Agostino e i suoi frati
disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene
una versione della Città di Dio in lingua italiana.
Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo
XLII
DE VIRIS AUGUSTINENSIBUS SANCTITATE PRAESTANTIBUS AD AN. 1350 AD 1400
B. Agathon, Indus, vir sanctissimus circa annum 1375 meritis et virtutibus claruit.
B. Andreas de Fabriano, ex familia Sanutia, theologus ac philosophus Platonicus, ante et post obitum signis et prodigiis coruscavit. E vivis excessisse creditur circa an. 1379. Ob sanctitatis famam Beati nomen obtinuit.
Ven. Andraeas de Luca a S. Catharina Senensi in epistolarum libro fol. 159 appellatur magnus Dei servus. Hic ab Urbano VI pro Ecclesiae necessitatibus vocatus, licet senex et aeger Iliceto egressus, humiliter obtemperavit. Ex hac vita migravit circa an. 1380.
B. Antonius de Nicea (da Nizza) ob insignem vitae sanctimoniam D. Catharinae Senensi valde acceptus, ac familiaris fuit. Ad eum epistolam scripsit, quae habetur fol. 159, illum exhortans ut Ilicetum relinquens, SS. Domino Urbano VI eum Romam vocanti in tanto Ecclesiae discrimine collaborator esse non cunctaretur. Non constat tamen utrum revera Romam accesserit. Ad alteram vitam transivit an. 1382.
B. Antonius de Ravenna summa semper castimonia, et abstinentia vixit, vinum et siceram non bibit, carnibus abstinuit. Suarum virtutum exemplis non paucos ad poenitentiam perduxit. Cum multis sanctitatis indiciis quievit in Domino an. 1391. Beati nomine etiam a nostrate B. Alphonso de Orozco nuncupatur.
B. Bonaventura Baduarius ita describitur in Martyrologio Augustiniano sub die 10 Junii: Romae in ecclesia S. Augustini natalis B. Bonaventurae Patavini, e nobilissima familia orti, qui saeculi blandimenta despiciens, adolescens factus, Religionem amplexus est virili firmitate, ubi se Deo votis alligans, et mirabili constantia perseverans, exiit in litteris, et virtutibus consummatus. Ob quae prius plura Ordinis munia exercens, postea ad summum Ordinis magisterium regendum omnium votis electus est. Quod per biennium summa cum prudentia exercens, ab Urbano VI ad Cardinalitiam dignitatem evectus est. Cum tamen libertatis ecclesiasticae intrepidus esset assertor, ortis inter eum, et Franciscum Carrariensem Patavinum Regulum ob ecclesiasticam libertatem simultatibus, impiis Principis conatibus constantissime se opposuit. Quare iratus Carrariensis Princeps clam per occultos sicarios egit ut dum Pontem Aelium transiret, sugitta ab incerto emissa transfixus interficeretur; sicque contigit hac die, sepultusque est prius in ecclesia S. Tryphonis, postea translatus est ad ecclesiam S. Augustini, ubi requiescit in sacello S. Nicolai de Tolentino. Natus fuerat die 22 Junii an. 1332 e nobilissima familia Baduaria ex parte patris, atque e domo Principum Carrariensium ex parte matris, atque sacro Cardinalium collegio adscriptus die 28 Septembris an. 1379 instante S. Catharina Senensi.
Ven. Fr. Bonsemblans, sive Bonsemblantes Baduarius de Peraga, Patavinus, praefati B. Bonaventurae Cardinalis frater a nostrate Pamphilo in Beatorum Ordinis indice enumeratur. Fuit sane vir doctissimus, nec minus sanctus quam doctus, quem Franciscus Petrarcha valde commendat in epistola consolatoria ad ipsius fratrem Bonaventuram, data e domo rustica collis Euganei prope Patavium die I Nov. an. 1369, vocans illum inter caetera encomia magnam patriae gloriam, et magnum Ordinis sui decus et eximium. Mane quodam, ita prosequitur Petrarcha in eadem epistola, qui sibi solemnis et perpetuus mos erat, cum Missam devotissime celebrasset, non multo post, seria inter verba cum amicis, repente se deficere cognosens, suam in cellulam properavit, lectuloque acclivis Davidicum psalmum Miserere mei Deus incipiens, antequam explesset, religiosam illam, atque, ut sic dixerim, exceptae actionis animam exhalavit. E vivis excessit die 28 Octobris, an. 1369, in florenti adhuc aetate annorum 42. Ob quaedam evulgata opuscula inter sui aevi scriptores recensetur. Vide Herreram tom. I pag. 94, et Qssinger pag. 143.
B. Felix Tancredi, nobilis Senensis, alias de Massa nuncupatus, eo quia illius antiqua prosapia e nobilitate Massae-Maritimae originem duxit, ob suam eximiam sanctimoniam Sanctae Catharinae Senensi notus et familiaris fuit, uti ex ejusdem Sanctae epistola 144 fol. 62 innotescit. Ilicetanum coenobium suis praeclaris virtutibus ac praesertim humilitatis, atque virginitatis laude, quam ab adolescentia Deo voverat, circa annum 1380 illustre reddidit. Inter sacras ilices delitescens quo erat hominibus occultior, eo fiebat Angelis notior, Deoque magis magisque acceptus. Divini amoris igne exardescens terrena cuncta despiciens, atque sola coelestia ex animo inquirens, carnem jejuniis, ut scribit Elssius, et vigiliis castigavit, orationi sedulo vacavit, mundo vere mortuus, Deoque vivus. Illius obitum Landuccius in Sylva Ilicetana pag. 96 diei 22 Septembris an. 1388 assignat. Herrera tamen vol. I pag. 226 putat illum obiisse anno 1385.
B. Gregorius Senensis a B. Alphonso de Orozco in Ordinis chronico fol. 40 dicitur magnus poenitens, qui S. Pauli exemplo corpus suum castigabat assiduis jejuniis, atque vigiliis. Putatur decessisse sanctimonia, atque miraculis illustris circa an. 1392. A nostratibus Pamphilo, Herrera, Orozco, et Elssio Beati nomine insignitur.
B. Guilelmus Flete, alias Fletaeus, Anglus, vir solitudinis, et coelestis contemplationis amans, verba sunt nostratis Herrerae, et fama sanctitatis gloriosus, cum audisset in Italia quosdam sui Ordinis Fratres reformari, et in suis coenobiis strictiorem amplecti disciplinam, eo advolavit, et inter eos in morum integritate incredibili, et vitae innocentia usque ad extremam vitae diem constanter perseveravit. De illo haec scripsit Pitsaeus in suo libro de scriptoribus Angliae, aetate 14a: Dicitur in suis precibus et contemplationibus miras divinitus habuisse revelationes, praesertim de futuris Anglorum calamitatibus. Apud Sanctam Catharinam Senensem tanta in existimatione fuit ut proprio confessario absente illum suae conscientiae moderatorem adhibuerit, et plures ad illum familiares epistolas scripserit sub nomine nunc Fratris Guilelmi de Iliceto, et modo Fr. Guilelmi de Anglia. Prima exstat sub titulo Fr. Guilelmi de Iliceto fol. 90 a tergo, in qua illum rogat ut ipse, et Fr. Antonius de Nicea, Fr. Felix de Massa, Fr. Joannes Terzi de Senes, et alii nostrates Ilicetani Deum exorent ut fieret pax inter Pontificem, et eos qui per vim Sacerdotes cogebant ad sacra celebranda interdicti censura contempta. Altera habetur fol. 152 sub titulo Fr. Guilelmi de Anglia, in qua Guilelmum ipsum, et Fr. Antonium ad perfectionem hortatur. Tertia invenitur fol. 156, ibique S. Catharina ipsum Guilelmum vocat carissimum ac dilectissimum Patrem, ac filium in Christo Jesu, cumque certiorem reddiit Judicem Arboreae, et Rempublicam Genuensem paratos esse ad quamdam expeditionem contra infideles, et petit ut curet epistolae latorem juvenem Matthaeum Forestanum ad Augustinianam Religionem admitti. Quartam exhibet fol. 157, ibique rogat ut ipse et praefati nostrates pro pace obtinenda preces Deo porrigant. In quinta demum eodem fol. 157 a tergo posita ipsum Guilelmum et Fr. Antonium hortatur ut ex Ilicetana solitudine egredientes Urbano VI illos vocanti in Ecclesiae utilitatem obsequantur. Landuccius refert illum extremum diem clausisse Iliceti an. 1380. Ob quaedam evulgata opuscula inter sui aevi scriptores recensetur. Vide Ossinger pag. 343.
Ven. Guilelmus Monkelajus, Anglus, ex regio Comitum Herfordiae sanguine ortus, sanctitate floruit circa an. 1360. Is fuit unus ex haeredibus Humfredi Bohumii Comitis Herfordiae, et Essexiae, qui in Augustiniano coenobio Londinensi, quod aedificavit, sepeliri voluit. De illo verba facit noster B. Jordanus de Saxonia lib. 3 cap. II de Vitis Fratrum, sub nomine juvenis nobilis de prosapia Comitum Regni Angliae, qui despectis consanguineis, et amicis saeculi, qui illum a proposito amplectendae Augustinianae Religionis avertere conabantur, elegit abjectus esse in Eremo S. P. Augustini magis, quam habitare in domibus Regum. Professione autem emissa, sicut in novitiatu (ita Herrera ex B. Jordano) coeperat actibus devotionis insistere, sic tunc professus studuit semper de bono in melius proficere. Juxta eumdem B. Jordanum de Saxonia noster Guilelmus in vita, et in morte multis miraculis claruit. Vide Herreram tom. I, pag. 282.
B. Hermannus de Schildis in Martyrologio Augustiniano sub die 8 Julii ita celebratur: Herbipoli depositio B. Hermanni de Schildis, viri eminentis litteraturae, et profundae humilitatis. Claruit paupertate, castitate, compassione, pietate, contemplatione, affabilitate, patientia, et zelo observantiae. Plura scripsit, in quibus scientiam, et pietatem suam dilucide demonstravit; donec heroicis meritis et miraculis gloriosus, hac die (8 Julii 1357) sanctissime in Domino quievit... Illius epitaphium erat sequens: Venerandus Fr. Hermannus de Schildiis Westfalus, professor Theologiae Ordinis Eremitarum S. P. Augustini, in omnibus sanctus, expiravit anno 1357, in festo S. Chiliani. Titulo beati insignitur etiam a B. Alphonso de Orozco in chronico fol. 40. Quaae scripsit referuntur ab Ossinger pag. 813.
B. Hieronymus de Recineto in praefato Martyrologio sub die 5 Martii hoc habet encomium: In coenobio Recanatensi in Italia memoria B. Hieronymi Recanatensis de Gherarduccis, qui ab ingressu Religionis S. Nicolai de Tolentino verus factus est imitator, praecipue paupertate, humilitate, et obedientia. In componendis discordiis erat singularis; de eo refertur quod cum aliquando proficisceretur ad componendas discordias inter Firmanos et Esculanos, Truentum flumen, quod vadari non poterat, strato super aquas pallio trajecit. Inter speciositatem virtutum spiritum suo tradidit Creatori, cumque in pheretro expositum esset populo cadaver, jussu Prioris ut aliquod in suae sanctitatis testimonium prodigium perpetraret: ecce prodigium, manum sustulit, et e manica fasciculum recentissimis, et odoriferis floribus contextum abstulit, et illum obtulit Priori. Corpus postea terrae mandatum circumstantium nares solet coelesti odore recreare, et hujus Beati festum quotannis in Dominica secunda Quadragesimae celebratur... Illius sacrum Officium a Summo Pontifice Pio VII pro Clero dioecesis Recinetensis concessum fuit die 14 Junii an. 1804, et ad instantiam nostratis Ven. Josephi Bartholomaei Menochio die 4 Julii ejusdem anni ad universum Eremitarum S. P. Augustini Ordinem extensum. Ad supernam patriam transivit an. 1360.
Ven. Hieronymus de Senis circa annum 1380 meritis et virtutibus Ordinem illustrabat. Ad illum S. Catharina Senensis tamquam ad virum sanctitate praestantem scripsit epistolam, in qua eum ad perfectionem hortatur. Habetur in ejusdem Sanctae epistolarum libro fol. 161.
B. Joannes patre Chisio, avo Anselmo, atavo Ranuccio Maciareti regulo, prope idem Castrum oritur; in ipso juventutis fervore sanctis Religiosorum monasterii D. Antonii Abbatis Vallisasperae in maritimis Senarum moribus allectus, an. aetatis suae 18 eorum consortium non abhorruit, imo humiliter amplexatus est, ubi annis decem sanctissime moratus, inde Senas, postea Ilcinum, et iterum Senas vocatur, semper in humili statu laicorum serviens Religioni, praesertim ut sacrista rei sacrae intentus. Acquisito loco Papiae in Coelo Aureo an. 1327 ut ibi construeretur monasterium pro Religione, Superiores procurantes ut spiritualiter sub strictiori observantia aedificaretur, cognita Joannis sanctitate illic eum de familia destinarunt circa an. 1338, ubi ejus intercessione miraculose inveniuntur corpora Sanctorum Martyrum Vitalis et Agricolae; postea circa an. 1363 revertitur Senas, et pestilentiali morbo percussus sanctissime occubuit, sacro habitu indutus, genibus flexis, arcae sive feretro incumbens, magno circumdatus splendore ... Elapsis diebus habuimus prae manibus (ita Landuccius in Sylva Ilicetana pag. 94) publicas tabulas, per quas D. Angela Augustini Chisii filia, et vidua relicta a Ghino nuncupato Paccia cive Senensi (putamus, idem Landuccius, legendum fore de Peccis) coram P. Provinciali in Capitulo monasterii Sancti Augustini offert se, et sua bona domui Vallis-Asperae, sub fide Guidi Francisci Azzolini, testibus Bartholomaeo Fatii, et Venturinio, an. 1386. Qui Augustinus pater hujus D. Angelae erat germanus nostri B. Joannis, cui Angela neptis. Huic Familiae plurimum tenetur Religio nostra ob singularia beneficia accepta. Ex praefato Landuccio ad litteram; apud quem invenitur etiam sequens elogium: Beatus Joannes prope Maceretum ortus, inter Vallasprenses Eremitas cogi voluit. Hic aliquando carnis titillatione vellicatus urticarum inter puntiunculas sese volutabat. Tunica item egens, aliam a Crucifixo deposcens, tres interim ab ignoto viro (sic) donantur aurei; duros Sacrae Scripturae nodos, etsi nullius litteraturae, facile enodabat. Post sex menses ab obitu integer repertus est. Obiit die 28 Octobris, an. 1363... Scribit Herrera tom. I, pag. 377, quod religiosa B. Joannis indumenta in varias secta particulas fidelium devotioni satisfecerunt, novaque illi superinduta, ac postea ab ejus consanguineis perpulchrum altare marmoreum ac latus portae Ilicetanae Ecclesiae extruitur, ac super illud illius sacrae exuviae reponuntur.
B. Joannes e Senensi ingenua Tantucciorum familia cum doctrinae celsitudine, tum gestorum prestantia clarus, itinerum ac laborum omnium B. Catharinae Senensis perpetuus comes, ac socius individuus fuit. Beati hujus viri integnitas ipsius Sanctae Catharinae testimonio satis aperte declaratur... Inter Beatos evolavit die 4 Octobris an. 1391. Ita Landuccius in Sylva Ilicetana pag. 98. In epistolis praefatae Catharinae Senensis noster Joannes appellatur Joannes Tertius. Ejus meminit eadem S. Catharina in epistola ad Gregorium XI epistolarum fol. 9 sub nomine Magistri Joannis, tamquam viri Gregorio satis noti. Et in epistola ad Urbanurn VI fol. 19 excusans eum, et Fr. Bartholomaeum qui scrupulosis conscientiis agitati, amatam solitudinem relinquere noluerant, licet a Summo Pontifice vocati; jam tamen humiliter obedire non recusabant. Extat et epistola S. Catharinae fol. 123 ad Fr. Raymundum de Capua Ordinis Predicatorum, et ad Mag. Joannem Tertium Ordinis Eremitarum S. Augustini dum moras agerent Avenione, in qua eis refert revelationem, qua die I Aprilis fruita fuerat. Anno 1368 constitutus fuit pro tertio anno S. Theologiae professor in Universitate Cantabrigiae in Anglia, an. 1387 vicarius, ac deinde prior conventus Sylvae-Lacus, et an. 1388 Provincialis Senarum. Vide Herreram tom. I, pag. 378, et Elssium pag. 402.
B. Jordanus de Saxonia, Quedlinburgensis, non minus doctrina quam sanctitate floruit, et ob indefessam antiquitatum indagationem a cunctis summopere aestimatus fuit. Studiorum causa in Galliam et Italiam se contulit, atque Bononiae praeceptorem habuit B. Joannem de Lana, Parisiis Ven. Prosperum de Regio, et in Germania B. Hermannum de Hallis, sub quorum magisterio tantum in sacris litteris profecit, ut in sua Germania omnium illius aetatis theologorum princeps merito habitus fuerit. Anno 1336 cum Tangermunda in dioecesi Brandenburgensi haeresi Luciferianorum turpissime inficeretur, per nostratem B. Jordanum et Fr. Nicolaum Minoritam, contumacibus damnatis, ad Fidem Orthodoxam revocata fuit. Suis ferventibus orationibus multa beneficia cum a Deo, tum a Sanctis impetravit, bis enim a submersione, semel a latronibus, ac etiam semel a canum morsibus divinitus liberatus fuit. Lugduni cum gravi, ac periculoso morbo decumberet, voto S. Martino nuncupato, sanitatem recuperavit. Anno 1350 erat Saxoniae Provincialis, ac praeterea fuit totius Germaniae Vicarius generalis. Corporis sarcinam Viennae in Austria deposuit valde senex an. 1380. Quae reliquit sui ingenii monumenta referuntur ab Ossinger pag. 800.
B. Ludolphus de Camoslaria, provinciae Saxoniae alumnus, ita a B. Jordano de Saxonia lib. 2 de Vitis Fratrum cap. 18, pag. 146, describitur: Erat quidam alius R. P. Lector, et olim Provincialis in Ordine, Fr. Ludolphus de Camoslaria, vir utique magnae prudentiae, et sanctae conversationis, rigorosus in regimine, et devotus in oratione, ac sollicitus in librorum pro Ordine comparatione, quod efficaciter ostendit tam in vita, quam in morte... Omni die Missam cum devotione celebrare consuevit etc... Sanctitate floruit circa annum 1352. Beati nomine decoratur etiam a B. Orozco fol. 39.
B. Ludovicus de Capua, S. Theologiae Baccalaureus, apud Elssium pag. 439 dicitur moribus et doctrina conspicuus, virtutibus, admirabili sanctitate, charitate, ac praedicatione spectabilis, qui sacrarum virtutum dulci violentia Regnum Dei rapuit an. 1400. Apud Pamphilum in chronico fol. 70 appellatur vir doctrina, et miranda sanctitate clarus. Vide etiam Herreram tom. 2, p. 6.
B. Lupus de Suriano, alias de Monte Cimino, qui putatur fuisse de domo Franchini, potissimum commendatur ob humilitatis amorem, vitae communis zelum, atque carnis macerationem. Coelestem quamdam vitam agebat in eremitorio praefati oppidi circa an. 1389.
Ven. Michael Cardonet, rarae sanctitatis vir, doctrina, et praedicatione insignis, an. 1371 Aragoniae provinciam regebat, et illustrabat. Valentiae dum degeret tantam sibi omnium civium benevolentiam conciliavit ut ex Senatus consulto, die 10 Decembris praefati anni 1371, quatuor ejus Senatus capita ne ab illa civitate discederet illi repraesentarint populum Valentinum propter magnam ipsius scientiam, laudabilem praedicationem, et vitae honestatem, magna et doctrina, et exemplo imbui. Quinimmo idem Senatus ne tanti viri praesentia Valentina civitas orbaretur, assignavit libras vigintiquinque pro illius cella extruenda, et annuam sexaginta florenorum pensionem pro caeteris ejus necessitatibus occurrentibus. Praeterea testatur noster Herrera tom. 2, pag. 50, se vidisse librum manuscriptum publici tabularii laudatae urbis Valentinae, in quo ad an. 1371 sic legebatur: Urbs Valentina, precatur Fr. Michaelem Cardonet, hominem sanctae vitae, Ordinis Sancti Augustini, ut in urbe remaneret, quia volebat Barcinonem proficisci; populus magna in illum devotione ferebatur, et quia indigens erat, Jurati urbis ex decreto Consilii quoddam illi subsidium donavere... Florebat circa an. 1380.
B. Nicolaus de Tinis hisce verbis in Martyrologio Augustiniano sub die 9 Feb. laudatur: Senis in Ilicetano coenobio pretiosa mors B. Nicolai de Tinis confessoris, qui in Religione tales progressus fecit, ut cunctis admiratio foret; ob quae brevi prior illius coenobi electus est; in cujus observantia ita rigidus extitit, ut nec apicem Religionis passus sit deperire. Erga pauperes fuit liberalissimus, quod Deus miraculo confirmavit, coenobii horreum tantis eleemosynis exhaustum adimplens. Idem contigit in vini dolio; nam per multum temporis vinum hauriens e cupa, illam nullatenus sensit exhaustam. Guidonem coenobii famulum in suspendio ob desperationem interemptum, oratione suscitavit, qui postea adhuc trieteride sospes fuit. Quosdam innocenter mortuos oratione fecit sospitare. Tantis ergo virtutibus, et prodigiis praeclarus hac die obiit, et abiit in coelum… Fuit de nobili Senensi prosapia Marescottorum, professionem religiosam emisit Iliceti an. 1337 sub Prioratu B. Joannis Guccii; prior ejusdem Ilicetani coenobii an. 1340; et ex hac vita migravit citato die 9 Feb. an. 1387.
B. Nicolaus de Ceretanis, nobilis Senensis, Prior Ilicetani coenobii prope Senas, et Ilicetanae Reformationis Vicarius generalis, doctrina et sanctitate clarus obiit circa an. 1394. Hujus praecipue commendatur singularis devotio erga divinissimum Eucharistiae Sacramentum, et SS. Christi Domini Passionem.
B. Sanctes de Cora in Latio dicitur ortum duxisse e familia Laurenti. Fuit eximius concionator, quem cum turbae multae ut illum audirent, ad campestria eum sequerentur, ipse eas exemplo Domini cum spiritualiter, tum corporaliter pascebat, et siquando, eo sub dium ob nimiam auditorum frequentiam praedicante, coelum pluviam demitteret, nulla tamen aquae gutta super multitudinem hominum circa illum stipatam defluebat. Cum sanctitatis fama quievit in Domino an. 1392.
R. P. Aloysius Pasquali de Lucana Congregatione Matris Dei, qui communem cum B. Sancte patriam habet, solerti studio documenta collegit pro illius immemorabili cultu comprobando, cui in praesentiarum adjutricem manum praebet novellus noster Postulator P. Mag. Fr. Sebastianus Martinelli.
Ven. Simon de Cremona dicitur a nostratibus scriptoribus vir in divinis Scripturis valde eruditus, et liberalium artium egregie doctus, ingenio praestans, et clarus eloquio, necnon in sermonibus ad populum habendis declamator insignis. Multos annos Venetiis apostolicum munus exercuit, multumque ibidem conversionum fructum reportavit; nam mirificam quamdam eloquentiam efficacioribus bonorum operum exemplis summopere commendabat. Ut autem non solum coaevis, verum etiam posteris sua facundia prodesset, concionatores cunctos utilibus concionum libris affatim instruxit. An. 1385 erat Insubriae provincialis, et 1387 Regens studiorum in coenobio S. Augustini Genuae. Obiit Patavii circa an. 1390 ob insignem pietatem venerabilis nomen assecutus. Scripta, quae in lucem emisit, citantur in Saec. Aug. vol. I, pag. 352.
Ven. Thomas de Argentina, Germanus, S. Theologiae Doctor, magnam Doctrinam cum majori vitae sanctimonia conjunxit. In variis Universitatibus, ac praesertim Parisiensi multa cum laude publice S. Theologiam docuit. An. 1345 Universi Ordinis regimen adeptus, diuturno 12 annorum intervallo Eremitanae Familiae plurimum profuit. Nam Constitutiones Ordinis ampliavit, perutilia decreta edidit, coenobia aedificavit, multaque a Romanis Pontificibus privilegia, gratias, exemptiones, atque indulta obtinuit. Plurimum gratia valuit, atque favore apud Carolum Bohemiae Regem, qui an. 1346 Romanorum Rex renuntiatus fuit. Noster Thomas primus fuit, qui in Vindobonensi Universitate immaculatam Deiparae Conceptionem propugnavit, uti fatetur Ludovicus Schonleben in libro Orbis universi votorum pro definitione piae et verae sententae de immaculata Conceptione. Obiit Viennae in Austria anno 1357. Ob singularem pietatem venerabilis titulum promeruit. Opera ejus citantur ab Ossinger pag. 71.
B. Ugolinus, a loco dormitionis de Cortona apellatus, Mantuae ortus est, et ut Deo arctius adhaereret, habitum S. Augustini induit, ejusque Regulam professus angelica puritate, zelo animarum, et fervida erga Deiparam Virginem devotione mire effulsit. Postquam vero pluribus annis se exercuisset in acquisitione virtutum, et in multis Italiae urbibus suavem suae sanctitatis odorem spirasset, plenus dierum et bonorum operum Cortonae obdormivit in Domino in conventu sui Ordinis. Eo defuncto plurima per solum corporis contactum contigere miracula, inter quae hoc notatu dignum quod in dextero latere pectus habuerit apertum, ex quo adhuc septuaginta annis post obitum continuo effluxit sanguis recentissimus, quasi ex vivo corpore, summa e suavitate, ac virtute mirabili claudis restituens gressum uti et caecis visum. Triginta autem ab inhumatione transactis annis ex castissimo Beati corde e candidum prodiit lilium coelestem late odorem spargens, quod quia incaute a juvene quodam nihil supra naturam suspicante rescissum fuerat, idem cor secundum lilium germinavit, ipsaque illa nocte caecae cuidam mulieri apparuit Beatus jubens ut se adducendam curaret ad sepulcrum suum, ubi cum secundum lilium scinderetur ipsa visum reciperet. Portenti fama vulgata fecit ut exhumandum corpus decerneretur, quod repertum est ita sanum et integrum ac si recens sepultum fuisset, ac deinde in loco decenti collocatum annuo festo colitur, publicaque processione, et oblatione votiva per Magistratum honoratur. Obiit beatus vir circa an. 1370. Ita Hagiologium Italicum sub die 21 Martii, quod tamen integro saeculo nostratem B. Ugolinum posteriorem facit. Illius cultus immemorabilis approbatus fuit a Pio VII die 21 Octobris an. 1804, et Officium Ordini concessum die 27 ejusdem mensis, et anni.