Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Enrico da FriemarDE ORIGINE ET PROGRESSU ORDINIS FRATRUM EREMITARUM S. AUGUSTINI
Lecceto: Agostino e i suoi frati arrivano al porto di Pisa (XV secolo)
DE ORIGINE ET PROGRESSU ORDINIS FRATRUM EREMITARUM S. AUGUSTINI ET VERO AC PROPRIO TITULO EIUSDEM
Di Fra Enrico de Urimaria o de Friemar
Da ANALECTA AUGUSTINIANA, III (1909-1910), pag. 279-283 - IV (1911-1912, pag. 298-307 e 321-328.
Plures extitisse saeculo XIV religiosos Ordinis hoc nomine, Henrici de Urimaria vel de Alemania, praeditos eodemque tempore viventes alias vidimus [1]; ex quibus duo priores anno 1329 Capitulo Generali Parisiensi tamquam sacrae theologiae magistri interfuerunt et appellationibus senioris et iunioris distinguebantur [2]. Tractatus, de quo nunc agimus, Henrico de Urimaria, quem seniorem dicimus, tribuendus est, ut ex ipso tractatu apparet; historici autem Ordinis, cum unicum Henricum de Urimaria agnoscant, nullum de hac re dubium movebant. Nullus, quem noverimus, ex antiquioribus historicis nostris tractatum istum typis cusum fuisse dixit; sed noster Leal (Emmanuel) an. 1674 asseruit illum fuisse in lucem editum Venetiis anno 1514, officina typographica minime assignata. Idipsum asseruit noster Gandolfi testimunio Patris Leal tantummodo innixus [3]; Lanteri autem inter opera typis impressa nostratis Henrici sexto loco opuscolum hoc recenset vol. I, operis Postrema secula sex Religionis Augustinianae, vol. vero III eiusdem operis, in catalogo cui titulus: Scriptores Augustiniani qui de rebus nostris aliquid litteris mandarunt, ait: "Fr. Henricus de Urimaria, Germanus, scripsit tractatum de origine Fratrum Eremitarum, qui typis editus fuit Venetiis anno 1514", nullo citato auctore, a quo notitiam istam hauserit [4].
Estne vere typis editum opusculum istud? Valde dubitamus. Celebris est quaestio de monacatu augustiniano S. Francisci ante fundationem Ordinis Minorum, saeculo XVII agitata inter Franciscanos et Augustinianos, atque praesertim inter Lucam Wadingum, Minoritam, et Thomam de Herrera, Augustinensem, quorum primus scripsit Apologeticum de praetenso monacatu augustiniano S. Francisci et alter suam Responsionem pacificam ad praefatum Apologeticum: unum ex argumentis a nostratibus allatis est testimonium B. Henrici de Urimaria ex hoc tractatu de Origine et progressu nostri Ordinis, quod cum aliis eiusdem tractatus a P. Marquez, in suo opere De origine Fratrum Eremitarum Ordinis S. Augustini hispanice an. 1618 Salamanticae edito, citatum fuit iuxta exemplar manuscriptum Bibliothecae Parisiensis S. Victoris et transcriptionem nostratis P. Ludovici de Angelis, Ill.mo D. Fr. Alexio de Meneses, O. N. Archiepiscopo Braccarensi, communicatam, a quo vicissim praedictus Marquez accepit [5]. Wadingus semel et iterum ad viros doctos et amicos Parisiis commorantes scripsit anno 1622 et tandem Hugo Bardaeus, Franciscanus, socius Confessarii Reginae Christianissimae, tractatum invenit in citata Bibliotheca et ex eo testimonium a Marquez citatum transcripsit cum nonnullis a se factis observationibus, quibus Wadingus vim eiusdem testimonii eludere conatus est. Herrera autem difficultatibus Wadingi respondet et adiungit: "Non habui viros doctos et amicos Parisiis degentes, quos consulerem, unde rem penitus investigare non potui"; sed postquam in Italiam venit et hunc tractatum an. 1630 in Bibliotheca Angelica reperit, facilior via, ut ipse ait, patuit responsioni ad ea quae contra testimonium Henrici obiiciebantur [6].
Ex his patet neque Augustinianos, neque Franciscanos tunc temporis cognovisse ullam huius tractatus impressionem, alioquin illam certissime citavissent. Insuper nulla citatur bibliotheca, in qua aliquod exemplar huius tractatus typis editi reperiatur, atque frustra quaesieris cuiuscumque editionis huius tractatus notitiam apud rei bibliographicae scriptores. Ad codices, quod attinet, manuscriptos eiusdem tractatus, tempore quo suam Responsionem pacificam edidit Herrera, duo cognoscebantur, quorum unus asservabatur Parisiis, alter Romae. Codex Parisiensis extabat, iuxta Ludovicum de Angelis citatum a Marquez, in bibliotheca conventus S. Victoris Canonicorum Regularium Ordinis S. Augustini in pluteo triplicis G sub hoc titulo: Tractatus completus (compilatus?) per venerabilem Doctorem Henricum de Alemania sacrae Paginae professorem Ordinis Eremitarum S. Augustini anno Domini 1334 [7]. Hugo Bardaeus, supra citatus, anno 1622 Wadingo instante, "tractatulum hunc invenit in libro antiquo papyraceo in quarto, qui modo servatur in prima aula Bibliothecae S. Victoris Parisiensis in scamno, cui inscribi solebant tres GGG, et in quo continentur plures diversi tractatuli, scripti characteribus ferme gallicis, omnino similibus et antiquis" [8]. Ex hoc tractatu B. Henrici duo tantum fragmanta edidit Marquez, nempe: testimonium quod agit de S. Francisco, et illud in quo habetur notitia nonnullorum Priorum Generalium Ordinis, qui fuerunt ante Ordinis unionem; ait praeterea B. Henricum referre idem quod refert abbas Ioachim de futura prosperitate Ordinis Eremitarum et visionem Alexandri IV, qua vidit S. P. Augustinum magnum quidem capite sed membris exilem et qua motus est Pontifex ad unionem nostri Ordinis peragendam [9].
De hoc codice Herrera, allato testomonio de Prioribus Generalibus ante unionem Ordinis scripsit: "Notatu dignum existimo librum, sive tractatum hunc repertum fuisse in Bibliotheca Ill.mi Conventus Can. Reg., ne dicerent adversarii testimonium hoc a nostris recentioribus fuisse confictum [10]. De codice Romano en quae Herrera dicit: "Verum et hunc tractatum apud nos iam habemus. Reperimus illum Romae anno 1630 in Bibliotheca Angelica S. Augustini, ut supra retulimus". Supra autem, agens de testimonio quod ad S. Franciscum refertur, scripserat: "Sic olim responderam ad ea quae contra testimonium Henrici obiiciebantur. At nunc invento tractatulo hoc Henrici in Bibliotheca Angelica conventus Romani S. Augustini, in charta papyracea antiqua in quarto caractere, nec valde antiquo, nec valde recenti, facilior via patet responsioni. Huius opusculi hic est titulus: Tractatus de origine S. Ordinis; concludit: Explicit tractatus de institutione ordinis fratrum Eremitarum S. Augustini. Et in fine sic: Compilatus per Fr. Henricum de Alemania, sacrae paginae professorem ordinis fratrum Eremitarum Sancti Augustino, anno Domini M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias. Amen" [11]. Ex hoc codice Herrera in sua Responsione integre transcripsit testimonia a Marquez allata ex codice Parisiensi et nonnulla alia fragmanta, quae Marquez tantum indicaverat, edidit, aliis adiunctis circa existentium Eremitarum in Tuscia tempore S. Augustini, titulum Ordinis eiusque antiquitatem [12].
Quid factum fuerit de codice Parisiensi, quo continebatur tractatus, de quo agimus, nostratis Henrici de Urimaria, ignoramus omnino; codex vero Romanus Bibliothecae Angelicae adhuc existit et a Narducci ita describitur: "501 - (D.8.5). - Chartaceus (m. 0,330 x 0,210), ff. 12, sec. XV, custodia membranacea vetustioris scripturae coopertus - 1. Henrici de Urimaria, seu de Frimaria, ord. S. Augustini, f. 1-8a - Tit. !Tractatus de origine ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini" - Inc. "Quia nonnulli ignorantes". Expl. "Explicit tractatus de institutione Ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini, compilatus per fratrem Henricum de Alemania, sacre pagine professorem, ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini. Anno D.ni M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias amen". - Opusculum impressum Venetiis anno 1514 testatur fr. Emmanuel Leal in op. Crysol purificativo. Vlyssipone 1674, fol., pag. 169 [13].
Nos autem duos alios codices, et quidem antiquiores Romano, nunc cognoscimus, in quibus tractatus iste continetur. Primus est codex Verod. 41 in Bibliotheca Verodunensi in Gallia asservatus, de quo alias loquuti sumus [14]; in eo legitur tractatus B. Henrici descriptus a fol. 144 ad fol. 150. Titulus est sequens: "Tractatus de origine et progressu Ordinis fratrum Heremitarum et vero ac proprio titulo eiusdem, compilatus per fratrem Henricum de Alemania, sacre pagine professorem, pro directione simplicium non habentium plenam notitiam praedictorum"; incipit: "Quia nonnulli ignorantes", desinit: "...digne et laudabiliter serviatur. Amen" et statim sequitur: "Compilatus fuit iste tractatus Anno Domini M.CCC.XXX.IIII. Deo gratias".
Codex iste, membranaceus (m. 0,155 x 0,120) seculo XIV scriptus fuit atque probabiliter, ut loco citato diximus, inter annos 1343 et 1345. Alius codex est Cod. Vatic. Reg. 565 Bibliothecae Vaticanae, in quo a f. 29 ad fol. 34 legitur tractatus nostratis Henrici. Titulus est fere idem ac in codice Verodunensi 41 iam citato; in principio, immediate post titulum, indicatur scriba hoc modo: "Scripsit Durandus de Aln", et in fine legitur: "Compilatus est iste tractatus per fratrem Henricum de Alamannia, sacre theologie dignissimum professorem, ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini Anno Domini millesimo CCC.XXX.IIII. Cui Deus sit propitius nunc et semper. Amen". Codex iste, item membranaceus, scriptus etiam fuit saeculo XIV, et quidem anno 1354, ut colligitur ex his quae habentur fol. 28v. Hoc in codice a fol. 1 ad 28 inclusive continetur opusculum, a quodam canonico regulari compositum, sub titulo: "Correctorium tractatus de origine et progressu ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini, vero ac proprio titulo eiusdem", de quo folio 28v citato ait auctor: "Presens correctorium compilatum fuit et conscriptum ad laudem et honorem Dei, Virginis gloriose ac beatissimi Augustini totiusque Curie celestis, anno Domini millesimo CCC quinquagesimo quarto, XX die mensis Martii. Deo gratias. Amen".
Statim auctor subiungit: "Verum quia plures dicti fratris [Henrici] tractatum non habet, hinc est quod, ut supra circa principium huius operis premisi, hic in fine de verbo ad verbum eumdem, sicut est per fratrem antedictum compilatus, facio conscribi, ut ab omnibus, ut ibidem dixi, videri valeant dicta mea, necnon et quanta fidelitate recepi dicta sua, non solum vocabulum, quinymo nec sillabam, ne pro posse literam obmittendo seu in aliquo immutando, sed de verbo ad verbum, ut reperi, fideliter scribendo" [15]. Si tres isti codices, nempe Bibliothecae Angelicae 501, Verod. 41 et Vat. Reg. 565, quoad tractatum istum comparentur, prior ab aliis duobus, qui inter se concordant, in aliquibus differt; praesertim caret fere omnibus, quae personam auctoris tangunt, sed in fine est locupletior ceteris, quia inter viros sanctitate celebres nominat quinque religiosos, qui in aliorum catalogo non nominantur, et subiungit clausulam generalem quoad alios sanctos, qua duo alii codices carent.
Videtur codex Bibliothecae Angelicae 501 novam huius opuscoli recensionem continere, in qua studiose quae ad auctoris personam referuntur sunt sublata et quae sanctorum catalogum perficiunt adiecta. Ex aliis duobus codicibus haec quoad personam auctoris huius tractatus constant. Cognovit primum Priorem Generalem Ordinis post unionem an. 1256 electum, nempe, fr. Lanfrancum Septalam, "quem oculis meis, ait, vidi Mediolani cum irem Bononiam pro studente", ex quibus apparet ipsum Bononiae studuisse; an. 1290 testis fuit miraculorum, quae adhuc vivens faciebat B. Clemens, "per quem Dominus miracula ostendit, ait ipse, in capitulo generali Ratispone celebrato, me presente", ex quo item apparet nostrum Henricum illi capitulo interfuisse; testatur de praeclaro humilitatis exemplo, quod B. Iacobus Viterbiensis anno 1300 in Generali Capitulo Neapolitano praestitit, dum a B. Augustino Novello, quasi defensor pravorum religiosorum accusatus, quin tamen fuerit nominatus, statim surrexit et coram omnibus Capituli Patribus humiliter confessus est se favore cuiusdam religiosi fuisse illi loquutum "sincero animo et puro corde pro bono ordinis; tamen, adiecit Iacobus, si vobis videtur quod in hoc offenderim dico meam culpam Deo et vobis et paratus sum emendare [16], qua responsione B. Augustini animus "totaliter conquievit"; testatur insuper Henricus de humilitate B. Augustini Novelli, qui non solum generalatu se abdicavit et novam electionem constanter per quatriduum recusavit, sed invitatus a Bonifacio VIII, cuius Penitentiarius fuerat, ut iret ad Curiam, "ipse tamen, scribit Henricus noster, ex proposito me presente eius provinciam declinavit"; similiter testatur de consequenti electione Prioris Generalis Fr. Francisci de Monte Rubiano, "qui fuit Neapoli, ait, me presente electus quarta die post ingressum capituli"; de Priore Generali Iacobo de Orto ait: "qui me presente obiit in ConcilioViennensi", unde patet B. Henricum interfuisse huic concilio, quod, ut ex historia constat, calendis octobris an. 1311 inchoatum fuit; tandem de Fr. Guillelmo de Cremona ait quod locum Papiensem et corpus S. Augustini, "divino oraculo ipsum confortante ad perseverandum, prout ab eius ore audivi [17], a sanctissimo in Christo patre et domino domino Iohanne papa XXII gratiose impetravit". Nonnullae ex istis notitiis apud historicos Ordinis non inveniuntur; quod non leve iudicium est editionem huius tractatus typis impressam nullam existere.
Quo anno decesserit Henricus noster res est incerta: iuxta Trithemium, Sixtum Senensem et Possevinum florebat an. 1340; imo iuxta Abrahamum Bzovium, Domenicanum, florebat adhuc an. 1342 [18]. Quidquid sit, ex praesenti tractatu, anno 1334 in vulgus edito, evidens est hoc anno in vivis fuisse. Cum autem eo teste sciamus insuper ipsum cognovisse primum Priorem Generalem post unionem, nempe B. Lanfrancum Septalam, Mediolanensem, qui an. 1264 vel 1265 vita functus est, eumque tunc temporis studiorum causa Bononiam fuisse missum, evidenter colligitur, supposita quindecim saltem annorum aetate cum ad studium Bononiense fuit missus [19], anno 1250, vel ante, fuisse natum, atque proinde anno octuagesimo quarto aetatis suae, vel etiam postea, hunc tractatum scripsisse.
Et inter scriptores, qui de rebus Ordinis ex professo aliquid litteris mandarunt, Henricus noster primus est tempore; qui quidem dignissimus fide est ob egregiam eius virtutem, Beatorum enim albo communiter adscribitur; ob insignem scientiam et doctrinam, qua Doctoris egregii titulum meruit, ac ob specialem diligentiam, qua historiam Ordinis pervestigavit, "ex scriptis antiquitatis, ut ipsemet in hoc tractatu ait, et relatione antiquorum patrum" Ordinis, notitias hauriens. Quamquam igitur ex hoc tractatu nonnulla fragmenta, praesertim ex quo noster Herrera codicem Bibliothecae Angelicae an. 1630 reperit, edita fuerint, non tamen integer tractatus typis fuit unquam impressus, vel si Venetiis an. 1514 editus fuit, huius editionis aliquod exemplar hodie non cognoscitur; unde non inutile futurum putavimus opusculum hoc nunc primum in vulgus edere, vel denuo typis cudere. Quod prope diem in hac ephemeride, Deo favente, faciemus. P. E. E.
Note
(1) - Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA III, pag. 302, nota 3.
(2) - Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA IV, pag. 81, nota 4. Extitit saltem tertius Henricus de Urimaria in eadem provincia Thuringiae et saxoniae, qui anno 1343 in generali capitulo Mediolanensi designatus fuit secundo loco ad legendas Sententias Parisiis in primo triennio post illud, quod incipiebat cum eodem Capitulo (Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA IV, pag. 238).
(3) - Cfr. Dissertatio Historica de ducentis celeberrimis Augustinianis scriptoribus... Romae 1704, pag. 61 et 169.
(4) - Cfr. citati operis vol. I (Tolentini 1848), pag. 118 et vol. III (Romae 1860), pag. 419.
(5) - Cfr. citatum opus, cap. XXI, § 1.
(6) - Cfr. Responsio pacifica ad Apologeticum de praetenso manocatu S. Francisci, Bononiae 1635, pp. 175 et 182, nn. 5 et 25.
(7) - Cfr. Marquez, op. cit., cap. XXI, § 1.
(8) - Cfr. apud Herreram, op. cit., pag. 175, n. 5.
(9) - Cfr. op. cit., cap. XIII, § 2 et 19, cap. XX, § 5 et cap. XXI, § 1. Si habes versionem italicam huius operis (Tortona 1620) vide pp. 175, 205, 285 et 291.
(10) - Cfr. op. cit., pag. 289, n. 420.
(11) - Cfr. op. cit., pag. 289, n. 420; et 182, n. 25.
(12) - Cfr. op. cit., pag. 88, n. 102; pag. 100, n. 148; pag. 233, n. 226; pag. 244, n. 262; et pag. 245, n. 265.
(13) - Narducci (Henricus), Catalogus Manuscriptorum praeter graecos et orientales in Bibliotheca Angelica olim coenobii S. Augustini de Urbe (Roma 1892, pag. 222). Aliud opuscolum, quod in hoc codice legitur est "Sermo sancti Ambrosii de baptismo sancti Augustini".
(14) - Cfr. ANALECTA AUGUSTINIANA III, pag. 94.
(15) - Scopus huius auctoris, qui fol. 2 post nomen S. P. Augustini ait: cuius Regulam sum professus, aperte patet fol. 1v, in quo legitur: "Intendo in hoc opuscolo clare ac lucide demonstrare tum per dictamet dicti fratris [Henrici] quam alias ... quod beatus Augustinus non est predictorum fratrum heremitarum singularis pater nec patronus, nec ipsi fratres heremite ipsius beati Augustini filii speciales nec singulares aliter quam sunt fratres predicatores vel alii religiosi quicumque, qui Regula beati Augustini innituntur, Alii tamen a Canonicis Regularibus. Ita quod, breviter, ab ipso beato Augustino nec specialiter nec singulariter sunt instituti. Item quod ipse beatus Augustinus habitum istorum fratrum heremitarum nunquam detulit nec portavit, nec eorum Regulam nec modum vivendi ipsorum tenuit, nec servavit, nec Regulam nec modum vivendi eis tradidit nec conscripsit, nec cum eis personaliter convixit, sed potius cum Regularibus Canonicis, quibus principaliter et singulariter convivendo certum vivendi modum et certam Regulam, a qua Regualares Canonici nuncupantur, tradidit et conscripsit"
(16) - Religiosus cuius favore loquutus fuerat B. Iacobus ad Priorem Generalem B. Augustinum nobis alius non est nisi Henricus noster. Agebatur "de quodam casu tangente quamdam personam provincie mee, nobilis conditionis, et singularis vite et scientie, cuius puritatem ego optime novi, que tamen persona, ME EXISTENTE IN PROVINCIA FRANCIE, ab aliis personis eiusdem provincie minus iuste et vere eidem patri nostro delata fuerat". Praeter alia indicia, ad quid illud: me existente in provincia Francie, si de eodem, qui loquitur, non agebatur ?.
(17) - Ex notis, quae personam auctoris aliquo modo indicant, nonnisi haec et alia (me presente) superius indicata remanserunt in codice 501 Bibl. Angelicae.
(18) - Vide apud Herreram in citata Responsione pacifica, pag. 177, n. 13.
(19) -Annorum quindecim aetatem in Henrico supponimus ratione professionis religiosae ex iure communi tunc vigente; sed ratione studiorum maior adhuc aetas videtur in eo supponenda, non enim ad Studium extra propriam provinciam constitutum religiosi mitti solebant, nisi studiis grammaticae, logicae et philosophiae iam absolutis.