Percorso : HOME > Opera Omnia > Dialoghi >  De Ordine

opera omnia di sant'agostino:  DE ORDINE

Agostino vescovo dipinto di Baschenis

Agostino vescovo

 

 

DE ORDINE

Liber primus

 

 

DE RATIONE QUAE PRAETER HUMANAM DISPOSITIONEM ET VOLUNTATEM EST

 

 

De ordine ardua quaestio est (1, 1-2, 5)

 

Quae de ordine quaestio sit

1. 1. Ordinem rerum, Zenobi, consequi ac tenere cuique proprium, tum vero universitatis quo coercetur ac regitur hic mundus, vel videre vel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit quod etiamsi quis haec possit, non illud quoque valet efficere, ut dignum auditorem tam divinis obscurisque rebus, vel vitae merito, vel habitu quodam eruditionis, inveniat. Nec tamen quidquam est quod magis avide expetant quaeque optima ingenia, magisque audire ac discere studeant qui scopulos vitae huius et procellas, velut erecto quantum licet capite, inspiciunt, quam quomodo fiat ut et Deus humana curet, et tanta in humanis rebus perversitas usquequaque diffusa sit, ut non divinae, sed ne servili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse videatur. Quamobrem illud quasi necessarium iis quibus talia sunt curae, credendum dimittitur; aut divinam providentiam non usque in haec ultima et ima pertendi, aut certe mala omnia Dei voluntate committi. Utrumque impium, sed magis posterius. Quamquam enim desertum Deo quidquam credere, cum imperitissimum, tum etiam periculosissimum animo sit; tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est: neglegentiae vero vituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque velut compellitur ratio tenere non immemor pietatis, aut ista terrena non posse a divinis administrari, aut negligi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de Deo sit mitis atque inculpanda conquestio.

 

Quid de ordine noverit hominum ratio.

1. 2. Sed quis tam caecus est mente, ut quidquam in movendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac voluntatem est, divinae potentiae moderationique dare dubitet? nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione vel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur; aut quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri; aut vero per universam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis vanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincta sunt, cum interea humana vita innumerabilium perturbationum inconstantia versetur et fluctuet. Sed hoc pacto si quis tam minutum cerneret, ut in vermiculato pavimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius valeret ambire, vituperaret artificem velut ordinationis et compositionis ignarum; eo quod varietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata in unius pulchritudinis faciem congruentia simul cerni collustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui universam rerum coaptationem atque concentum imbecilla mente complecti et considerare non valentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam putant rebus inhaerere foeditatem.

 

Cum de ordine quaerit in seipsum colligendus homo

1. 3. Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus, et animum in seipsum colligendi atque in seipso retinendi. Quod ii tantum assequuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas vitae quotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt, aut liberalibus medicant disciplinis.

 

2. 3. Ita enim animus sibi redditus, quae sit pulchritudo universitatis intellegit; quae profecto ab uno cognominata est. Idcircoque illam videre non licet animae quae in multa procedit, sectaturque aviditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse vitari. Multitudinem autem non hominum dico, sed omnium quae sensus attingit. Nec mirere quod eo egestatem patitur magis, quo magis appetit plura complecti. Ut enim in circulo quantumvis amplo unum est medium quo cuncta convergunt, quod centrum geometrae vocant, et quamvis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo caetera pariliter dimetiantur, et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur; hinc vero in quamlibet partem si egredi velis, eo amittuntur omnia, quo in plurima pergitur: sic animus a seipso fusus immensitate quadam diverberatur, et vera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere, et multitudo invenire non sinit.

 

Zenobium hortatur

2. 4. Sed et haec quae dixi qualia sint, et quae causa exstet erroris animarum, quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta, et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi. Sic enim mihi notum est ingenium tuum et, pulchritudinis omnimodae amator animus, sine libidinis immoderatione atque sordibus. Quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus divino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis voluptatibus illectus; qua praevaricatione nihil turpius et periculosius inveniri potest. Assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus, nullo modo ante idoneus cui divina semina committantur. Quod totum cuiusmodi sit, et quem flagitet ordinem, quidve studiosis et bonis ratio promittat, qualemque vitam nos vivamus carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt, nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare volueris.

 

Quae Augustini res se habeat

2. 5. Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad villam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam, eo libente? Nosti optime hominis, cum in omnes, tum vero in nos benevolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos quaecumque videbantur utilia, adhibito sane stilo quo cuncta exciperentur, quod videbam conducere valetudini meae. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum irrepebat immoderata contentio. Simul etiam ut si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas, nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Navigius frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus. Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam veteranus adamavit historiam. Et iam in libris nonnihil habebamus.

 

 

Nunc clarius nunc pressius strepentes aquae nihil fieri sine causa subiciunt (3, 6 - 5, 14)

 

Aquae nunc clarius nunc pressius strepunt

3. 6. Sed nocte quadam cum evigilassem de more, mecumque ipse tacitus agitarem quae in mentem nescio unde veniebant: nam id mihi amore inveniendi veri iam in consuetudinem verterat, ita ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem pervigil quodcumque cogitarem; nec me patiebar adolescentium lucubrationibus a meipso avocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi videretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent; et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent, et apud sese habitare consuefacerent animum: ergo, ut dixi, vigilabam; cum ecce aquae sonus pone balneas quae praeterfluebat, eduxit me in aures, et animadversus est solito attentius. Mirum admodum mihi videbatur quod nunc clarius, nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus irruens. Coepi a me quaerere quaenam causa esset. Fateor, nihil occurrebat; cum Licentius lecto suo importunos percusso iuxta ligno sorices terruit, seseque vigilantem hoc modo indicavit. Cui ego: Animadvertisti, inquam, Licenti (nam video tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse), quomodo canalis iste inconstanter sonet? Iam, inquit, mihi hoc non est novum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admovissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista quod nunc. Approbavit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclavi lecto suo cubans vigilabat, nobis nescientibus: erant enim tenebrae; quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est.

 

Licentius explanat

3. 7. Ergo ubi vidi scholam nostram, quantacumque aderat, nam et Alypius et Navigius in urbem ierant, etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam vobis, inquam, videtur esse causae quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis vel transitu, vel re aliqua lavanda toties illum meatum interpellare. Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi quae autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa evinci aliquando atque cedere; ubi autem unda quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari: aut aliquid aliud vario casu foliorum natantium fieri, quod ad illum fluxum nunc refrenandum, nunc emittendum similiter valeat? Visum est mihi probabile aliud non habenti, confessusque sum, laudans ingenium eius, nihil me invenisse, cum diu quaesissem cur ita esset.

 

Gratulatur Augustinus Licentio Heliconem trascendenti

3. 8. Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris, et apud Calliopam te intus tenebas. Merito, inquit ille: sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. Quidnam hoc est, inquam? Quod tu, inquit, ista miratus es. Unde enim solet, inquam, oboriri admiratio, aut quae huius vitii mater est (Ibid.), nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem? Et ille: Praeter manifestum, inquit, accipio; nam praeter ordinem nihil mihi fieri videtur. Hic ego erectior spe alacriore quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito, heri pene ad ista conversus, adolescentis animus concepisset, nulla unquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene; sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es: hoc mihi crede; longo intervallo transcendis Heliconem, ad cuius verticem tamquam ad coelum pervenire conaris. Sed pervellem adesses huic sententiae, nam eam labefactare tentabo. Sine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam valde in aliud intendi animum. Hic ego non nihil metuens ne studio poeticae penitus provolutus a philosophia longe raperetur: Irritor, inquam, abs te versus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque veritatem immaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi vel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat.

 

Primo Licentius carmina deserens ad sapientiam accedit

3. 9. Quod cum severiore quam putabat voce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego iam reliqueram coepta et ad me redieram, ne frustra occupare praeoccupatum atque inepte vellem. Tum ille: Egomet meo indicio miser quasi sorex (Terenzio, Eun. 1024), inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest. Sed sane illud ultimum fortasse in contrarium vertetur: quod enim ait ille, Hodie perii, ego hodie forte inveniar. Nam si non contemnitis quod superstitiosi solent etiam de muribus augurari, si ego illum murem vel soricem, qui me tibi vigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu vocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi quotidie probanti iam coepi credere, vera et inconcussa nostra habitatio. Quare si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod vis: defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animo imbibi atque hausi, ut etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati, sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur.

 

De ordine incipit inquisitio

4. 10. Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi videtur? Faveo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio. Favorem, inquam, tuum illa ergo pars habeat: nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac meipso tibi puto esse commune. Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum. Quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit, diruere? Non enim vere poetica tantum me avertere a philosophia potest, quantum inveniendi veri diffidentia. Tum Trygetius gaudentibus verbis: Habemus, inquit, iam, quod plus est, Licentium non Academicum; eos enim ille studiosissime defendere solebat. Haec modo, inquit, omitte quaeso, ne me hoc vafrum quiddam et captatorium a nescio qua divina re, quae mihi ostentare se coepit et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. Hic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas quam vel optare aliquando ausus sum, versum istum gestiens effudi: Sic Pater ille deum faciat, sic altus Apollo (Virgilio Aen. 10, 875), perducet enim ipse, si sequimur quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium nostrisque illabitur animis. Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis, in montibus, in nemoribus, nidore thuris pecudumque calamitate concitatus implet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus veridicus, atque ipsa (quid enim verbis ambiam?) Veritas: cuius vates sunt quicumque possunt esse sapientes. Ergo aggrediemur, Licenti, freti pietate cultores, vestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus.

 

In rerum natura nihil sine causa fit

4. 11. Iam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare, verbis et meis. Hoc ipsum, inquam, mihi responde, primo unde tibi videatur aqua ista non temere sic sed ordine influere. Nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus, ut uno eius itinere simul et biberent et lavarent et pro locorum opportunitatibus consequens erat ut ita fieret. Quod vero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc quod admirati sumus eveniret, quo tandem rerum ordine ac non potius casu factum putabimus? Quasi vero, inquit ille, aliter atque ceciderunt debuisse aut potuisse cadere cuiquam videri potest, serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? iam vis persequar situs arborum atque ramorum, ipsumque pondus quantum natura foliis imposuit? Quid, aeris vel mobilitatem qua volitant, vel mollitiem qua descendunt, variosque lapsus pro affectione coeli, pro onere, pro figuris suis, caeterisque innumerabilibus atque obscurioribus causis, quid me attinet quaerere? Latent ista sensus nostros, penitus latent: illud tamen quod aggressae quaestioni satis est, nescio quomodo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat ut ibi arbores ponerentur? Respondebo secutos esse homines uber terrae. Quid si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? Et hic respondebo nos parum videre; nam temerariam, quae illas genuit, nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite.

 

An quis rerum naturam spectans de ordine moneatur

5. 12. Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem voces (vix enim possum non esse, qui expugnavi ne cum Pyramo et Thysbe colloquereris) pergam tamen quaerere abs te. Natura ista quam vis videri ordinatam, cui bono, ut de caeteris rebus innumerabilibus taceam, istas ipsas arbores quae fructus non afferunt, procreavit? At illo cogitante quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? Quanta sunt alia, quae umbra, quae lignis, quamvis ab postremo, quae ipsis frondibus seu foliis fiant? Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. Innumerabilia sunt enim quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas, aut certe ita latet vel imbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis erui defendive non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat quod non causa praecesserit. Post, inquam, ista videbimus. Non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque vigilantem.

 

Discens et docens alius alium docet

5. 13. Quo me mittis, inquit? An quia levius te sequor quam illa ac folia ventos, quibus in profluentem aquam ad iaciuntur, ut eis cadere parum sit nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me quotidie querulum accipit: cuius te quidem credo quandoque vatem futurum; neque hoc quandoque forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab huiusmodi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi vinculis interrogationum coarctantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non vides (tuo enim simili utar libentius) illa ipsa folia quae feruntur ventis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc quod abs te defenditur verum est?

 

Res in sensu, verum extra sensum est

5. 14. Hic ille lecto etiam exsiliens prae laetitia: Quis neget, Deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt ut haec loqueremur! Quanta fiunt ut te inveniamus! Unde enim hoc ipsum, nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod evigilavimus, quod illum sonum advertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non invenisti? Sorex etiam prodit, ut ego vigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo, te fortasse id non agente (non enim cuiquam in potestate est quid veniat in mentem), sic nescio quomodo circumagitur, ut me ipse doceat quid tibi debeam respondere. Namque, oro te, si haec quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata pervagentur paulo latius ad hominum famam nonne ita res magna videtur ut de illa consultus aliquis vates magnus aut Chaldaeus respondere debuerit, multo antequam evenit? Quod si respondisset, ita divinus diceretur, ita efferretur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaerere auderet cur folium ab arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit? Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando, aut a consultore coactus est dicere? Atqui, si futurum quemdam librum non ignobilem diceret et id necessario eventurum videret (non enim posset aliter divinare) profecto quidquid volutatio foliorum in agro, quidquid vilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. His enim verbis fiunt, quae sine illis praecedentibus vilissimis rebus nec in mentem venire possent, nec ore procedere posterisque mandari. Quare iam, rogo, nemo ex me quaerat cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni quod non aliqua causa genuerit ac moverit.

 

 

Licentii sermo inspiratione afflatus de Deo et ordine exponit (6, 15-8, 24)

Nihil ordini est contrarium.

 

Error non est praeter ordinem

6. 15. Apparet te, inquam, nescire, adolescens, quam multa et a qualibus viris contra divinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa (nam id iam video te nolle respondere) sed ordo iste susceptus tuus bonumne quidquam an malum tibi esse videatur. Et ille submurmurans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere. Video hic enim quamdam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum nec malum videtur. Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium? Nihil, ait ille. Nam quomodo esse contrarium quidquam potest ei rei quae totum occupavit, totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem. Nihil autem esse praeter ordinem video. Nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? Nullo modo, inquit. Nam neminem video errare sine causa. Causarum autem series ordine includitur. Et error ipse non solum gignitur causa, sed etiam gignit aliquid cui e causa fit. Quamobrem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.

 

Augustinus non se capit gaudio

6. 16. Et cum tacuisset Trygetius egoque meipsum non caperem gaudio, quod videbam adolescentem carissimi amici filium etiam meum fieri, nec solum, verum in amicum quoque iam mihi surgere atque grandescere, et cuius studium vel in mediocres litteras desperaveram, quasi respecta possessione sua toto impetu in mediam venire philosophiam. Quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere quod volo! Rogo, ubiubi estis, verba, succurrite. Et bona et mala in ordine sunt. Credite, si vultis; nam quomodo id explicem nescio.

 

Mala non sunt praeter ordinem

7. 17. Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi vidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque colloquio: Absurdum, inquit, mihi videtur, Licenti, et plane alienum a veritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum, nec proturbes clamitando. Dic quod vis, ait ille: non enim metuo ne me auferas ab eo quod video ac pene teneo. Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine devius non sis, non tanta in Deum feraris (ut mitius loquar) incuria. Quid enim potuit dici magis impium, quam etiam mala ordine contineri? Certe enim Deus amat ordinem. Vero amat, ait ille; ab ipso manat et cum ipso est. Et si quid potest de re tantum alta convenientius dici, cogita, quaeso, ipse tecum. Nec enim sum idoneus qui te ista nunc doceam. Quid cogitem, inquit Trygetius? Accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo quod intellego. Certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo Deo atque ab eo diligi. Ex quo sequitur ut et mala sint a summo Deo et mala Deus diligat.

 

Deus mala non vult sed ordinem praeter quem mala non sunt

7. 18. In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemiscens difficultate verborum nec omnino quaerens quid responderet, sed quemadmodum quod respondendum erat promeret: Non diligit Deus mala, inquit; nec ob aliud, nisi quia ordinis non est ut et Deus mala diligat. Et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit mala. At vero ipsa mala qui possunt non esse in ordine, cum Deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo ut non diligantur a Deo. An parvus rerum ordo tibi videtur ut et bona Deus diligat et non diligat mala? Ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit Deus, et ipsum tamen ordinem diligit: hoc ipsum enim diligit diligere bona, et non diligere mala quod est magni ordinis, et divinae dispositionis. Qui ordo atque dispositio, quia universitatis congruentiam ipsa distinctione custodit, fit ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodammodo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur.

 

Iustus est Deus ideoque sua cuique distribuit

7. 19. Post hoc intersiluit modice. Et repente sese erigens qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit iustusne sit Deus? Tacebat ille, nimis ut postea retulit, admirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum nova inspiratione sermonem. Quo tacente, ille ita secutus est. Si enim Deum iustum non esse responderis, tu videris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur, nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est Deus, sua cuique distribuendo utique iustus est. Quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio, si bona sunt omnia? Quidve praeter ordinem reperiri potest, si Dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Iustum autem Deum omnes fatemur. Totum igitur ordine includitur. Quibus dictis resilit e strato, et iam lenior voce, cum ei verbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, vel tu qui compulisti ad ista, respondes?

 

Quae Augustinus et Zenobius de ordine iam explicaverint

7. 20. Cui ego: Nova nunc religio isthaec in te incessit, cedo inquam. Sed quod videbitur, per diem respondebo, qui mihi iam videtur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. Simul et tacendum est ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat oblivio. Quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio, disputabo adversum te quantum possum; non enim mihi, si me viceris, maior triumphus dari potest. Si autem vel calliditati vel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere tentabo, cesserit imbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit quantae tibi vires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius volo provenire; non enim eam grossis auribus debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti nunquam satisfacere potui, seu propter obscuritatem rerum, seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo impatiens fuit, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine provocaret, et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest. Nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum venire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur; deinde, quia cuiusmodi nunc vitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos benevolentiae decet; postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui vel potius omnium nostrum, multum sollicitus erat ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animadvertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua exstinguerentur incuria. Et cum te poeticae quoque studiosum esse cognoverit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem videre iam videar.

 

Licentius piger subito efficitur ad res metricas

8. 21. Nihil mihi quidem gratius facies, inquit: sed sive mobilitatem meam et puerilem levitatem ridebitis, sive aliquo vere divino nutu et ordine fit in nobis, non vobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thysbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido talesque omnimodi amores. Et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego haec, quid dicam, libenter; aut quid non dicam? Accipiat quisque ut volet, nihil curo, nisi quod forte immodice gaudebam.

 

Licentius ubique canit quoddam propheticum

8. 22. Interea post paululum dies sese aperuit. Surrexerunt illi, et ego illacrymans multa oravi, cum audio Licentium succinentem illud Propheticum laete atque garrule: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Ps 79, 8). Quod pridie post coenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. Obiurgavit eum religiosissima, ut scis, femina, ob hoc ipsum quod inconveniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat, iocans: Quasi vero si quis hic me inimicus includeret, non erat Deus auditurus vocem meam.

 

Si res vitae cum ordine sint

8. 23. Ergo mane cum regressus esset solus (nam uterque ob eamdem causam processerat) accessit ad lectulum meum. Verum dic mihi, inquit, ita fiat nobis quod vis, quid de me existimes. Atque ego adolescentis dexteram apprehendens: Quid, inquam, existimem sentis, credis, intellegis. Neque enim arbitror te frustra heri tamdiu cecinisse ut virtutum Deus converso tibi se ostendat. At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et verum. Non enim meipsum parum movet quod modo tam aegre avocabar a nugis illis carminis mei et iam redire ad eas piget et pudet, ita totus in quaedam magna et mira subvehor. Nonne hoc est vere in Deum converti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est quod tali loco talia cantitabam. Mihi, inquam, neque hoc displicet, et ad illum ordinem puto pertinere ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico et locum ipsum quo illa offensa est et noctem congruere video. A quibus enim rebus putas nos orare ut convertamur ad Deum eiusque faciem videamus, nisi a quodam coeno corporis atque sordibus et item a tenebris quibus nos error involvit? Aut quid est aliud converti, nisi ab immoderatione vitiorum, virtute ac temperantia in sese attolli? Quidve aliud est Dei facies, quam ipsa cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, veritas? Melius dici non potest, inquit exclamans. Deinde suppressius quasi ad aurem: Vide, quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri.

 

Multi vocati pauci electi

8. 24. Si ordinem, inquam, curas, redeundum tibi est ad illos versus. Nam eruditio disciplinarum liberalium, modesta sane ac succincta, et alacriores et perseverantiores et comptiores exhibet amatores amplectendae veritati, ut ardentius appetant, et constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae vocatur Licenti, beata vita. Qua nominata, omnes sese erigunt, et quasi attendunt in manus, utrum habeas quod dare possis egentibus variisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum praecipere coeperit ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt. Quorum concalefactione tabificati, scabiem voluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paululum dura et morbis onerosa perpetiendo atque subeundo valetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi Dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti vivunt miseri, vivunt tamen. Alios autem viros, vel, ut verius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniux ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non vivere, sed beate vivere satis est. Vade ergo interim ad illas Musas. Verumtamen, scis quid te facere velim? Iube, ait, quod placet. Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super invicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso quo tuum carmen vehementius inflammari decet, habes commodissimam opportunitatem. Arripe illius foedae libidinis et incendiorum venenatorum exsecrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus attollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae doctae disciplinis et virtute formosae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt, verum etiam vita beatissima perfruuntur. Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans, motato capite abscessit.

 

 

Galli ineuntes pugnam ordinem in animalibus esse subiciunt (8, 25-26)

 

Galli ineunt pugnam

8. 25. Deinde ego quoque surrexi, redditisque Deo quotidianis votis ire coeperamus in balneas (ille enim locus nobis cum coelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit) cum ecce ante fores advertimus gallos gallinaceos ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubicumque se quaeri iubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat videre intenta proiectius capita, inflatas comas, vehementes ictus cautissimas evitationes, et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum, quippe alia ratione desuper omnia moderante, postremo legem ipsam victoris: superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta velut in fastum dominationis, signum autem victi: elatas a cervice pennulas, et in voce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quomodo concinnum et pulchrum.

 

Quaedam quaeruntur

8. 26. Multa quaerebamus: cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in voluptatem spectaculi, quid in nobis esset quod a sensibus remota multa quaereret, quid rursum quod ipsorum sensuum invitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: Ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio verissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde admoniti ut spectandi modus esset, perreximus quo propositum erat. Atque ibi, ut potuimus, sane diligenter (nam et recentes res erant, et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere?) omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud factum est illo die, ut valetudini parcerem, nisi quod ante coenam cum ipsis dimidium volumen Virgilii audire quotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus. Quem non probare nemo potest; sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum.

 

 

Licentii et Trigetii tabifica aemulatio et Monicae sapientia humanarum rerum ordinem subiciunt (9, 27-11, 33)

 

Augustinus explicata recolit

9. 27. Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum convenimus in eoque consedimus. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti nec enim parva res agitur: de ordine quaerimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo evasisse gaudeo constitutus copiose atque ordinate vobis ordinem laudem? Accipite, si vultis, imo facite ut velitis, quo neque quidquam de huius laude brevius neque ut mihi videtur verius dici potest. Ordo est quem si tenuerimus in vita, perducet ad Deum, et quem nisi tenuerimus in vita, non perveniemus ad Deum. Perventuros autem nos iam, nisi me animus de vobis fallit, praesumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quaestio versari debet atque dissolvi. Vellem adessent caeteri qui nobiscum his negotiis solent interesse. Vellem, si fieri potest, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam vos estis intentos; aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem nunquam pro eius magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non evenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus verba non perdere resque ipsas a memoria fugaces, scriptorum quasi vinculo quo reducantur innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procuravit absentiam. Nam et vos profecto in rem tantam, quia solis perferenda imponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint qui nobis maxima cura sunt, si quid eos moverit ad contradicendum alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, adversabor, qui totam causam iam pene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque vallare.

 

Licentius ordinem definit

10. 28. Hic ubi eos, silentio, vultu, oculis, suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi videtur, collige in te quidquid virium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione complectere. Tum ille ubi se ad definiendum cogi audivit, quasi aqua frigida aspersus exhorruit et turbatiore vultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? quid quasi tibi videor, inquit, annuere? nescio quo adventitio spiritu me credis inflatum? Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est. Paululumque siluit, ut in definitionem quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur. Deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia quae Deus constituit.

 

Inepte de Trinitate disserunt discipuli et aemulatione rapiuntur

10. 29. Quid ipse Deus, inquam, non tibi videtur agi ordine? Prorsus, inquit, videtur. Ergo agitur Deus, ait Trygetius. Et ille: Quid enim, inquit, Christum Deum negas, qui et ordine ad nos venit, et a Patre Deo missum esse se dicit? Si igitur Deus Christum ordine ad nos misit et Deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia, sed agitur ordine etiam Deus. Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed Pater. Ille autem tunc occurrit, quando Dei Filium nominamus. Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo Dei Filium Deum esse? Hic ille, cum ei respondere periculosum videretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem Deus est, sed tamen proprie Patrem Deum dicimus. Cui ego: Cohibe te potius, inquam; non enim Filius improprie Deus dicitur. At ille religione commotus, cum etiam verba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius ut manerent, puerorum scilicet more vel potius hominum, proh nefas! pene omnium, quasi vero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cuius motum animi cum obiurgarem gravioribus verbis, erubuit: qua eius perturbatione animadverti ridentem laetantemque Trygetium. Et ambobus: Itane agitis, inquam? Nonne vos movet quibus vitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? Haeccine est illa paulo ante vestra de qua ineptus laetabar, attentio et in Deum veritatemque surrectio? O si videretis, vel tam lippientibus oculis quam ego in quibus periculosis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! O si videretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum verteretis in fletus. Miseri, nescitis ubi simus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt qui sursum vocantur, alii qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro vos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint vulnera mea, quae ut sanentur, pene quotidianis fletibus Deum rogans, indigniorem tamen esse me qui tam cito saner quam volo, saepe memetipse convinco. Nolite obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis quantum vos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum vestrorum, si dignus sum quem non negligatis, si denique, Deo teste, non mentior, nihil me plus mihi optare quam vobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter vocatis, reddite mihi mercedem: boni estote.

 

Licentius sapientiae virtutique ineptus

10. 30. Hic ubi, ne plura dicerem, lacrymae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te? Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola graviter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate atque decore disciplinarum, sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena verba recitare non puderet exciperentque plausus (o ingemiscendum malum!) ab eisdem ipsis quorum erant illa quae recitabant. Ita vos, quamvis nihil unquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam, et in eam vitam quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam, sed nocentiorem caeteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini: et fortasse, quia vos ab ista vanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore ventosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus vitia decedere sine aliorum vitiorum successione non possint. Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia quae diligis, ut ignotum nobis velis atque illa omnia deleri iubeas, simul, ut parcas etiam tabulis quas iam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum quae a nobis multa disserta sunt. Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos illicit fama, flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. Assensus est ille.

 

Quae Augustini aetate sit humanitas

11. 31. Atque interea mater ingressa est, quaesivitque a nobis quid promovissemus; nam et ei quaestio nota erat. Cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis inquit? Numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas unquam audivi in hoc genus disputationis inductas? Cui ego: Non valde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines irruunt. Non enim cogitant quales ipsi, sed qualibus induti vestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeat. Isti enim in litteris non multum attendunt aut unde sit quaestio aut quo pervenire disserentes moliantur, quidve ab eis explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli reperiuntur quorum animi contemnendi non sunt (aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur) satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse video. Et his temporibus, ut omittam caeteros, vir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae, et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: Iste quis est? codicemque proiecerint, sed vel curiosi vel nimium studiosi contempta vilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non solum liberi, quod cuivis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo viliora fortunarum genera continent: qui tamen tanta ingenii virtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiuscemodi nobilitate nullo modo vellent, etiamsi possent, ulla conditione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus cui plus placeat hoc ipsum quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut gravitatis invenerit. Nam et feminae sunt apud veteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet.

 

cui Monica apta est

11. 32. Nam ne quid, mater, ignores, hoc graecum verbum quo philosophia nominatur, latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam divinae Scripturae, quas vehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi evitandos atque irridendos esse praecipiunt. Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: Regnum meum non est de mundo sed: Regnum meum non est de hoc mundo (Io 18, 36). Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos vult aliud quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amare; non autem contemnerem, si eam mediocriter amares, multo minus, si tantum quantum ego amares sapientiam. Nunc vero cum eam multo plus quam meipsum diligas, et noverim quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris, ut iam nec cuiusvis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, quod viris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo?

 

Scribendi causa primus expletur liber

11. 33. Hic illa cum blande ac religiose nunquam me tantum mentitum esse dixisset et viderem tam multa nos verba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum plus quam vellem commoverant ea quae mihi emovenda in illos adolescentes necessario visa sunt. Sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illumque divinum ordinem etiam te nesciente subministrentur. Video inquam, et ingratus Deo non sum, vosque ipsos qui haec advertitis ob id ipsum praesumo fore meliores. Hoc fuit tantum illo die negotium meum.