Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > De SecretoFrancesco Petrarca: De secreto conflictu curarum mearum
Francesco Petrarca
affresco di Altichiero a Padova (1376)
De secreto conflictu curarum mearum
di Francesco Petrarca
INCIPIT LIBER SECUNDUS
Augustinus Satis ne feriati sumus?
Franciscus Ut libet quidem.
Augustinus Quid tibi nunc animi est quantum ve fiducie? Prefert enim non leve salutis indicium spes languentis.
Franciscus Quid de me sperem non habeo: spes mea Deus est.
Augustinus Sapienter. Nunc ad rem redeo. Multa te obsident, multa circumstrepunt, tuque ipse quot adhuc aut quam validis hostibus circumsidearis ignoras. Quod igitur evenire solet condensam procul aciem cernenti, ut contemptus paucitatis hostium fallat; quo vero propius accesserint, quoque distinctius subiecte oculis cohortes effulxerint, prestringente oculos fulgore, metus crescat et minus debito timuisse peniteat, idem tibi eventurum reor. Ubi ante oculos tuos hinc illinc prementia teque circunvallantia, mala coniecero, pudebit te minus doluisse minus ve metuisse quam decuit, parciusque miraberis animum, tam multis obsessum, per medios hostium cuneos erumpere nequivisse. Videbis profecto cogitatio illa salubris, ad quam te nitor attollere, quot adversantibus cogitationibus victa sit.
Franciscus Perhorresco graviter; quoniam si periculum meum magnum semper agnovi tuque illud tanto super extimationem meam esse ais ut respectu eius quod timere debui nil pene timuerim, qui id iam spei reliquum est?
Augustinus Ultimum malorum omnium desperatio est, ad quam nemo unquam nisi ante tempus accessit; ideoque hoc in primis scias velim: nichil esse desperandum.
Franciscus Sciebam, sed memoriam terror abstulerat.
Augustinus Nunc ad me oculos animumque converte, et ut familiarissimi tibi vatis verbo utar: aspice qui coeant populi, que menia clausis ferrum acuant portis in te excidiumque tuorum.
Vide quos tibi mundus laqueos tendit, quot inanes spes circumvolant, quot supervacue premunt cure. Primum quidem, ut inde initium faciam unde ab initio creaturarum omnium illi nobilissimi spiritus corruerunt, tibique ne post illos corruas summo opere providendum est. Quam multa sunt que animum tuum funestis alis extollunt et sub insite nobilitatis obtentu, totiens experte fragilitatis immemorem fatigant, occupant, circumvolvunt, aliud cogitare non sinunt, superbientem fidentemque suis viribus, et usque ad Creatoris odium placentem sibi! Que, quanquam grandia et qualia tibi fingis essent, non in superbiam tamen sed in humilitatem inducere debuissent, memorantem nullis tuis meritis illa sibi singularia contigisse. Quid enim ne dicam eterno, sed temporali domino obsequentiores fecerit sublectorum animos, quam in illo spectata liberalitas nullis suorum meritis excitata? Student enim benefactis subsequi quem prevenire debuerant. Nunc vero facillime licebit quam pusilla sunt, quibus superbis, intelligere. Fidis ingenio et librorum lectione multorum; gloriaris eloquio, et forma morituri corporis delectaris. Enimvero sentis ingenium in quam multis sepe destituat, quot sunt artium species, in quibus vilissimorum acumen hominum equare non poteris. Minus dixi: animalia ignobilia et pusilla reperies, quorum opera nullo studio queas imitari. I nunc, et ingenio gloriare! Lectio autem ista quid profuit? Ex multis enim, que legisti, quantum est quod inheserit animo, quod radices egerit, quod fructum proferat tempestivum? Excute pectus tuum acriter; invenies cunta que nosti, si ad ignorata referantur, eam proportionem obtinere quam collatus Occeano rivolus estivis siccandus ardoribus. Quanquam vel multa nosse quid relevat si, cum celi terreque ambitum, si, cum maris spatium et astrorum cursus herbarumque virtutes ac lapidum et nature secreta didiceritis, vobis estis incogniti? Si, cum rectam virtutis ardue semitam scripturis ducibus agnoveritis, obliquo calle transversos agit furor? Si, cum omnis evi clarorum hominum gesta memineritis, quid vos quotidie agitis non curatis? De eloquio quid dicam, nisi quod tu ipse fateberis; sepe te quidem eius fiducia fuisse delusum? Quid autem attinet audientes forsitan approbasse que diceres, si te iudice damnabantur? Quamvis enim audientium plausus non spernendus eloquentie fructus esse videatur, si tamen ipsius oratoris <plausus> interior desit, quantulum voluptatis prestare potest strepitus ille vulgaris? Quomodo autem alios loquendo mulcebis, nisi te primum ipse permulseris? Idcirco sane nonnunquam sperata eloquentie gloria frustratus es, ut facili cognosceres argumento quam ventosa ineptia superbires. Quid enim, queso, puerilius imo vero quid insanius quam, in tanta rerum omnium incuria tantaque segnitie, verborum studio tempus impendere et lippis oculis nunquam sua probra cernentem, tantam voluptatem ex sermone percipere, quarundam avicolarum in morem, quas aiunt usque in perniciem proprii cantus dulcedine delectari? Et hoc quidem sepe tibi contigit in rebus quotidianis atque vulgaribus, quo magis erubesceris, quas tuo inferiores arbitrabaris eloquio eas te verbis equare nequivisse. Quam multa sunt autem in rerum natura, quibus nominandis proprie voces desunt; quam multa preterea que, quanquam suis vocabulis discernantur, tamen ad eorum dignitatem verbis amplectendam ante ullam experientiam sentis eloquentiam non pervenire mortalium. Quotiens ego te querentem audivi, quotiens tacitum indignantemque conspexi, quod que clarissima cognituque facillima essent animo cogitanti, ea nec lingua nec calamus sufficienter exprimeret. Que est igitur ista eloquentia, tam angusta, tam fragilis, que nec cunta complectitur et que fuerit complexa non stringit? Greci vobis, vos vicissim Grecis, verborum penuriam soletis obicere. Seneca quidem illos verbis ditiores extimat; at M. Tullius in primordio operis quod De bonorum et malorum finibus edidit: «Ego, inquit, satis mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. Non est omnino hic docendi locus, sed ita sentio et sepe disserui, latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam grecam.» Et idem, cum sepe alias, tum in Tusculano suo disputans exclamavit: «O verborum inops, quibus abundare te semper putas, Grecia.» Dixit hec vir ille fidentissime, ut qui se latine eloquentie principem sciret, auderetque de huius rei gloria iam tunc bellum Grecie movere; iuxta id quod ab codem Seneca, greci sermonis miratore, in Declamationibus scriptum est. «Quicquid habet» inquit «romana facundia, quod insolenti Grecie aut opponat aut preferat, circa Ciceronem effloruit.» Magna laus, sed sine ulla dubitatione verissima. Est ergo, ut vides, de eloquentie principatu non tantum inter nos et Graios, sed inter nostrorum etiam doctissimos magna contentio; inque his castris est qui illis faveat, sicut in illis forsitan qui nobis; quod de Plutarcho, illustri philosopho, quidam referunt. Denique Seneca noster, etsi Ciceroni deferat, ut dixi, coactus maiestate tam predulcis eloqui, in reliquis tamen Grecie palmam defert. Ciceroni contrarium videtur. Si vero meum his de rebus iudicium expectas, utrunque veridicum pronuntio, et qui Greciam et qui Italiam verborum dixit inopem. Quod si de his duabus tam famosis regionibus recte dicitur, quid possunt sperare alie? Quatenus tibi preterea in hac re fidendum viribus tuis sit, ubi toti provincie, cuius perexigua portiuncula es, hanc sermonis vides esse penuriam, tecum ipse considera. Pudebit tantum temporis consumpsisse in eam rem, quam et assequi impossibile, et assecutam esse vanissimum sit. Ut vero iam hinc alia pertractanda transgrediar: corporis huius bonis extolleris?
Nec que te circumstent deinde pericula cernis ?
Quid autem tuo tibi placet in corpore? robur ne an valitudo prosperior? At nichil imbecillius. Fatigatio ex levibus causis obrepens, et insultus morborum varii, et vermiculorum morsus, seu levissimus afflatus, atque huius generis multa consternant. An forme forsan fulgore deciperis, et proprii vultus colorem seu lineamenta conspiciens, habes cui inhies, quod mireris, quod mulciat, quod delectet? Neque te Narcissi terruit fibella, nec quid esses introrsus virilis consideratio corporee feditatis admonuit? Exterioris cutis contentus aspectu, oculos mentis ultra non porrigis. Atqui huius quoque caducum fore precipitemque flosculum, etsi alia, que innumerabilia sunt, argumenta cessarent, ipse tibi etatis irrequietus cursus, per singulos aliquid decerpens dies, luce clarius ostendere debuisset. Etsi forte (quod dicere non audebis) adversus etatem et morbos ceteraque formam corporis alterantia tibi ipse videreris indomitus, at illius saltem cunta subruentis extremi non decuit oblivisci, fixumque alta sub mente geri debuit illud satyricum: ... Mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula ...
Hec, nisi fallor, sunt que te superbis flatibus elatum humilitatem conditionis tue considerare prohibent, mortisque reminisci. Sunt etiam alia, que iam hinc exequi fert animus.
Franciscus Subsiste paululum, queso, ne tanta mole rerum obrutus nequeam responsurus assurgere.
Augustinus Dic age: subsistam libens.
Franciscus In admirationem me non modicam coegisti, multa michi obiciens, que nunquam in animum meum descendisse sum conscius. Me ne fisum ais ingenio? At profecto nullum ingenioli mei signum est, nisi hoc unum, nullam me in eo posuisse fiduciam. Ego ne librorum ex lectione superbior fiam, que michi sicut scientie modicum invexit, sic curarum materiam multarum? An lingue gloriam sectatus dicor qui, ut tu ipse memorasti, nichil magis indigner, quam conceptibus illam meis non posse sufficere? Nisi tentandi propositum tibi sit, scis me parvitatis mee michi conscium semper fuisse, et siquid michi forte visus sum, potuit hoc interdum aliene ruditatis considerations contingere. Eo enim, quod sepe dicere soleo, perventum est ut, iuxta vulgatum Ciceronis dictum, potius «aliorum imbecillitate» quam «nostra virtute valeamus». Quid autem, etsi abunde contigissent ista que narras, quid michi tam magnificum contulissent, ut hinc superbiendum foret? Non sum tam mei ipsius immemor, neque tam levis, ut his me auris agitandum prebeam. Quantulum enim vel ingenium vel scientia, vel eloquentia profuerit, nullum lacerantibus animum morbis afferens remedium! quam rem in epystola quadam me diligentius questum fuisse commemini. Iam quod de corporeis bonis quasi serio dixisti pene risum excitavit. Me ne in hoc mortali et caduco corpusculo spem posuisse, quotidianas eius ruinas sentientem? Deus meliora. Fuit hec puero, fateor, cura pectendi capitis, vultus ornandi; verum hoc cum primis annis simul evanuit, reque ipsa nunc experior illud Domitiani principis, qui in epystola ad amicum de se ipso scribens querensque corporee pulcritudinis prerapidam fugam: «Scias» inquit «Nil gratius decore, nil brevius.»
Augustinus Copiose possem adversus ista disserere; malo tamen tibi conscientia tua quam sermo meus incutiat pudorem. Non agam pertinaciter, neque tormentis verum extorquebo; quod generosi solent ultores, simplici negatione contentus precabor ut post hac omni studio declines quod hactenus te non admisisse contendis. Siquando autem vultus tui species tentare animum forte ceperit, occurrat qualia mox eadem futura sint membra que nunc placent, quam feda, quam tristia, quam tibi ipsi, si revidere possis, horrenda; tecumque hec inter philosophicum illud frequenter ingemina «Ad maiora sum genitus quam ut sim mancipium corporis mei». Profecto enim summa insania est hominum, se se negligentium, corpus autem et, in quibus habitant, membra comentium. Siquis in carcerem tenebrosum atque humentem olentemque pestifere ad breve tempus intrusus sit, nonne, si non desipiat, intactum se, quam possibile fuerit, ab omni parietum et soli contagione servabit et, iamiam egressurus, intentis auribus liberatoris sui expectabit adventum? Quod si, his curis abiectis cenoque et horrore carceris delibutus, exire metuat, ac pingendis ornandisque circa se menibus omnem curam studiosus impendat, loci stillantis naturam frustra superare meditans, nunquid non merito insanus videatur et miser? Nempe vos carcerem vestrum et nostis et amatis, ah miseri! et mox vel educendi certe vel extrahendi heretis in eo exornando soliciti quem odisse decuerat. Sicut tu ipse in Africa tua Scipionis illius magni patrem loquentem induxisti: odimus et laqueos et vincula nota timemus libertatis onus: quod nunc sumus illud amamus.
Preclare quidem, modo quod alios dicere facis ipse tibi diceres. Unum vero, quod ex omni sermone tuo tibi fortassis humillimum michi autem arrogantissimum videtur, dissimulare non valeo.
Franciscus Doleo si superbe aliquid dixi; at si factorum dictorum ve moderator est animus, nichil me arrogans dixisse ipse michi testis est.
Augustinus Multo quidem importunius superbie genus est alios deprimere, quam se ipsum debito magis attollere; longeque maluissem ceteros magnificares, te quanquam ceteris anteferres, quam, calcatis omnibus, ex alieno contemptu superbissime tibi clipeum humilitatis assumeres.
Franciscus Ut voles accipe. Ego nec michi nec aliis multum tribuo; piget referre quid de maiore parte hominum sentiam expertus.
Augustinus Se ipsum spernere tutissimum est; alios vero periculosissimum atque vanissimum. Sed progrediamur ad reliqua. Scis quid te aliud avertit?
Franciscus Quicquid libuerit dicito, modo ne accuses invidie.
Augustinus Utinam non tibi magis superbia quam invidia nocuisset. Hoc enim crimine me iudice liber es. Sed alia quedam dicturus sum.
Franciscus Nulla me deinceps accusatione turbaveris. Dic ingenue quicquid est, quod me transversum agat.
Augustinus Rerum temporalium appetitus.
Franciscus Apage obsecro; nichil unquam absurdius audivi.
Augustinus Repente turbatus et proprie promissionis oblitus es! Iam invidie mentio nulla est!
Franciscus At avaritie, a quo crimine nescio an remotior quisquam sit.
Augustinus Multum te iustificas. Sed michi crede, non es ab hac peste, ut tibi videris, alienus.
Franciscus Ego ne ab avaritie labe non immunis sum?
Augustinus Ne ab ambitione quidem.
Franciscus Age, iam urge, ingemina, accusatoris officium imple; quid iam novi vulneris infligere velis expecto.
Augustinus Proprie quidem veritatis testimonium accusationem et vulnus appellasti. Verum est enim satyricum: accusator erit qui verum dixerit.
Nec minus et comicum illud: obsequium amicos veritas odium parit. Sed dic oro: quorsum he solicitudines et exedentes animum cure? Quid necesse erat in tam brevibus vite spatiis tam longas spes ordiri ? Vite summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Legis semper ista, sed negligis. Respondebis, ut arbitror, amicorum te caritate compelli, et pulcrum errori nomen invenies. Atqui dementia quanta est, ut alteri sis amicus, tibi ipsi bellum et inimicitias indicere!
Franciscus Non sum tam illiberalis et inhumanus ut non me contingat amicorum cura; eorum presertim, quos virtus michi meritumque conciliat. Sunt enim quos suspiciam, quos venerer, quos amem, quos ve miserear. Ex diverso autem nec adeo liberalis sum, ut propter amicos me perditum eam. Haud hoc dixerim. Pro victu quotidiano preparare aliquid mens optat; atque hoc studeo ut (quoniam Horatii iaculis me petis, horatianus clipeus tegat) sit bona librorum et provise frugis in annum copia, ne fluitem dubie spe pendulus hore.
Et quia propositum est michi, ut ait idem, nec turpem senectam degere nec cithara carentem, et multum vereor vite prolixioris insidias, longe in utrunque michi ipse provideo, et Musarum studiis rei familiaris curas intersero; verum id ago tam segniter ut evidenter appareat me coactum ad ista descendere.
Augustinus Intelligo quam alte in cor tuum ista penetrarint, quibus excusatio quereretur amentie. Cur autem non eque satyricum illud precordiis inheserit: sed quo divitias hec per tormenta coactas, cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris egenti vivere fato?
Credo quia preclarum extimas purpureis stratis obsitum mori, sepulcro iacere marmoreo, linquere successoribus de opulenta hereditate certamen. Illasque ideo, quibus ista parantur, divitias concupiscis. Supervacuus labor et, siquid michi credis, insanus. Iam si ad comunem hominum respicis naturam, nosti eam paucis esse contentam; sin ad propriam cogitando reflecteris, vix natus est cui pauciora sufficerent, nisi publicus error obstreperet. Ad populares mores vel ad ipsius forte, qui loquebatur, animum respexit poeta dum diceret: victum infelicem tellus lapidosaque corna
dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbe.
Tibi contra fatearis oportet nichil tali victu dulcius nichilque suavius, si tuis et non insanientis vulgi legibus vivas. Quid ergo te crucias? Si ad naturam tuam te metiris, iam pridem dives eras; si ad populi plausum, dives esse nunquam poteris, semperque aliud restabit, quod sequens per cupiditatum abrupta rapiaris. Meministi quanta cum voluptate reposto quondam rure vagabaris, et nunc herbosis pratorum thoris accubans murmur aque luctantis hauriebas, nunc apertis collibus residens subiectam planitiem libero metiebaris intuitu; nunc in aprice vallis umbraculo dulci sopore correptus optato silentio fruebaris; nunquam otiosus, mente aliquid altum semper agitans, et, solis Musis comitantibus, nusquam solus? Denique virgiliani senis exemplo qui regum equabat opes animo, seraque revertens nocte domum, dapibus mensas onerabat inemptis sub occasum solis angustam domum repetens et tuis contentus bonis, nunquid non tibi omnium mortalium longe ditissimus et plane felicissimus videbaris?
Franciscus Hei michi! nunc recolo, atque illius temporis commemoratione suspiro.
Augustinus Quid suspiras, aut quis tibi, demens, horum malorum prebuit materiam? Nempe animus ipse tuus, quem puduit tam diu nature sue legibus parere quique frenum non fregisse credidit servitutem. Is modo te raptat violentus, et, nisi habenas contrahis, precipitaturus in mortem. Ex quo primum cepisti ramorum tuorum bachas fastidire, amictusque simplicior et agrestium hominum sorduit convictus, in medios urbium tumultus, urgente cupiditate, relapsus es, ubi quam lete quamque tranquille degas frontis tue habitus et verba testantur. Quid enim ibi miseriarum non vidisti, pertinacissimus adversus infeliciter experta! et adhuc hesitas, peccatorum forsitan illigatus nexibus, ac favente Deo ut, ubi sub aliena ferula pueritiam exegisti, ibidem, tui iuris eflectus, miserabilem conteras senectutem. Certe ego presens aderam, cum adhuc adolescentulum te nulla cupiditas, nulla prorsus tangebat ambitio, cum cuiusdam magni futuri viri specimen preferebas. Nunc mutatis moribus, infelix, quo magis ad terminum appropinquas, eo viatici reliquum conquiris attentius. Quid superest igitur nisi ut in die mortis, que forte iam iuxta est et profecto procul esse non potest, aurum sitiens kalendario semivivus incumbas? siquidem quod per dies singulos crescit, supremo die necesse est ad summum et augeri vetitum pervenerit incrementum.
Franciscus Senectutis pauperiem ante prospiciens si fatigate etati adiumenta conquiro, quid hic tam reprehensibile est?
Augustinus O ridiculas curas insanamque negligentiam, id anxie cogitare, quo vel nunquam forte perventurus, certe vel ubi brevissimo tempore permansurus sis; illius autem oblivisci, quo et pervenire necessarium sit, et irremeabile pervenisse. Sed ille mos vester execrandus est; transitoria curatis, eterna negligitis. In eo quidem quod de senili paupertate clipeum queris errori, inhesit, credo, tibi virgilianum illud atque inopis metuens formica senecte. Itaque illam tibi vite magistram delegisti, excusabilior dicente Satyrico: frigusque famemque formica tandem quidam expavere magistra. At si non totus in formice magisterium abiisti, reperies nichil miserius, nichil amentius quam semper pauperiem pati ne quando patiaris. Quid ergo? Pauperiem ne suadeo? Optare quidem minime; tolerare summo opere, si sic res humanas miscens fortuna coegerit. Mediocritatem sane in omni statu expetendam censeo. Non igitur ad illorum statuta te revoco qui aiunt: «Satis est vite hominum panis et aqua; nemo ad hec pauper est, intra que quisquis desiderium suum clausit, cum ipso Iove de felicitate contendet»; nec modum vite hominum «fluvium Cereremquet» constituo. Sunt enim ut magnifice sic auribus hominum importune pridem odioseque sententie. Itaque, ut infirmitati tue morem geram, exinanire naturam non doceo, sed frenare. Sufficiebant tua quidem usibus necessariis, si tu ipse tibi suffecisses; nunc autem ipse quam pateris indigentiam peperisti. Cumulationem enim opum necessitatem ac solicitudinem cumulare, iam totiens disputatum est, ut amplioribus non egeat argumentis. Mirus error et miseranda cecitas, preclarissime nature ac celestis originis humanum animum, celestibus neglectis, metallis inhiare terrestribus. Cogita, queso, acriter atque oculos mentis intende, nec eos circumradiantis auri fulgor impediat: quotiens uncis avaritie tractus ab altissimis curis ad hec inferiora diverteris, nonne de celo in terras precipitem corruisse, et e mediis sideribus in profundissimam voraginem demersum te esse cognoscis?
Franciscus Cognosco equidem, et dici non posset quam graviter precipitatus allidor.
Augustinus Quid ergo totiens experta non metuis? et cum fueris erectus ad supera, non tenacius pedem figis?
Franciscus Nitor quippe, sed quoniam humane conditionis concutit necessitas, invitus avellor. Nec enim sine causa veteres poetas geminum Parnassi collem duobus diis dedicasse suspicor, sed ut ab Apolline, quem deum ingenii vocabant, internum animi presidium, a Bacho autem rerum externarum sufficientiam implorarent. In quam sententiam me non modo rerum experientia magistra, sed crebra etiam doctissimorum hominum inclinavit autoritas, quos tibi quidem inculcare non attinet. Ita, quamvis turba deorum ridiculosa sit, hec tamen vatum opinio haud prorsus insensata est; quam ego, si ad unum retulerim Deum, a quo omnis oportuna subventio est, non me delirare quidem arbitrabor, nisi tibi aliter videatur.
Augustinus Ego ita esse non nego, sed quod tempus tam inique partiaris indignor. Universam enim etatem tuam honestis olim curis destinaveras; sic, quid in aliis coactus expenderes, id tempus perditum iudicabas; nunc vero tantum honestati tribuis, quantum tibi reliquum fecit avaritie studium. Quis non ad etatem provectiorem pervenisse cupiat, que sic consilia hominum alternat? Sed quis erit finis aut quis modus? Prefige tibi metam, ad quam cum perveneris subsistes et aliquando respires. Scis illud humano ore prolatum oraculi vim habere: semper avarus eget; certum voto pete finem. Quis autem cupiditatibus tuis erit finis?
Franciscus Nec egere, nec abundare; nec preesse nec subesse aliis, finis est meus.
Augustinus Humanitatem exuas oportet et deus fias, ut tibi non egere contingat. An ignoras ex cuntis animalibus egentissimum esse hominem?
Franciscus Audieram sepissime, sed integrari memoriam velim.
Augustinus Aspice nudum et informem inter vagitus et lacrimas nascentem, exiguo lacte solandum, tremulum atque reptantem, opis indigum aliene, quem muta pascunt animalia et vestiunt; caduci corporis, animi inquieti, morbis obsessum variis, subiectum passionibus innumeris, consilii inopem, alterna letitia et tristitia fluctuantem, impotentem arbitrii, appetitus cohibere nescium; quid quantum ve sibi expediat, quis cibo potuique modus ignorantem; cui alimenta corporis, ceteris animalibus in aperto posita, multo labore conquerenda sunt; quem somnus inflat, cibus distendit, potus precipitat, vigilie extenuant, fames contrahit, sitis arefacit; avidum timidumque, fastidientem possessa, perdita deplorantem et presentibus simul et preteritis et futuris anxium; superbientem inter miserias suas et fragilitatis sibi conscium; vilissimis vermibus imparem, vite brevis, etatis ambigue, fati inevitabilis, ac mille generibus mortis expositum.
Franciscus Coacervasti miserias infinitas atque egestates, ut pene iam me hominem natum esse peniteat.
Augustinus In hac tanta hominum imbecillitate tantaque penuria, tu tibi copiam ac potentiam auspicaris, que nullis Cesaribus nullisque unquam regibus perfecta contigerit.
Franciscus Quisnam his vocabulis usus est? quis seu copiam seu potentiam nominavit?
Augustinus At que maior copia quam non egere? que maior potentia quam non subesse? Profecto enim reges dominique terrarum, quos opulentissimos reris, innumerabilibus rebus egent. Ipsi quoque duces exercituum, quibus preesse videntur subsunt et, ab armatis legionibus obsessi, per quas metuuntur, vicissim metuant oportet. Desine iam impossibilia sperare et, humana sorte contentus, abundare et egere, preesse pariter et subesse condiscas; neu, his moribus degens, fortune iugum, quo colla regum premuntur, excutias; quod tum demum excidisse tibi noveris, cum, calcatis passionibus humanis, totus sub virtutis imperium concesseris, liber illic futurus, nulla egens re, nulli subiectus hominum, denique rex et vere potens absoluteque felix.
Franciscus Iam piget incepti, cupioque nichil cupere; sed consuetudine rapior perversa sentioque inexpletum quiddam in precordiis meis semper.
Augustinus Hoc est, ut propositum spectet oratio, hoc est quod te a cogitatione mortis avertit, dum terrenis solicitudinibus implicitus oculos ad altiora non erigis. Quas quidem velut pestiferas animorum sarcinas, siquid michi credis, abicies; nec abiecisse labor magnus fuerit, modo te ad naturam tuam composueris, eique potius quam vulgi furiis te vehendum regendumque commiseris.
Franciscus Fiet id quidem me volente. Sed quod de ambitione loqui ceperas, iam pridem audire desidero.
Augustinus Quid a me expetis, quod ipse tibi prestare potes? Pectus tuum examina; reperies inter pestes ceteras non minimum ambitioni locum.
Franciscus Nichil ergo michi profuit urbes fugisse, dum licuit, populosque et actus pubblicos despexisse, silvarum recessus et silentia rura secutum odium ventosis honoribus indixisse: adhuc ambitionis insimulor!
Augustinus Multa linquitis, mortales, non quia contemnitis, sed quia desperatis posse consequi. Excitant enim se alternis stimulis spes et desiderium, usque adeo ut altera frigescente tepescat alterum, et recalente referveat.
Franciscus Quid, oro, me sperare prohibebat? adeo ne cunte bone artes deerant ?
Augustinus De bonis artibus sileo, at ille deerant profecto, quibus hodie presertim ad altos gradus ascenditur: ambiendi scilicet magnorum limina; blandiendi, fallendi, promittendi, mentiendi, simulandi dissimulandique; gravia et indigna quelibet patiendi. Harum et similium egenus artium, nec naturam vinci posse ratus, ad alia studia transivisti: caute quidem et prudenter. «Quid est enim aliud» ut ait Cicero «gigantum more pugnare cum diis, nisi nature repugnare?»
Franciscus Valeant magni honores, si his artibus acquiruntur.
Augustinus Bene ais. Non tamen ideo prorsus in auribus meis tuam innocentiam comprobasti; neque enim honores te non optasse concludis, tametsi querendi molestiam perhorrescas; sicut nec Romam vidisse contempsit, quisquis viarum labores perterritus pedes retulit ab incepto. Adde quod nec pedem retulisti, ut tibi ipse persuades michique persuadere niteris. Neu te, ut aiunt, digito contexeris; quicquid cogitas, quicquid agis, ante oculos est. Et quod fuga urbium silvarumque cupidine gloriaris, non excusationem sed culpe mutationem arguit. Multis namque viis ad unum terminum pervenitur; et tu, michi crede, licet calcatam vulgo deserueris viam, tamen ad eandem, quam sprevisse te dicis, ambitionem obliquo calle contendis; ad quam otium, solitudo, incuriositas tanta rerum humanarum, atque ista tua te perducunt studia quorum usque nunc finis est gloria.
Franciscus Ad angulum urges me, unde possem licet subterfugere. Quia tamen tempus breve est et in multa dispartiendum, si libet progrediamur ad reliqua.
Augustinus Sequere igitur precedentem. Gule nulla fit mentio, cuius studio nullatenus tenereris, nisi, voluptati favens nonnunquam amicorum, blandior convictus obreperet. Veruntamen nichil hinc metuo; quotiens enim urbibus ereptum rus suum recuperavit incolam, omnes repente diffugiunt insidie talium voluptatum. Quibus amotis, ita te viventem fateor animadverti ut et proprios et comunes annos supergressa sobrietate ac modestia delectarer. Iram quoque pretervehor, qua etsi sepe iusto magis exardeas, confestim tamen nature bonitate mitigabilis compescere motus animi soles, memor horatiani consilii: ira furor brevis est, animum rege; qui, nisi paret, imperat; hunc vinclis, hunc tu compesce cathena.
Franciscus Aliquantulum michi, fateor, et poeticum hoc et plurima huius generis philosophorum consilia profuerunt, atque in primis evi brevis recordatio. Que enim rabies pauculos dies, quos inter homines agimus, in hominum odium perniciemque consumere? Aderit ecce dies ultima que has flammas in pectoribus humanis extinguat, et finem positura odiis et, si inimico nichil gravius morte optamus, iniquissimi voti compotes factura. Itaque quid se quid alios precipitare iuvat? quid optimas partes brevissimi temporis amittere; et vel presentibus honestis gaudiis vel future vite consiliis deputatos dies, vix suffecturos ad singula, summa licet cum parsimonia dispensantis, auferre necessariis ac propriis usibus, inque alienam pariter et nostram tristitiam mortemque convertere? Verum hec michi meditatio eousque profuit, ut impulsus non totus ruerem et, si corruissem, exurgerem. Ne ullis autem iracundie flatibus agitarer, nullum michi hactenus studium prestare quivit.
Augustinus At quia nullum, ex huiusce flatibus aut tibi aut alteri vereor naufragium, facile patiar, ut si stoicorum promissa non attingis, qui morbos animorum radicitus se vulsuros spondent, sis in hac re perypateticorum mitigatione contentus. His igitur in presens omissis, ad periculosiora et tibi multo diligentius providenda festino.
Franciscus Deus bone, quid adhuc periculosius restat?
Augustinus Quantis luxurie flammis incenderis?
Franciscus Tantis equidem interdum, ut graviter doleam, quod non insensibilis natus sim. Immobile saxum aliquod esse maluerim, quam tam multis corporis mei motibus turbari.
Augustinus Habes igitur quod te vel maxime ab omni divinorum cogitatione dimoveat. Quid enim aliud celestis doctrina Platonis admonet, nisi animum a libidinibus corporeis arcendum et eradenda fantasmata, ut ad pervidenda divinitatis archana, cui proprie mortalitatis annexa cogitatio est, purus expeditusque consurgat? Scis quid loquor, et hec ex Platonis libris tibi familiariter nota sunt, quibus avidissime nuper incubuisse diceris.
Franciscus Incubueram, fateor, alacri spe et magno desiderio; sed peregrine lingue novitas et festinata preceptoris absentia preciderunt propositum meum. Ceterum ista michi, quam memoras, discipline et ex scriptis tuis et ex aliorum platonicorum relatione notissima est.
Augustinus Haud refert quo verum monstrante didiceris; quamvis multum sepe prosit autoritas.
Franciscus Apud me presertim hominis illius, de quo alte michi quidem insedit illud Ciceronis in Tusculano. «Plato» inquit «etsi rationem nullam afferret (vide quid homini tribuo), ipsa autoritate me frangeret.» Michi autem sepe divinum illud ingenium cogitanti, iniuriosum videretur si, cum ducem suum «analogistam» faciat pithagoreum vulgus, reddende rationi foret obnoxius Plato. Sed, ne a proposito longius eam, Platonis hanc sententiam michi pridem adeo et autoritas et ratio et experientia commandant, ut nichil verius nichilque sanctius dici posse non dubitem. Ita enim interdum, Deo manum porrigente, surrexi ut incredibili quadam et immensa cum dulcedine quid michi tunc prodesset, quid ve antea nocuisset, agnoscerem; et nunc meo pondere in antiquas miserias relapsus, quid me iterum perdiderit cum amarissimo gustu mentis experior. Quod idcirco retuli, ne forte mirareris huius me platonici dogmatis experientiam profiteri.
Augustinus Non miror equidem! Laboribus enim tuis interfui et cadentem et resurgentem vidi, et nunc prostratum miseratus opem ferre disposui.
Franciscus Gratias ago tam misericordis affectus. Quid autem opis superest humane?
Augustinus Nichil, at divine plurimum. Continens equidem, nisi cui Deus dederit, esse non potest. Ab Eo igitur munus hoc in primis humiliter et sepe cum lacrimis postulandum est. Solet ille que rite poscuntur non negare.
Franciscus Feci tam sepe ut pene iam sibi molestus esse verear.
Augustinus At non satis humiliter, non satis sobrie. Semper aliquid loci venturis cupiditatibus reservasti; semper in longum preces extendisti. Expertus loquor; hoc et michi contigit. Dicebam: - Da michi castitatem, sed noli modo; differ paululum. Statim veniet tempus; virentior adhuc etas suis eat semitis, suis utatur legibus. Turpius ad juvenilia ista rediretur; tunc igitur abeundum erit cum et minus ad hec habilis decursu temporum factus fuero, et satietas voluptatum metum regressionis abstulerit. - Hec dicens, aliud te velle, aliud precari non intelligis?
Franciscus Quonam modo?
Augustinus Quia qui in diem poscit in presens negligit.
Franciscus Ego in presens sepe cum lacrimis poposci, sperans simul et illud eventurum ut, effractis cupiditatum laqueis et calcatis vite miseriis, salvus evaderem, et velut in aliquem salutarem portum ex tam multis curarum inutilium tempestatibus enatarem. At quotiens postea inter eosdem scopulos naufragium passus sim, quotiensque, si destituor, passurus intelligis.
Augustinus Crede michi: aliquid semper defuit oranti, alioquin, vel annuisset Largitor ille supremus, vel, quod Paulo fecit apostolo, ad perfectionem virtutis et infirmitatis experientiam denegasset.
Franciscus Credo ita esse; precabor tamen assidue, nec fatigabor, nec erubescam, nec desperabo, si forte miseratus Omnipotens labores meos aurem precibus quotidianis accommodet, et quibus si iuste fuissent gratiam non negasset, idem ipse iustificet.
Augustinus Consulte! Tu tamen enitere et, quod prostrati solent, in cubitum erectus ingruentia mala circumspice, ne ad repentinum cuiuslibet molis incursum iacentia membra dissiliant, nec segnius interim opem attollere valentis implora. Aderit ille tunc forsitan, cum abesse credideris. Unum semper ante oculos habeto Platonis superiorem illam haud spernendam esse sententiam: ab agnitione divinitatis nil magis quam appetitus carnales et inflammatam obstare libidinem. Hanc igitur doctrinam assidue tecum versa. Hec nostri consilii summa est.
Franciscus Ut intelligas me hanc adamasse sententiam, non modo in atriis suis sedentem, sed peregrinis etiam nemoribus latitantem avidissime complexus sum; ac locum animo notavi ubi illa oculis meis occurrerat.
Augustinus Quid dicere velis expecto.
Franciscus Scis Virgilius virum fortem per quot pericula in illa suprema et horrenda troiani excidii nocte circumduxerit.
Augustinus Scio. Quid enim scolis omnibus vulgatius? Ipsum quoque casus suos renarrantem facit: Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet aut possit lacrimis equare labores? Urbs antiqua ruit multos dominata per annos; plurima perque vias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa domorum limina; nec soli penas dant sanguine Teucri; quondam etiam victis redit in precordia virtus, victoresque cadunt Danai, crudelis ubique luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.
Franciscus Atqui quam diu Venere comitante inter hostes et incendium erravit, apertis licet oculis, offensorum iram numinum videre non potuit, eaque illum alloquente, nil nisi terrenum intellexit. At, postquam illa discessit, quid evenerit nosti; siquidem mox iratas deorum facies eum vidisse subsequitur, et omne circumstans periclum agnovisse: apparent dire facies inimicaque Troie numina magna deum. Ex quibus hoc excerpsi: usum Veneris conspectum divinitatis eripere.
Augustinus Preclare lucem sub nubibus invenisti. Sic nempe poeticis inest veritas figmentis, tenuissimis rimulis adeunda. Sed quoniam rursus ad ista redeundum est, que restant ad ultimum reservemus.
Franciscus Ne ignotis me tramitibus agas, quonam te rediturum polliceris?
Augustinus Maxima tue mentis vulnera nondum attigi, et consulto dilata res est, ut novissime posita hereant memorie. In illorum altero appetituum carnalium, de quibus aliqua diximus, cumulatior aderit materia.
Franciscus Progredere iam ut libet.
Augustinus Nisi impudenti pertinacia sis, nulla deinceps superest contentio.
Franciscus Nichil gratius videre possem, quam omnem contentionum causam ablatam ex orbe terrarum. Nichil denique tam clare michi cognitum fuit unquam, ut de eo non invitus altercarer; quod inter amicos licet orta contentio, asperum quiddam et hostile et amicitiarum moribus adversum habet. Sed perge ad hec quibus me statim assensurum putas.
Augustinus Habet te funesta quedam pestis animi, quam accidiam moderni, veteres egritudinem dixerunt.
Franciscus Ipsum morbi nomen horreo.
Augustinus Nimirum, diu per hunc graviterque vexatus es.
Franciscus Fateor, et illud accedit quod omnibus ferme quibus angor, aliquid, licet falsi, dulcoris immixtum est; in hac autem tristitia et aspera et misera et horrenda omnia, apertaque semper ad desperationem via et quicquid infelices animas urget in interitum. Ad hec, et reliquarum passionum ut crebros sic breves et momentaneos experior insultus; hec autem pestis tam tenaciter me arripit interdum, ut integros dies noctesque illigatum torqueat, quod michi tempus non lucis aut vite, sed tartaree noctis et acerbissime mortis instar est. Et (qui supremus miseriarum cumulus dici potest) sic lacrimis et doloribus pascor, atra quadam eum voluptate, ut invitus avellar.
Augustinus Morbum tuum nosti optime; modo causam nosces. Dic ergo: quid est quod te adeo contristat? Temporalium ne discursus, an corporis dolor, an aliqua fortune durioris iniuria?
Franciscus Non unum horum aliquod per se tam validum foret. Si singulari certamine tentarer, starem utique; nunc autem toto subruor exercitu.
Augustinus Distinctius, quid te urgeat, eloquere.
Franciscus Quotiens unum aliquod fortune vulnus infligitur, persisto interritus, memorans sepe me ab ea graviter perculsum abiisse victorem. Si mox illa vulnus ingeminet, titubare parumper incipio; quod si duobus tertium quartum ve successerit, tunc coactus non quidem fuga precipiti, sed pede sensim relato in arcem rationis evado. Illic si toto circum agmine incubuerit fortuna, meque ad expugnandum conditionis humane miserias et laborum preteritorum memoriam futurorumque formidinem congesserit, tum demum pulsatus undique et tantam malorum congeriem perhorrescens ingemisco. Hinc dolor ille gravis oritur. Veluti siquis ab innumeris hostibus circumclusus, cui nullus pateat egressus, nulla sit misericordie spes nullumque solatium, sed infesta omnia, erecte machine, defossi sub terram cuniculi: tremuntque iam turres, stant scale propugnaculis admote, herent menibus vinee et ignis tabulata percurrit. Undique fulgentes gladios, minantesque vultus hostium cernens vicinumque cogitans excidium, quidni paveat et luceat, quando, his licet cessantibus, ipsa libertatis amissio viris fortibus mestissima est?
Aug, Quanquam confusius ista percurreris, intelligo tamen opinionem tibi perversam causam esse malorum omnium, que innumerabiles olim stravit sternetque. Male tibi esse arbitraris?
Franciscus lmo vero pessime.
Augustinus Quam ob causam?
Franciscus Non unam quidem sed innumeras.
Augustinus Idem tibi accidit, quod his qui ob levissimam quamlibet offensam in memoriam redeunt veterum simultatum.
Franciscus Nullum in me adeo vetustum vulnus ut oblivione deletum sit; recentia sunt cunta que cruciant. Et siquid tempore potuisset aboleri, tam crebro locum repetiit fortuna, ut hians vulnus nulla unquam cicatrix astrinxerit. Accedit et humane conditionis odium atque contemptus, quibus omnibus oppressus non mestissimus esse non valeo. Hanc sive egritudinem, sive accidiam, sive quid aliud esse diffinis haud magnifacio; ipsa de re convenit.
Augustinus Quoniam, ut video, altis radicibus morbus innititur, superficietenus hunc sustulisse non sufficiet: repullulabit etenim celeriter; radicitus evellendus est; unde autem incipiam incertus sum, tam multa me tenent. Sed ut facilior sit distincti operis effectus, discurram per singula. Dic ergo: quid in primis tibi molestum putas?
Franciscus Quicquid primum video, quicquid audio, quicquid sentio.
Augustinus Pape! Nil ne tibi placet ex omnibus?
Franciscus Aut nichil aut perpauca quidem.
Augustinus Utinam saltem salubriora delectent! Sed quid apprime displicet? Responde michi, queso.
Franciscus Iam respondi.
Augustinus Totum est hoc eius quam dixi accidie. Tua omnia tibi displicent.
Franciscus Aliena non minus.
Augustinus Et hoc ex eodem fonte procedit. Ut vero aliquis dicendorum ordo sit: adeo ne tibi tua displicent, ut ais?
Franciscus Desine questiunculis quatere: plus etiam quam dici posset.
Augustinus Ergo illa tibi sordescunt, que multis aliis invidiosum faciunt.
Franciscus Qui misero invidet, necesse est sit ipse miserrimus.
Augustinus Quid autem magis displicet ex omnibus?
Franciscus Nescio.
Augustinus Quid? si ego dinumerem fateberis ne?
Franciscus Fatebor ingenue.
Augustinus Fortune tue iratus es.
Franciscus Quidni oderim superbam violentam cecam et mortalia hec sine discretione volventem?
Augustinus De comunibus pubblica est querela: nunc proprias persequamur iniurias. Quid si iniuste conquereris? Velles ne in gratiam reverti ?
Franciscus Difficillima quidem persuasio; si tamen id michi monstraveris, conquiescam.
Augustinus Parcius agere tecum extimas fortunam.
Franciscus Imo avarissime, imo iniquissime, imo superbissime, imo crudelissime.
Augustinus Non unus est apud comicum poetam Querulus, innumerabiles sunt. Tu quoque adhuc unus ex multis es. Mallem ex paucis. Ceterum, quia adeo trita materia est ut vix novi quicquam possit afferri, pateris ne morbo veteri vetus remedium adhiberi?
Franciscus Ut libet.
Augustinus Age ergo: famem ne an sitim frigus ve perpeti compulit paupertas?
Franciscus Nondum eousque fortuna sevit mea.
Augustinus At quam multis ista cotidiana sunt.
Franciscus Aliud adhibe remedium, si potes; me quoniam ista nil adiuvant. Non ex illis sum, quos in malis suis calamitosorum et circumlugentium delectat exercitus; nec minus interdum alienis quam propriis miseriis ingemisco.
Augustinus Nec ego ut delectet, sed ut soletur especto, doceatque alienas cernentem fortunas suis esse contentum. Neque enim omnes primum tenere locum possunt; alioquin quomodo primus erit nisi quem secundus sequitur? Bene vobiscum agitur, mortales, si non in extrema reiecti, de tam multis fortune ludibriis tantum mediocria pertulistis: quanquam et extrema perpessis, suis quibusdam acrioribus remediis succurrendum est, quibus in presens eges minime, mediocri lesus asperitate fortune. Sed hoc est quod vos in has precipitat erumnas: proprie quilibet sortis oblitus supremum mente locum agitat, quem quoniam, ut dixi, nequeunt omnes apprehendere, elusis conatibus subit indignatio. Quod si summi status miserias agnoscerent homines, quem exoptant perhorrescerent; idque illorum probatur testimonio, quos ad summa rerum fastigia multis laboribus evectos vidimus et votorum mox suorum nimis facilem exitum exsecrantes. Quod, etsi omnibus notum esse debeat, tibi tamen precipue, cui longa experientia persuasum es omnem status altissimi laboriosam atque solicitam et prorsus miserabilem esse fortunam. Ita fit ut nullus querimoniis gradus vacet, dum et optata consecuti et repulsi iustam lamentandi causam pre se ferunt: illi se deceptos hi se neglectos extimant. Sequere igitur Senece consilium: «Cum aspexeris quot te antecedant, cogita quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deum et adversus vitam tuam, cogita quam multos antecesseris»; et ut eodem loco ait idem: «finem constitue, quem transire ne possis quidem si velis».
Franciscus Constitui pridem desideriis meis finem certum et, nisi fallor, modestissimum; at inter procaces impudentesque seculi mei mores, quis modestie locus est? Secordiam atque segnitiem vocant.
Augustinus Potens ne igitur est animi tui statum vulgaris aura convellere, que nunquam rectum iudicat, nunquam res suis nominibus vocat? At illam, si rite recolo, spernere solebas.
Franciscus Nunquam, michi crede, magis sprevi; non pluris facio quid de me vulgus extimet, quam quid brutorum greges animantium.
Augustinus Quid ergo?
Franciscus Moleste fero quod, cum nullus ex coetaneis meis, quem ego noverim, modestiora concupiverit, nemo difficilius ad concupita provectus est. Summum nempe nunquam me locum exoptasse, testis hec nostra simul et omnium spectatrix; que, cogitationes meas semper introspiciens, novit, quotiens humani more ingenii per omnes statuum gradus mente discurrerem, nunquam tranquillitatem illam ac serenitatem animi, quam rebus omnibus preferendam arbitror, in supremo fortune culmine positam agnovisse; ideoque curarum ac solicitudinum refertam vitam exhorrentem, mediocria sobrio semper iudicio pretulisse, nec verbo solum sed mente etiam horatianum illud approbasse: auream quisquis mediocritatem diligit tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula. Nec michi minus ratio placuit quam dictum: sepius ventis agitatur ingens pinus; excelse graviore casu decidunt turres, feriuntque summas fulgura montes.
Hanc profecto mediocritatem nunquam michi contigisse doleo.
Augustinus Quid, si que putas mediocria supra te sunt? quid, si vera mediocritas iam pridem contigit? quid, si abunde contigit? quid, si illam longe post tergum reliquisti, et multo pluribus invidie quam contemptus materiam prebeas?
Franciscus Etsi ita esset, michi tamen contrarium videtur.
Augustinus Perversam opinionem malorum omnium sed huius precipue causam esse non ambigitur. Ab hac igitur Caribdi omni, ut ait Tullius, remorum ac velorum auxilio fugiendum est.
Franciscus Unde me fugere, quo ve proram tendere, quid denique opinari iubes, nisi quod video?
Augustinus Vides ubi oculos intendisti; at si retro respicias, videbis innumerabilem turbam sequi, teque primo agmini aliquanto proximiorem esse quam ultimo. Sed tumor animi rigorque propositi non permittunt oculos in tergum flectere.
Franciscus Deflexi tamen interdum multosque post me venire perpendi; neque sortis mee pudet, sed curarum piget ac penitet tantarum; quod, ut eiusdem Horatii verbo utar, fluitem dubie spe pendulus hore. Si hec anxietas tollatur, quantum habeo abunde sufficiat, dicamque equanimiter, quod eodem loco ait idem: Quid credis, amice, precari? sit michi quod nunc est, etiam minus, et michi vivam quod superest evi, siquid superesse volunt di. Ego vero semper dubius futuri, semper animo suspensus, nullam ex fortune muneribus dulcedinem capio. Ad hec ut vides, hactenus aliis vivo, quod miserrimum ex omnibus est. Atque utinam vel senectutis michi reliquie contingant ut, qui procellosos inter fluctus vixerim, moriar in portu.
Augustinus Tu ne igitur in tanto rerum humanarum turbine, tanta varietate successuum, tantaque caligine futurorum et, ut breviter dicam, sub imperio positus Fortune, solus ex cuntis hominum milibus curarum vacuam etatem ages? Vide quid cupias, mortalis; vide quid postules! Quod vero non tibi te vixisse conquereris, non inopie sed servitutis est; quam licet, ut tu idem asseris, miserrimam esse confitear, tamen, si circumspicis, paucissimos hominum sibi vixisse reperies. Nam et hi qui putantur felicissimi et quibus innumerabiles vivunt, se ipsos simul aliis vivere, vigiliarum et laborum assiduitate testantur. Quid enim? Ut supremo te commonefaciam exemplo, Iulius Cesar, cuius illud verum licet arrogans dictum est, «humanum paucis genus vivit», nunquid postquam eo genus redegerat humanum ut sibi uni viveret, ipse interim aliis vivebat? Interrogabis fortasse: Quibus? - His nimirium a quibus occisus est: D. Bruto, T. Cimbro ceterisque perfide coniurationis auctoribus, quorum cupiditates explere non valuit tanti munificentia largitoris.
Franciscus Movisti animum fateor, ut iam nec servum me nec inopem indigner.
Augustinus Indignare potius te non esse sapientem, quod unum et libertatem et veras divitias prestare potuisset. Ceterum quisquis causarum absentiam equo ferens animo effectus non adesse conqueritur, nec causarum certam tenet ille rationem nec effectuum. Exequere autem nunc quid te premit, preter hec que dicta sunt. Corporis ne fragilitas an latens molestia ?
Franciscus Nempe corpus hoc onerosum michi semper fuit quotiens me ipsum contemplatus sum; at cum alienorum gravedinem corporum respexi, satis obediens me mancipium habere fateor. Possem idem utinam et de animo gloriari: sed ille imperat.
Augustinus Utinam rationis ipse subditus imperio! Sed ad corpus redeo. Quid in eo molestum experiris?
Franciscus Nichil equidem, nisi comunia quedam: quod mortale est, quod suis me doloribus implicat, mole pregravat, somnum suadet spiritu vigilante, aliisque me necessitatibus subigit humanis, quas enumerare et longum et inamenum est.
Augustinus Compone animum, precor, teque hominem natum esse recordare; illicet anxietas ista cessaverit. Siquid preter hoc angit, exequere.
Franciscus Illa ne tibi inaudita est Fortune novercantis immanitas, cum uno die me spesque et opes meas omnes et genus et domum impulsu stravit impio?
Augustinus Video oculorum tuorum scatebras, ideoque pretereo: neque enim nunc docendus, sed monendus es. Unum igitur hoc admonuisse sufficiet: si enim non privatarum modo familiarum sed notissimas tibi regnorum ex omnibus seculis recoles ruinas, nonnichil tibi tragediarum lectio profuerit ut non pudeat tuguriolum tuum cum tot regiis edibus conflagrasse. Procede modo: hec enim parcius dicta spatiosius tibi ruminanda servabis.
Franciscus Quis vite mee tedia et quotidianum fastidium sufficienter exprimat, mestissimam turbulentissimamque urbem terrarum omnium, angustissimam atque ultimam sentinam et totius orbis sordibus exundantem? Quis verbis equet que passim nauseam concitant: graveolentes semitas, permixtas rabidis canibus obscenas sues, et rotarum muros quatientium stridorem aut transversas obliquis itineribus quadrigas; tam diversas hominum species, tot horrenda mendicantium spetacula, tot divitum furores: illos mestitia defixos, hos gaudio lasciviaque fluitantes; tam denique discordantes animos, artesque tam varias, tantum confusis vocibus clamorem, et populi inter se arietantis incursum? Que omnia et sensus melioribus assuetos conficiunt et generosis animis eripiunt quietem et studia bonarum artium interpellant. Ita me Deus ex hoc naufragio puppe liberet illesa, ut ego sepe circumspiciens in infernum vivens descendisse michi videor. I nunc, et boni aliquid tecum age. I nunc, et honestis cogitationibus incumbe ! I nunc et versus tecum compone canoros.
Augustinus Hic me Flacci versiculus quid potissimum lamenteris admonuit. Doles quod importunum studiis tuis locum nactus es; quoniam, ut ait idem: scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbes. Tuque ipse in epystola quadam eandem sententiam verbis aliis expressisti: silva placet Musis, urbs est inimica poetis. Quod si unquam intestinus tumultus tue mentis conquiesceret, fragor iste circumtonans, michi crede, sensus quidem pulsaret, sed animum non moveret. Ac ne nota pridem auribus tuis ingeram, habes Senece de hac re non inutilem epystolam; habes et librum eiusdem De Tranquillitate animi; habes et de tota hac mentis egritudine tollenda librum M. Ciceronis egregium, quem ex tertie diei disputationibus in Tusculano suo habitis ad Brutum scripsit.
Franciscus Singula hec haud negligenter legisse me noveris.
Augustinus Quid ergo? nichil ne profuerunt?
Franciscus Imo vero inter legendo plurimum; libro autem e manibus elapso assensio simul omnis intercidit.
Augustinus Comunis legentium mos est, ex quo monstrum illud execrabile, literatorum passim flagitiosissimos errare greges et de arte vivendi, multa licet in scolis disputentur, in actum pauca converti. Tu vero, si suis locis notas certas impresseris, fructum ex lectione percipies.
Franciscus Quas notas?
Augustinus Quotiens legenti salutares se se offerunt sententie, quibus vel excitari sentis animum vel frenari, noli viribus ingenii fidere, sed illas in memorie penetralibus absconde multoque studio tibi familiares effice; ut, quod experti solent medici, quocunque loco vel tempore dilationis impatiens morbus invaserit, habeas velut in animo conscripta remedia. Sunt enim quedam sicut in corporibus humanis sic in animis passiones, in quibus tam mortifera mora est ut, qui distulerit medelam, spem salutis abstulerit. Quis enim ignorat, exempli gratia, esse quosdam motus tam precipites ut, nisi eos in ipsis exordiis ratio frenaverit, animum corpusque et totum hominem perdant, et serum sit quicquid post tempus apponitur? In quibus primum obtinere locum reor iram, cui non frustra rationis sedem superpositam esse diffiniunt hi, qui in tres partes animam diviserunt: rationem in capite velut in arce, iram in pectore, concupiscentiam subter precordia collocantes, ut scilicet presto sit, que subiectarum pestium violentes impetus repente coerceat, et ex alto velut receptui canat. Quod frenum, quia ire magis necessarium erat, illi vicinior sita est.
Franciscus Consulte quidem; quod ut me non tantum ex philosophicis sed ex poeticis etiam scripturis elicuisse pervideas, per illam ventorum rabiem, quam Maro describit, speluncis abditis latitantem superiectosque montes et regem in arce sedentem atque illos imperio mitigantem, iram atque impetus animi posse denotari mecum sepe cogitavi: in profundo scilicet pectoris deferventes qui, nisi coerceantur rationis freno, ut ibidem legitur, ... maria ac terras celumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Per terras enim, quid nisi terrenam corporis materiam; per maria quid nisi humorem quo vivitur, per celum vero profundum, quid nisi interiore loco habitantem animam dedit intelligi, cuius, ut alio loco ait idem, igneus est illis visor et celestas origo? quasi diceret corpus atque animam et breviter totum hominem dominabuntur, in precipitium agent. Ex adverso autem montes regemque presidentem, quid nisi capitis arcem et rationem esse, que illic inhabitat? Sic enim ait: Hic vasto rex Eolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit, et vinclis ac carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; summa sedet Eolus arce sceptra tenens.
Hec ille. Ego autem, singula verba discutiens, audivi indignationem, audivi luctamen, audivi tempestates sonoras, audivi murmur ac fremitum. Hec ad iram referri possunt. Audivi rursum regem in arce sedentem, audivi sceptrum tenentem, audivi imperio prementem et vinclis ac carcere frenantem; que ad rationem quoque referri posse quis dubitet? Attamen, ut de animo atque ira animum turbante dici omnia constaret, vide quid addidit: mollitque animos et temperat iras.
Augustinus Laudo hec, quibus abundare te video, poetice narrationis archana. Sive enim id Virgilius ipse sensit, dum scriberet, sive ab omni tali consideratione remotissimus, maritimam his versibus et nil aliud describere voluit tempestatem; hoc tamen, quod de irarum impetu et rationis imperio dixisti, facete satis et proprie dictum puto. Sed, ut unde discesseram revertar, et adversus iram et adversus reliquos motus precipueque adversus hanc, de qua multa iam diu loquimur, pestem, aliquid semper excogita; quod cum intenta tibi ex lectione contigerit, imprime sententiis utilibus (ut incipiens dixeram) certas notas, quibus velut uncis memoria volentes abire contineas. Hoc equidem presidio consistes immobilis cum adversus cetera tum contra animi tristitiam, que umbra velut pestilentissima virtutum semina et omnes ingeniorum fructus enecat; in qua postremo, ut eleganter ait Tullius, fons est et caput miseriarum omnium. Profecto autem si alios teque simul diligenter excusseris, omisso quod nullus hominum est, cui non multe sint lugendi cause, omisso preterea quod delictorum tuorum recordatio iure mestum et solicitum (quod unum mestitie genus salutare est modo desperatio non subrepat) multa tibi divinitus concessa fateberis, que inter turbas querulorum atque gementium consolandi gaudendique materiam prestare queant. Nam in eo quod tibi nondum te vixisse quereris quod ve tumultus urbium stomacharis, et maximorum hominum similis querela, et illa cogitatio quod tua sponte in hos incideris anfractus tuaque sponte, si omnino velle ceperis, possis emergere, non parvum tibi conferent solamen. Ubi et consuetudo longior profuerit, si strepitum populorum velut cadentis aque sonitum aures tuas edocueris cum delectatione percipere. Id autem, ut dixi, facillime consequeris si tue primum mentis compescueris tumultus; pectus enim serenum et tranquillum frustra vel peregrine circumeunt nubes vel circumtonat externus fragor. Itaque velut insistens sicco litori tutus, aliorum naufragium spectabis et miserabiles fluitantium voces tacitus excipies; quantum ve tibi turbidum spectaculum compassionis attulerit, tantum gaudii afferet proprie sortis, alienis periculis collata, securitas. Ex quibus omnem animi tristitiam te iamiam depositurum esse confido.
Franciscus Quanquam multa me vellicent, atque illud in primis quod urbes relinquere quasi rem facilem mei censes arbitrii, tamen, quia in multis me ratione superasti, volo et hic, prius quam deiciar, arma deponere.
Augustinus Potes ergo, iam tristitia relegata, cum fortuna tua in gratiam redire ?
Franciscus Possum utique, si modo aliquid esset fortuna. Nam ut vides, inter graium et nostrum poetam hac de re tanta dissensio est ut, cum ille fortunam in operibus suis nusquam nominare dignatus sit, quasi nichili eam esse crederet, hic noster et sepe eam nominet et quodam in loco omnipotentem etiam vocet. Cui sententie et historicus ille nobilis favet et orator egregius. Nam et Crispus Salustius dominari profecto ait in re qualibet fortunam; et M. Tullius humanarum rerum dominam asseverare non timuit. Ego autem quid sentiam, aliud forte tempus ac locus alter fuerit dicendi. Quod vero ad inceptum attinet, eousque michi profuit admonitio tua, ut me ipsum cum maiore parte hominum conferenti non tam miser, ut solebat, status meus appareat.
Augustinus Gaudeo siquid tibi profui cupioque prodesse cumulatius. Sed quoniam satis hodiernum colloquium processit, pateris ne que restant in diem tertium differri atque ibi finem statui?
Franciscus Ego vero numerum ipsum ternarium tota mente complector; non tam quia tres eo Gratie continentur, quam quia divinitati amicissimum esse constat. Quod non tibi solum aliisque vere religionis professoribus persuasum est, quibus est omnis in Trinitate fiducia, sed ipsis etiam gentium philosophis, a quibus traditur uti eos hoc numero in consecrationibus deorum: quod nec Virgilius meus ignorasse videtur ubi ait: numero Deus impare gaudet. De ternario enim loqui eum precedentia manifestant. Tertiam igitur deinceps de manibus tuis partem huius tripartiti muneris expecto.
EXPLICIT LIBER SECUNDUS