Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Monaci agostiniani > Monaci celebri > Guglielmo de Fleete > Laurent

monaci agostiniani celebri: GUGLIELMO DE FLEETE

Immagine di sant'Agostino

 

Sant'Agostino

 

 

DE LITTERIS INEDITIS FRATRIS WILLELMI DE FLEETE (cc. 1368-1380)

di M. H. Laurent

 

da ANALECTA AUGUSTINIANA XVIII (1942), pag. 303-327

 

 

 

 

LA FIGURA DI FR. GUGLIELMO DE FLEETE

 

Inter annos 1548 et 1557 Ioannes Balaeus [1], episcopus anglicanus Ossoriensis, apud Reinerium Wolfium bibliopolam, qui Strassburgii natus Londini negotium gessit, codice quendam inspexit litteras nonnullas continentem, quas fr. Willelmus de Fleete, O.E.S.A., ex Italia dederat ad fratres provinciae, Angliae sui ordinis. Quarum initia Baleus accurate in libello [2] notavit, cumque anno 1559 Basileae librum illum egregium publicaret qui Scriptorum illustrium maioris Britanniae ... catalogus [3] inscribitur, etiam fr. Willelmum eidem inseruit litterarumque eius a se inventarum una cum earum initiis mentionem fecit.

Quas Balaei indicationes bibliographicas maxima pars doctorum [4], qui postea de fr. Willelmo agebant, reproduxerunt, inter quos nostris temporibus sunt R. Fawitier in volumine de S. Catherina virgine Senesi [5] edito et R. P. Gwynn, S. I., in elucubratione [6] quam fecit de Eremitis S. Augustini anglicis temporis Wyclefii. Uterque Balaei testimonia de epistolario illo, olim satis voluminoso [7] ut videtur, commemorat, et aliqua eius fragmenta publicat. Iamvero perspectis et propria indole fr. Willelmi [8] et magno eius in vitam religiosam Tusciae inflixu quem sub fine saec. XIV habuit, utile mihi visum est textus illos integros publicare simulque alias duas epistolas hucusque, ni fallor, ignotas adiungere [9].

Epistolae a fr. Willelmo de Fleete ad Eremitas S. Augustini Angliae datae hucusque tres inveniuntur, quarum prima est pro omnibus illius provinciae religiosis (Inc.: Ait enim Apostolus; cfr. infra epistolam II); secunda pro magistris in S. Theologia (Inc.: cum timore ac reverentia; cfr. infra epistolam III); tertia pro ipso parte provinciali (Inc.: cum timore Dei ac; cfr. infra epistolam IV). In hac ultima fr. Willelmus provincilem rogat ut auctoritate sua interposita, religioso iubeat illa exequi, quae fr. Willelmus Spiritu Sancto motus et ex parte Dei eos ut facerent impulerat. Quae tres litterae in duobus codicibus valoris minime aequalis conservantur, scilicet:

Dublin, Trinity College a. 5. 3 (115), fol. 179-186. [10]

London, British Museum, Royal 7. E. X. fol. 85-87. [11]

Codex Dublinensis [12] textum plerumque accuratam praestat, Londinensis et copistaes errores et multas lacunas exhibet vel ex distractione amanuensis vel interdum ex eius incapacitate legendi textum exemplaris sui provenientes. Porro manuscriptum Dublinense iam anno 1380 confectum est ab Adamo Stokton fr. Willelmi contemporaneo et probabilissimum aut saltem transcriptionem ex eo immediate derivatam.

Iam vero fr. Willelmum scripsisse has tres litteras certissimum est. Indicationes in singulis "explicit" codicis Dublinensis nobis praestitas accuratior investigatio criticae, quae dicitur interna, omnino confirmat. Auctor Anglus est, ex Eremitis S. Augustini, in Italia residet, fautor est reformationis disciplinae monasticae, partes Urbani papae VI sequitur, nomen ipse in fine epistolarum subscribit, scilicet: "fratris Guillelmi de Anglia [13]". Quod autem tempus attinet quo fr. Willelmus scripserit epistolas, certum est omnes tres eiusdem esse temporis simulque missas fuisse: cl. Fawtier [14] quidem hoc primis anni 1379 mensibus factum opinatur, sed, ut puto, minus recte. Nam codex Dublinensis in suo "explicit" patrem provincialem datis, tempus accuratius definit. Dicit enim ibidem festo S. Alexii proxime venturo (17 iulii) XXI annos completos esse ex tembris 1359 a fr. Matthaeo de Aesculis eremo conventui Silvae Lacus adnexo addictu fuisse [15]: ergo versus initium mensis iulii 1380 scripsit. Quidnam de litterarum valore? Qui historiam generalem colit, parum ex eis depromere poterit. Neque mirum est. Nam qui eas scripsit, eremita est vivens in solitudine [16] cuius summum rigorem ipsa S. Catherina Senensis [17] mitigsndum esse censuit. Observantiae monasticae amantissimus, fr. Wilellmus fraters adiurat ut secundum regulam et constitutiones ordinis eorum vivant; eos, et praesertim magistros in theologia, rebus mundanis libenter interesse conqueritur, vetus illud adagium de cella [18] eis inculcat, orationem commendat, seque quamplurimum desideraret asserit ut cum maiore fervore festa S. Annnae et S. Augustini celebrent, porro enixe flagitat, ut litaniae recitentur, pompae solemnes et orationes flant ad tollendum schisma pacemque pro Ecclesia obtinendam. Ut passim in scriptis illius temporis, etiam apud eremitam nostrum cogitatio de expeditione in Terram Sanctam facienda ocurrit: "Orate omnes ut cito veniat passagium, et ut ibi simul omnes moriamur pro Christo [19]". Etiam illud notandum est eum asperrimis verbis vituperare interventionem regiam in conferendis dignitatibus ecclesiasticis. Verumtamen, ut iam ipse Fawtier [20] merito dixit, maximum illarum epistolarum momentum in eo consistit, quod ipsum fr. Willelmum nobismagis notum reddant eiusque praeclaramindolem manifestent. Videmus enim hominem moderatum, bene instructum (in quadam universitate Angliae baccalaureus [21] factus est), aetate etiam maturum. Consilia eius ponderata sunt, reformatio in ordine facienda omnino rationabili. Quae eius moderatio praesertim in tractando schismate elucet. De adversariis nihil asperum: Urbanus verus papa est, ergo pro ipso orationes faciendae, quae ut fiant fr. Willelmus pro viribus nititur.

Restat ut de quaestione particulari paucis disseramus. Sunt S. Catherinae Senensis [22] histographi qui P. Burlamacchi [23] sequentes censebant fr. Willelmum nostrum eundem esse ac eremitam illum "de Anglia, qui manet in loco ubi incipit ordo fratrum Heremitarum S. Augustini", de quo luquuntur "Rationes Anglicorum [24]".

Hunc eremitam, cuius momen silentio premitur, Spiritu Sancto inspiratum ex Italia tres litteras in angliam misisse, unam de gubernio regni Angliae, aliam de reformatione in suo ordine facienda,tertia de schismate. In qua ultima eum locutum esse de rivelatione sibi facta intra missam ab ipsa sacra hostia, nempe Urbanum papam VI verum esse papam, cui proinde Anglia fidem servare deberet. Sed talis identificatio difficulter addmitti potest. Nam primum quidem constare deberet de auctoritate illius tractatus qui sub titulo "Rationes Anglicorum" venit, et quisnam eum conscripserit et quo tempore. Porro si re vera ab Anglo quodam compositus est, hunc non Londini sed Romae vel forsan Avinione resedisse oportet. Deinde perspicuum est argumentum trium litterarum in "Rationibus" relatarum longe diversum esse ab illo de quo fr. Willelmus agit in litteris ab ipso certo datis, nisi quis forsitan accipere veli ad auctoem "Rationum" pervenisse famam omnino deformatam de epistolis fr. Willelmi. Certo apparet litteras fr. Willelmi genuinas in causa Urbani papae VI nullius momenti pro Anglia fuisse,nam de eo nisi obiter tractant et cum circa mensem iulii 1380 scriptae sint, posteriores sunt decisioni solmeni qua curia Regni 18 octobris 1378 in civitate Gloucester congregata partes Urbanipapae VI amplexa est [25]. Tandem annotare liceat chronistas [26] Augustinianos saec. XIV et XV pro certo habere, non a loco residentiae fr. Willelmi (qui nunc Lecceto dicitur in provincia Senarum), sed a Centumcellis prope Civitatem Veterem (Civitavecchia) oridinem eorum originem traxisse.

Sed dicet quis auctorem "Rationum" in manibus habuisse alias Willelmi litteras, praesertim cum balaeus ille, de quo supra, loquatur de codice continente Willelmi "Epistolas ad diversos". Attamen haec hypothesisi ipsius Willelmi testimonio everitur. Ea enim supponit Willelmum ante menses octobris vel novembris 1378 litteras in Angliam dedisse, quae decisionem illam comitiorum Regni promoverint; nunc vero ille ipso saepius affirmat se inter annum 1359, quo ab Anglia discessit, et 1380 nunquam ulli concivium suorum scripsisse epistolam. Ergo si admittere volumus verum esse quod in "Rationibus" dicitur de tribus epistolis in Anglia missis, supponere debemus alium fratrem anglicum O.E.S.A.. Centumcellis forsan degentem, ante octobrem 1378 religiosis provinciae Anglicae eas scripsisse: quod profecto impossibile non est.

Haec satis dicta sint de tribus epistolis fr. Willelmi ad fratres provinciae Angliae. Iam vero mihi liceat alias duas eisdem addere usque hodie penitus ignotas, quarum altera data est Rectoribus civitatis Senensis, altera Regentibus eiusdem almae civitatis. Prima (cfr. infra epistolam I) quidem conservata est in copia saeculi XVIII facta, quae nunc pertinet ad codicem B. IX. 18 bibliothecae Senensis. Datum non habet, veruntamen aliquo modo tempus, uo scripta fuerit, definire possumus, nempe ex certis eventibus a Willelmo in ea signatis. Nam cum scriberet, Duodecim Viri (I Dodici), qui per tredicem annos Senas gubernaverant, potestate privati erant (2 septembr. 1368).Quo facto, tumultus frequentes flebant et per menses sequentes non minus quam quattruor gubernia successive Palatium Communis occupabant [27]. Quorem uni epistola data est, qua fr. Willelmus Duodecim illos commendat a praecedenti gubernio iniuriis affectos. Unde patet eam vel sub fine anni 1368 vel in principio anni 1369 scriptamesse. Porro de eius authenticitate dubium moveri nequit, cum textus non solum Willelmum auctorem nominet, sed etiam cum eius litteris in Angliam datis comparatus eumdem compositionis modum prae se ferat.

Altera epistola (cfr. infra epistolam V) ad Regentes civitatis Senensis originalis est et scripta propria Willelmi manu. Asservatur in R. Archivo Statali Senarum (Concistoro, Lettere, fascicoli sciolti). Scriptura [28] manifeste anglica est et ultimae partis saec. XIV, ita ut si quis nesciret fr. Willelmum de Fleete hanc epistolam scripsisse , ex ipso modo scribendi deducere deberet auctorem eius esse quendam Anglum in comitatu Senensis viventem. Iam de tempore quo scripta sit pauca dicamus.

Cum in ea fr. Willelmus a Regentibus civitatis Senensis idem expostulet quod a fratribus suis in Anglia, ut litaniae scilicet et orationes habeantur pro cessatione schimatis Ecclesiam dilaniantis, merito concludere possumus eodem tempore eam scriptam esse ac illas tres in Angliam missas, scilicet currente anno 1380, sed ante diem Pentecostes, cum in illis litteris fr. Willelmus a Regentibus postulet ut inter hebdomadem festum illum sequentem Franciscum aurifabrum ad se mittant nonnullas a se instructiones de instituendis illis litaniis accepturum.

Restat mihi ut paucis exponam qua methodo usus sim in stabiliendis textibus a me publicatis. Litteras quidem, quae Senis axtaut, tales quales sunt produxi, transcriptionem illam et originalem, cum unici fontes sint. Quod epistolas in Angliam datas attinet , textum codicis Dublinensis (=D) publicavi, simul notando plurimas illas lectiones codicis Londinensis (= L) ad eo divergentes. Praeterea operam dedi ut multiplices epistolarum citationes tam explicitas quam implicotas, meris tamen allusionibus neglectis, ad earum fontes reducerem. Et quidem pro plurimis eos invenire potui, nonnullae tamen me effugerunt.

Idibus Iannarii 1942

Romae

 

 

 

Note

 

(1) - De Ioanne Baleo, crf. Dictionary of National Biography, I, London 1908, 961-962.- C. EUBEL et G. VAN GULIK (Hierarchia catholica, III, Monasterii 1910, 282) erraverunt inserentes eorum catalogo episcoporum catholicorum Osseriensium Ioannem Balaeum. Certum est eum ab Eduardo VI, rege Angliae, ad sedem Ossoriensem propositum et die 2 februarii 1553 consecratum esse. Quamvis hoc tempore rituale anglicanum in Irlandia mondum lege introductum esset, nihilominus Balaeus secundum Pontificale Romanum consecrare noluit, et sententiam suam in libello Vocacyon of J. Bale to the bishopperyke of Ossorie defendit (ed. apud W. OLDYS et T. PARK, Harleian Miscellany, VI. London 1811).

(2) - Diarium Ioannis Balaei condervatum est et a R. L. POOLE et M. BATESON (Index Britannie scriptorum, Oxford 1902) publicatum. De fr. Willelmo de Fleete, cfr. P.124. 

(3) - I. BALAEI, Csriptorum illustrium Maioris Britanniae...catalogus, Basileae 1559, 476-477.

(4) - Cfr. Infra appendicem secundum. Inter bibliographos Augustinianos praesertim J. F. OSSINGER (Bibliotheca Augustiniana, ingolstadi 1768, 343-345) notare velim, qui elenchum dedit scriptorum, qui ante eum floruerunt.

(5) - R. FAWITIER, S. Catherine de Sienne, Essai de critique des sources, I. Paris 1921, 53-81.

(6) - A. GWYNN, The English Austin Friars in the Time of Wiclyf, Oxford 1940, 139-210.

(7) - Scripsit etenim fr. Willelmus in epistola ad Regentes civitatis Senensis (infra epist. V): "...quia multas litteras scripsi ad varias partes mundi."

(8) - Compertum est Willelmum nostrum coniunctum fuisse cum praecipuis promotoribus pietatis catholicae in Tuscia: B. Ioannes Colombini in littteris suis eum commemorat et extant epistolae S. Catherinae virginis Senensis et B. Ioannis de Valleumbrosa ad eum datae (cfr. infr. Append.II). Invenies etiam eum inter religiosos ab Urbano papa VI a. 1378 (december. 13) Romam ad reformandam Ecclesiam vocatos (M.- H. Laurent, Documenti, Siena 1936, 53-55), sed eremita noster invitationi non obsecundavit, cfr. GWYNN, The English, 183-187

(9) - De epistola ad fr. Raymundum de Capua O. P., cfr. infra append. I.

(10) - T. K. ABBOT, Catalogue of the Manuscript in the libr. of Trinity College Dublin, Dublin - London 1900, 14; GWYNN, The English, 236-239.

(11) - G. WARNER - J. GILSON, British Museum, Catalogue of Western manuscripts in the Old Royal and king's collection, I, London 1921, 197-199.

(12) - R.P. GWYNN S. J. Humanissime mihi manuscriptum Dubliniense accessibile reddidit, nam cum ratione calamitatum quae adhuc vigent, photographiam mihi procurare nequierem, ille mihi copiam olim a se factam tradidit.

(13) - Non licet identificare, sicut cl. I TAURISANO proposuit (Letture cateriniane nella R. Università di Siena, I, Siena (1928), 323), fr. Willelmum de Fleete, alias etiam fr. W de Anglia dictum, cum religioso eiusdem nominis (fr. Willelmus de Anglia), qui in Anglia fuit provincialis et a. 1359 regens in conventu Pragensi nominatus est; de hoc ultimo, cfr. Analecta Augustiniana, V, 1913, 122-126.

(14) - FAWTIER, S. Catherine, I, 63.

(15) - "Fr. Willelmum de Fleete provincie Anglie conventualem facimus in nostro conventu de Silva lacus, addentes et mandantes ut socii sui, videlicet fr. Iohannes de Dington (?) et Guillelmus Pigot, ponantur in Heremitoriis conventui Silva lacus proximioribus per provincialem provincie Senarum" ( Romae, Arch. Ord. E. O. S. A., Dd 1, f. 197).

(16) - Quodnam genus vitae duxerit fr. Willelmus, perspicere poteri ex opere a Dom Gougaud conscripto de vita eremitica Medii Aevi, cfr. L. GOUGAUD, Eremites et Reclus, Etudes sur d'anciennes formes de vie religeuse . Ligugé 1928, 3-52.

(17) - S. CATHERINAE SENENSIS Epistola 128 (GIGLI) [TOMMASEO 77]

(18) - "Sede in cella et docebit te omnia, pax est in cella, foris autem non nisi bella". Doctrina ascetica huius adagii a multiplicibus auctoribus discipulis commendatur, crf. Exempli gratia textus collectus a ROBERT DE CAMBRAI, Aurifodina universalis scientiarum divinarum..., I, Paris 1865, 274-277.

(19) - Desiderium subeundi martyrium commune fuit apud sanctos et auctores asceticos, cfr. L. GOUGAUD, Dévotion et pratiques ascétiques du Moyen Age (Collection "Pax" 21), Paris 1925, 200-219. In litteris S. Catherinae Senensis eisque discipulorum saepe saepius exprimitur. Durante Processu Castellano, in attestatione quam dedit, fr. Bartholomaeus Dominici asseruit hoc desiderium effundendi sanguinem pro Christo in eadem sancta vehemens fuisse (Il Processo Castellano, ed. M.-H. Laurent) [Fontes vitae S. Catharinae Senensis hist., 9] Siena 1942, 315.

(20) - FAWTIER, S. Catherine, I, 64-65

(21) - In universitate Cantimbrisiensi secundum E G. GARDNER (S. Catherine of Siena, London 1907, 96), cfr. etiam GWYNN, The English, 142.

(22) - Exempli gratia A. T. DRANE, Storia di S. Caterina da Siena e dei suoi compagni (trad. ital. G. FINOCCHIETTI), Siena 1911, 642-643, GARDNER, S. Catherine, 298, n. 2, etc. Nonnulli historici, e. gr. E. De Sanctis Rosmini (S. Caterina da Siena, Torino 1930, 434) idem assuerunt adiuncto tamen dubio. In recenti quodam opere a Petro Chiminelli digestio, interventio fr. Willelmi de Fleete modo satis diverso exponitur (P. CHIMINELLI, S. Catherina da Siena, 1347-1380, Roma 1941, 151-152); nescio quibus argumentis innixus, cum de eis omnino sileat. Qui auctor historicum se esse iactat, sed necessarium ei erit primum legere attente libros eorum quos cum magno contemptu "hypercriticos" appellat. Quod cum non fecerit, mirum non est librum eius, a quibusdam summis laudibus exaltatum, non esse aliud quam narrationem fictionibus refertam.

(23) - S. CATREINA DA SIENA, L'Opere, a cura di G. Gigli, t. II, L'Epistole scritte a Pontefici, Cardinali...con le annotazioni del P. F. BURLAMACCHI, Lucca 1721, 724.

(24) - Tractatus, qui inscribitur "Rationes Anglicorum", prima vice a O. RAYNALDO (Annales Ecclesiastisi ad a. 1378, par. 51 [ed. I. D. MANSI, VII, Lucae 1752, 337-338] ex parte, postea integre a S. BALUZIO (Vitae Paparum Avenionensium, Parisiis 1693, 895-915 [ed. G. MOLLAT, IV, Paris 1922, 231-246] editus est; cfr. etiam N. VALOIS, La France et le grand Schisme d'Occident, , Paris 1896, 242.

(25) - Cfr. E. PERROY, L'Angleterre et le Grand Schisme d'Occident, Paris 1933, 51-95

(26) - Cfr. HENRICI DE URIMARIA, De origine et progressu ord. Fr. Eremitarum S. Augustini, in Analecta Augustiniana. IV, 1912, 301; IORDANI DE SAXONIA, Liber qui dicitur Vitas Fratrum, Romae 1587, 14-15

(27) - Cfr. LANGTOX DOUGLAS, Historie de Sienne (trad. G. FEUILLOY), I, Paris 1914, 146-147

(28) - De ductu litterarum in scrptura gothica Anglicana, cfr. F. STEFFENS (trad. R. COULON), Paléographie latine, Treves-Paris 1910, tab. 97.