Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Monaci agostiniani > Monaci celebri > Guglielmo de Fleete > Laurentmonaci agostiniani celebri: GUGLIELMO DE FLEETE
Eremo di Lecceto nel Cinquecento (ms. 1156 Biblioteca Angelica)
DE LITTERIS INEDITIS FRATRIS WILLELMI DE FLEETE (cc. 1368-1380)
di M. H. Laurent
da ANALECTA AUGUSTINIANA XVIII (1942), pag. 303-327
Epistola fr. Willelmi de Fleete ad fratres Provincie Angliae
Reverendis in Christo patribus ac fratribus universis provincie Anglie ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini, ego frater Willelmus, peccator, de Anglia, salutem in Domino sempiternam. Ait enim Apostolus [1]: "Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus"; qui nos amant, querunt qui laudent in nobis, qui autem nos oderint, detrahunt nobis; nos autem in utroque medio constituti, vitam nostram et famam sic custodire debemus ut non erubescant de detractoribus laudatores; qui, fidens coscientie sue, negligat famam suam, crudelis est. Notate verba, signate misteria [2], studeatis ut ante omnia diligatur Deus et serventur ante omnia mandata Dei; diligatur proximus [3] ut nulla sit discordia in provincia nec in conventu aliquo nec inter fratres aliquos: sit unus spiritus [4], una anima in Deo [5], summa et inviolabilis concordia sit inter omnes, ut omnes tam magni quam parvi simul conveniant secundum possibilitatem ad ecclesiam et nitantur ut toto conamine cum summa diligentia dicatur officium divinum, distincte, permutatim ac morose et devote, et servent vitam communem. Ista sunt principia religionis sancte et nutriunt caritatem et edificant proximum. Non dicatis aliquid proprium [6]; secundum beatum Ieronimum: "Perfectus servus nichil habet preter Christum", non debet servus Dei aliquid reputare suum, set solum necessaria habere cum licentia prelati sui, superflua distribuere conventui. Possumus licite ute temporalibus propter necessitatem, sicut libris, pannis et huiusmodi, non delectari in istis terrenis, set solum in Christo crucifixo: delectare in Domino et dabit tibi peticiones cordis tui [7]; thesaurizate vobis thesauros in celo [8], cum vestra conversatio in celis est [9]; ibi sit mens, ibi erit requies, scilicet in anima. Terrena contempnite, inquietum est cor nostrum Domine, donec requiescat in te [10]. Item dicit bonus Augustinus fratribus suis; "Sursum, sursum cor habeant et terrena (ac) vana non querant [11]."
Professores regulae beati augustini in monasterio timant iudicia Dei; ibi nec magisteria nec honores nec pompas nec tronos nec dominationes nec delicias nec divitias querant in monasterio que nec foras habere potuerunt [12], quia qui talia querunt, peiores efficiuntur secularibus, quia reversi sunt ad vomitum suum [13]. Ideo, fratres ac patres reverendi, interpretemur nomen nostrum ex quo vocavit nos Deus in ordinem Heremitarum, ideamus ne falsum sit in nobis, habemus nomen magnum super omnes religiosos [14]. Debemus fugere mundum ac conversationem eius - quia usus seculi hominem, licet invitum, ad peccatum trahit - nisi quando caritas exigit et necessitas rquirit sive obedientia astringit. Non debemus sequi levitates aliorum fratrum quantum d discursus ad extra, scilicet sive ad capitula generalia sive ad provincialia vel ad inceptiones magistrorum vel ad civitates vel ad villas, sive ad spectacula mundi et alias levitates; magis super omnes religiosos debemus amare solitudinem in cella: sede in cella et docebit te omnia, pax est in cella, foris autem non nisi bella. Rogo Dominum altissimum ut ista verba transfigant corda vestra et de istis discursoribus per totum ordinem fiat remedium; dicit enim Apostolus [15]: "Unusquisque in vocacione , qua vocatus est, permaneat". Sufficeret unum capitulum generale [16] pro I annis vel pro decem et capitulum provinciale [17] pro tribus annis. Ista discursus destruunt animas fratrum. Ex parte Dei studeatis ut iuvenes bene instruantur secundum ordinis instituta [18]; in bona educatione noviciorum ordo accrescit. Debetis ante oculos habere timorem Dei, non appetitum mundi ut eligantur tales priores homines devoti, discreti, viri spirituales, non amatores mundi. Dicit iohannes Climachus [19]: "Prelatus indiscretus multas animas perdit". Melius est edificare lapides vivos quam mortus. Ex parte Dei, studeatis ut ubique fiant debite correctiones cum dilectione hominum et odio vitiorum [20], non detur iuvenibus nimis amor quia est eis occasio peccandi, non cognoscunt adhuc seipsos: sint sub disciplina cohercendi. Ex parte Dei studeamus omnes vitam nostram mutare in melios, ut possimus in novissimis diebus proximum edificare. Recomendo caritati vestre papam Urbanum VI [21], quia ipse est verus papa, sicut constat servis Dei per revelationes [22], per inspirationes et per orationes. Expediens esset valde ut per totam Angliam semel in epdomada fierent letanie [23] sicut alias vidi, et orationes pro eo, pro ecclesia et pro reformatione totius mundi, quia totus mundus in maligno positus est [24], et pro pace etiam habenda inter christionos et pro passagio fiendo et pro istis scismaticis illuminandis [25]. Instetis quantum potestis ut ista ordinentur; potestis multum mereri in hac parte. Orate omnes ut cito veniat passagium [26]) et ut ibi simul omnes moriamur pro Christo. Donet ergo Deus ut observetis hec omnia tanquam sancte et solitarie religionis amatores [27], ut nunquam amodo sitis mundi amatores. Transit mudis et concupiscentia eius, aliter forte ista littera miserrima erit vobis ad iudicium, et laborem istum requirit Deus de manibus vestris. Pro salute animarum vestrarum exposui animam meam periculo in scribendo istam litteram; magnum periculum est michi redordari patriam meam vel parentelam, nisi quando Deus tangit cor meum. Scriptum est: "Obliviscere populum tuum et domum patris tui [28], quia nemo mittit manum ad aratrum [29]", etc. Ex parte Dei, obsecro in domino Ihsen quatenus instanteroretis pro me ut in omnibus sim conformis voluntati divine, ut et finis meus sit in Christo.Confortetis omnes amicos meos seculares, si qui vivi sunt, ut servent mandata Dei et frequenter confiteatur: semper sint parati quia qua hora non putatis, Deus filius hominis veniet [30]. Orate, orate, orate pro me. Ex parte Dei rogo ut nullus mihi scribat, nec frater, nec secularis. Parcatis mihi quia miserrime scripsi. Rogate Dominum ut parcat mihi, si in aliquo erravi. Predicetis omnibus anglicis ut sint viri angelici in Anglia [31], ut pre aliis nationibus habeantconversationem angelicam in servando mandata Dei et sanctas antiquas observantis et non sequantur mores aliarum nationum maxime in ludendopecuniam, aurum vel argentumad taxillos, sicut faciunt Ytalici [32]: quando perdunt, irascuntur, perturbantur , blasfemant Deum, postea furantur et faciunt pessima. Rogandus est Deus ut iste ludus non regnet in regno Anglie, set pentius extirpetur ad destructionem animarum, ad dipendium regni. Omnes sic adquirentes tenentur ad restitutionem: dato uno inconvenienti, multa mala sequuntur. Per fratrem Willelmum de Anglia, peccatore(m).
Note
(1) - I Cor. IV, 9
(2) - S. GREGORII MAGNI, XL Homiliae in Evangelia, II, 29 (PL, 76, 1213 D).
(3) - Regula S. Augustini : "Ante omnia diligatur Deus, deinde proximus" (PL, 32, 1377).
(4) - I Cor. VI, 17.
(5) - Regula S. Augustini : "et sit vobis anima una et cor unum in Deo" (PL, 32, 1378).
(6) - S. Regula Augustini (PL , 32, 1378), cfr. etiam Expositionem in eadem regula ab Hugone a S. Victore (PL, 176, 884).
(7) - Psal. XXXVI, 4.
(8) - Matth. VI, 20.
(9) - Philip. III, 20.
(10) - S. AUGUSTINI, Confessiones I, 1 (PL, 32, 661)
(11) - Regula S.Augustini (PL, 32, 1379).
(12) - Regula S. Augustini (PL, 32, 1379.
(13) - 2 Petr. II, 22.
(14) - Cfr. Philip. II, 9.
(15) - I Cor. VII, 20.
(16) - Tempore fratris Willelmi, capitula generalia in ordine S. Augustini celebranda erant de triennio in triennium, cfr. ordinationem capituli generalis anno 1281 celebrati (Analecta Augustiniana, II, 1907, 250); postea vero de quadriennio in quadriennium, sicut legitur in Constitutionibus ordinis (ed. Romae 1551, cap. XL, fol. 31): "Generale capitulum nostri ordinis de quadriennio in quadriennium omnino fieri volumus et mandamus, loco et die determinatis per diffinitores praecedentis capituli".
(17) - Ad norman Constitutionum (ed. cit. cap. XXXIII, fol. 19v): "cuiuslibet provinciae omnes conventuales priores cum discretis a conventibus eorum electis, et alii vocales, si qui fuerint, ad loco celebrandi capituli suae provinciae praeordinatum, opportune tempore, singulis annis, studeant convenire". Concessum fuit a capitulo generali, anno 1385 celebrato, fratribus provinciae Angliae, ut in hac provincia capitula provincialia de biennio ad biennium calabrantur, cfr. Analecta Augustiniana, V, 1912, 55.
(18) - Cfr. Constitutiones, cap. XVII-XVIII (ed. cit., fol. 10-11).
(19) - S. IOANNIS CLIMACI, Liber ad Pastorem, cap. XI (PG, 88, 188).
(20) - Regula S. Augustini (PL, 32, 1382).
(21) - Urbanus VI, electus Romae die 8 apilis 1378, consecratus die 18 eiusdem mensis.
(22) - De prophetiis quae scriptae fuerunt tempore Schismatis tam ab Urbanistis quam a Clementistis, cfr. VALOIS, La France et le Grand Schisme, 370-376; E. DONCKEI. Studien uber die Prophezieung des fr. Telesforus von Cosenza O. F. M., Ad Claras Aquas 1933, passim.
(23) - De litaniis et orationibus fiendis ad impetrandas pacem et exstinctionem schismati cfr. infra epistolam fr. Willelmi Rectoribus civitatis Senensis (epist. V).
(24) - I Ioann. V, 19.
(25) - Scilicet ii, qui de patribus Clementis VII erant.
(26) - De passagio in transmarinis saec. XIV, cfr. N. IORGA, Philippe de Mezières (1327-1405) et la croisade au XIV siècle (Bibliothèque Ecole des Hautes Etudes, 110), Paris 1896 - De eodem passagio in sua epistola ad fr. Raymundum de Capua iam scriperat fr. Willelmus de Fleete: "Pulsate ergo, pater, matrem nostram (sc. Catherinam Senensem) precibus, ut ista cito venient ad effectum videlicet ut pulset Christum nostrum in terris [sc. Gregorium XI] Moysem populi Dei, ut virga sue auctoritatis precutiat mare, cito faciens passagium. Omnes eum pulsemus. Omnes vadamus ad pulsandum, quoniam anime pereunt, et pulsare non cessemus ut sic, sanguine rubricati, omnes per mare rubrum de isto Egipto cito transeamus" (Firenze, Cod. Palad. 60, fol. 220; editio huius textus a Fawtier data mendosissima est). Eodem modo anno 1375 (ante diem 1 mensis iulii) S. Catherina Senensis ad "monna Paola", Fesulae commemorantem, scripserat (Epistola 371 [GIGLI], 144 [TOMMASEO], 34 [Dupré Théseider]): "...Or oltre, carissime figliuole: tutte di bella brigata corriamo e inestiamoci in su questo Verbo; e io v'invito alle nozze di questo inesto, cioè di spandere el sangue per lui, come egli l'ha sparso per voi, cioè al santo sepolcro, e ine lassare la vita per lui".
(27) - Regula S. Augustini: "Donet Dominus ut observetis haec omnia tanquam spiritualis pulchritudinis amatores". (PL. 32, 1384).
(28) - Psal. XI,IV, 11.
(29) - Luc. IX, 62.
(30) - Luc. XII, 4.
(31) - Lusus ille verborum saepe in scriptis Medii Aevi occurrit, vide apud S. Bedam (Historia ecclesiastica, lib. II, cap. 1 - PL. 95, 81) et S. Bernardum (In transitu S. Malachiae ep., Sermo II, par. 5, PL. 183, 488).
(32) - Hoc loco fr. Willelmus ludum, qui dicitur "zara", respicit in eius tempore diffusissimum. In quo tribus taxillis utebantur. In multis Italiae civitatibus vetitus erat ut videre licet ex statutis Senensibus.