. Sed quoniam iam satis hodiernum colloquium absque intermissions protulimus, reliquis, si placet, in diem proximum dilatis, nunc aliquantisper in silentio respiremus.
Franciscus Peroportuna duo quidem languori meo: quies et silentium.
Explicit liber primus