Contenuto
Percorso : HOME > Opera Omnia > Dialoghi > De Ordineopera omnia di sant'agostino: DE ORDINE
Agostino vescovo
DE ORDINE
Liber secundus
DE RATIONE QUAE IN HUMANA DISPOSITIONE ET VOLUNTATE POSITA EST
Ordo qui vitae est (1, 1-8, 25)
a) Quae sit sapientis ratio vitae (1, 1 - 3, 10)
Matre praesente Augustinus iterum ad disputationem accedit
1. 1. Interpositis deinde pauculis diebus venit Alypius, et exorto sole clarissimo invitavit coeli nitor et quantum in illis locis hieme poterat blanda temperies in pratum descendere, quo saepius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res divinas inflammatum animum, cum antea convictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram, tum vero in quadam disputatione non parvae rei, quam die natali meo cum convivis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius verae philosophiae videretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere ut colloquio nostro non deesset. Quod et in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est.
Ordo a Deo est ...
1. 2. Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adolescentibus: Quamvis vobis, inquam, succensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi videtur non sine ordine, propitio Deo, accidisse, quod in sermone quo vos ab ista levitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii adventum dilata videatur. Quapropter, quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam quam suscepisti ex illa tua definitione defendere? Nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse per quem Deus ageret omnia. Paratus sum, inquit, quantum valeo. Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia Deus? Itane ut etiam se ordine agat, an praeter eum ordine ab eo caetera gubernantur? Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. Negas, inquam, apud Deum omnia bona esse? Non nego, inquit. Conficitur, inquam, neque Deum neque illa quae apud Deum sunt, ordine administrari. Concedebat. Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi videntur esse? Imo, ait, ipsa vere sunt. Ubi est ergo, inquam, illud tuum quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse quod ab ordine separatum sit? Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur, sed simul bona et mala. Quum autem dicimus: Omnia quae sunt, non sola utique bona dicimus. Ex quo fit ut omnia simul, quae Deus administrat, ordine administrentur.
... igitur homo ordinem sequitur si cum Deo est.
1. 3. Cui ego: Quae administrantur et aguntur, videntur tibi moveri an immobilia putas esse? Ista, inquit, quae in hoc fiunt mundo, fateor moveri. Reliqua, inquam, negas? Quae sunt cum Deo, inquit, non moventur; reliqua omnia moveri arbitror. Cum igitur ea quae cum Deo sunt, inquam, non moveri putas, caetera autem concedis moveri, ostendis omnia quae moventur non esse cum Deo. Repete hoc ipsum, inquit, paulo planius. Quod non mihi visus est difficultate intellegendi fieri voluisse, sed quaerendi spatium quo inveniret quid responderet. Dixisti, inquam, ea quae cum Deo sunt non moveri, caetera autem moveri. Si ergo haec quae moventur non moverentur si essent cum Deo, quoniam omnia quae sunt cum Deo negas moveri, restat ut praeter Deum sint quae moventur. Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non moventur, cum Deo sunt. Nihil hoc ad me, inquam. Fateris enim, ut opinor, non omnia quae in hoc mundo sunt non moveri. Ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum Deo. Fateor, inquit, non omnia. Ergo est aliquid sine Deo. Non, inquit. Cum Deo sunt igitur omnia. Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine Deo nihil sit; nam prorsus omnia quae moventur, non mihi videntur esse cum Deo. Sine Deo est, inquam, igitur coelum hoc, quod moveri nemo ambigit. Non est, inquit, sine Deo coelum. Ergo est aliquid cum Deo, quod moveatur. Non possum, inquit, ut volo, explicare quod sentio: tamen quid moliar dicere, peto ut non exspectatis verbis meis sagacissime, si potestis, intellegatis. Nam et sine Deo mihi nihil videtur esse, et quod cum Deo est, rursum videtur inconcussum manere: coelum autem dicere sine Deo esse non possum, non solum quod nihil sine Deo esse arbitror, sed quod coelum putem habere aliquid quod non movetur, quod vero aut Deus est aut cum Deo, quamvis ipsum coelum non dubitem verti ac moveri.
Est cum Deo qui eum cognoscit.
2. 4. Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum Deo et quid sit non esse sine Deo. Si enim de verbis inter nos controversia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam quam concepisti mente videamus. Odi ego, inquit, definire. Quid ergo faciemus, inquam? Tu, inquit, defini, quaeso. Nam facilius est mihi videre in alterius definitione quid non probem, quam quidquam bene definiendo explicare. Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum Deo quod ab eo regitur atque administratur? Non, ait ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non moventur esse cum Deo. Vide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum Deo est quidquid intellegit Deum. Concedo, inquit. Quid ergo, inquam? sapiens tibi Deum intellegere non videtur? Videtur, inquit. Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe, sed etiam per immensa regionum peregrinando navigandoque moveantur, quomodo erit verum quidquid cum Deo est non moveri? Risum mihi, inquit, movisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum Deo. Cum Deo est, sed illud quod novit. Non novit, inquam, sapiens codicem suum, pallium, tunicam, supellectilem, si quam habet, caeteraque id genus, quae stulti etiam bene noverunt? Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum Deo.
Sapiens qui cum Deo est secum est
2. 5. Hoc ergo, inquam, dicis: Non omne quod novit sapiens esse cum Deo, sed tamen quidquid sapientis cum Deo est id nosse sapientem. Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis novit non est cum Deo, sed illud quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere; sed tamen dicam: vobis enim existimatoribus aut confirmem aut discam. Quisquis ea sola novit quae corporis sensus attingit, non solum cum Deo esse non mihi videtur, sed ne secum quidem. Hic cum Trygetium animadvertissem in eo vultu, ut nescio quid velle dicere videretur, sed verecundia eum, ne quasi in alienum locum irrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentio, ut promeret si quid vellet. At ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent prorsus nemo mihi videtur nosse Aliud est enim sentire, aliud nosse. Quare si quid novimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse comprehendi. Ex quo fit ut si illud est cum Deo quod intellegendo sapiens novit, totum quod novit sapiens possit esse cum Deo. Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens prorsus cum Deo est, nam et seipsum intellegit sapiens. Quod conficitur et ex eo quod a te accepi, id esse cum Deo, quod intellegit Deum, et ex eo quod a nobis dictum est, id esse cum Deo, quod a sapiente intellegitur. Sed hanc eius partem per quam istis utitur sensibus (non enim puto connumerandam esse, cum sapientem vocamus), fateor me nescire nec omnino cuiusmodi sit suspicari.
Quid agant in sapiente corporis sensus, intellectus et memoria
2. 6. Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima, sed etiam ex anima tota constare sapientem, siquidem partem istam qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi vel aures, sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. Restat ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi videtur. Anima, inquit, sapientis perpurgata virtutibus et iam cohaerens Deo, sapientis etiam nomine digna est nec quidquam eius aliud delectat appellare sapientem: sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuviae quibus se ille mundavit et quasi subtraxit in seipsum, ei animae serviunt vel si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae serviunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi servo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis imponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa quae iam non sapienti, sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec iis ipsis quae ad se pertinent passim atque immoderate uti. Ad illam enim vilissimam partem possunt ea pertinere quae praetereunt. Quibus autem est memoria necessaria, nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur Deum eoque perfruitur qui semper manet, nec exspectatur ut sit nec metuitur ne desit, sed eo ipso quo vere est, semper est praesens. Curat autem immobilis et in se manens servi sui quodammodo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat.
Quae recolit memoria sapienti opus est propter disciplinas
2. 7. Quam sententiam eius cum admiratione considerans, recordatus sum idipsum aliquando me breviter illo audiente dixisse. Tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic servo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. Nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se velut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi videtur vel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? Non enim vel in ipso sensu, ad id quod ante oculos nostros est, in auxilium vocamus memoriam. Sapienti ergo ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est Deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia quae intellectus videt ac possidet, quid opus est, quaeso, memoria? Mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus, sed ei modo servio modo pugno ut non serviam et quasi me audeo asserere in libertatem meam. Et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare quod vicerim, in aliis rursus rebus ita sese erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam. Quamobrem, quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. Nec me, inquam. Sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere, aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege devinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime quod ab eo vehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendaverit, pereat necesse est. Ergo aut officia benevolentiae negabis esse sapientis, aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. An fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem, sed propter suos sibi tamen necessarium commendat servandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina, non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos, sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit? Nec omnino huic, inquit, commendari quidquam arbitror a sapiente, siquidem ille semper Deo infixus est, sive tacitus, sive cum hominibus loquens sed ille servus iam bene institutus diligenter servat quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se videt potestate vivere. Et hoc facit non quasi ratiocinando, sed summa illa lege summoque ordine praescribente. Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. De isto vero diligenter quemadmodum sese habeat (non enim parva res est aut tam parvo sermone contenta) videbimus alias, cum Deus ipse opportunitatem ordine dederit.
Si stultitia quam sapiens novit cum Deo sit
3. 8. Definitum est autem quid sit esse cum Deo. Et cum a me dictum est, id esse cum Deo quod intellegit Deum, vos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa quae intelleguntur a sapiente. Qua in re multum me movet quomodo subito cum Deo stultitiam collocaveritis. Nam si cum Deo sunt quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum Deo. Qua conclusione commoti, cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille de cuius adventu ad istam disputationem opportunissimo non nos puto temere gratulatos. Tum Alypius: Deus meliora, inquit! huccine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed irrupta iam quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius vel futurum prospexero et a vobis impetravero ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. Nullo modo, inquam, est, Alypi, benevolentiae atque humanitatis tuae vocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice; caetera, ut iam sese habet ordo ille, provenient. Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cuius assertione interim me substituere voluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam Deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod universa quae intellegit sapiens cum Deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum adverte. Dixisti quippe: Nam si cum Deo sunt quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest. Quasi vero illud obscurum sit, antequam stultitiam quisque vitet sapientis eum nomine non esse censendum. Et dictum est a sapiente intellecta esse cum Deo. Cum igitur evitandae stultitiae gratia eamdem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. Cum autem fuerit, non inter ea quae ille intellegit stultitia numeranda est. Quamobrem quoniam ea coniuncta sunt Deo, quae iam sapiens intellegit, recte a Deo stultitia secernitur.
Stultitiam non discimus
3. 9. Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut mihi ostendat quae sit, quid sit, qualis sit omnino stultitia. De te enim non facile affirmaverim, me tamen tantum et tam diu detinet, quantum et quamdiu a me non intellegitur. Dicturus est ergo ille, te auctore: Ut hoc vos docerem, quando stultus eram ad me venire debuistis; modo autem vos vestri magistri esse poteritis, nam ego iam stultitiam non intellego. Quod quidem ab eo si audirem, non vererer admonere hominem ut comes nobis fieret simulque magistrum alium quaereremus. Ut enim plene stultitiam non intellego, video tamen nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit copiosissime stultitiae mala. Nos autem bene nobis providentes, aut audiemus attente hominem nescientem quae loquatur, aut credemus eum id quod non intellegit scire, aut adhuc Deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est quod video posse defendi. Restat igitur, quod non vultis, extremum. Nunquam te, inquit, invidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis quidquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. Quare vel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, vel, si victi patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant, et in hoc iam tibi cedant et sint in caeteris cautiores.
Stultitia verbum est non intellegendi
3. 10. Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua venia (nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio supervenisti) ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter, ut coeperam. Tum Trygetius, Licentio prorsus absente: Quomodo vultis, inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non mihi videtur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi vel sola vel maxima causa est. Non facile, inquam, recuso istud accipere. Quamvis enim me multum moveat, quod sentiat Alypius, quomodo recte possit quisque docere qualis sit res quam non intellegit quantamque menti afferat perniciem quod mente non videt (nam id utique attendens, quod tu dixisti dicere est veritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia) tamen sensum ipsum considerans corporis (nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque collatio) adducor ut dicam neminem posse videre tenebras. Quamobrem, si menti hoc est intellegere, quod sensui videre, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, videre tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam: nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec iam illud movebit, quomodo stultitia possit non intellecta vitari. Ut enim oculis tenebras vitamus eo ipso quo nolumus non videre, sic quisquis volet vitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat, eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit, sed quo alia minus intellegit, sentiat.
b) Si stulti vita et alia quae praeter ordinem videntur ordine agantur (4, 11- 5, 17)
Quaecumque agit stultus ordine aguntur
4. 11. Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. Illud enim iam ex vobis requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine vobis agere videatur. Nam videte rogatio quos laqueos habeat. Si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: Ordo est quo Deus agit omnia quae sunt, si etiam stultus quae agit, agit ordine? Si autem ordo non est in iis quae aguntur ab stulto, erit aliquid quod ordo non teneat: neutrum autem vultis. Videte quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. Hic item Trygetius (nam ille alter adhuc omnino absens erat): Facile est, inquit, huic quidem respondere complexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam video asseri illustrarique debere. Tamen dicam quod sentio; facies enim tu quod paulo ante fecisti. Non enim illa commemoratio tenebrarum ad id quod a me involutum erat, parum nobis attulit luminis. Namque omnis vita stultorum, quamvis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per divinam tamen providentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis, nullo modo esse sinitur ubi esse non debet. Ita fit ut angusto animo ipsam solam quisque considerans, veluti magna repercussus foeditate aversetur. Si autem mentis oculos erigens atque diffundens, simul universa collustret nihil non ordinatum suisque semper veluti sedibus distinctum dispositumque reperiet.
Et alia quae praeter ordinem humanae vitae videntur
4. 12. Quam magna, inquam, quam mira mihi per vos Deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! Nam ea dicitis quae nec quomodo dicantur non visa, nec quomodo ea videatis intellego; ita ea et vera et alta esse suspicor. Simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. At mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. Quid enim carnifice tetrius? quid illo animo truculentius atque dirius? At inter ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae civitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poena nocentium. Quid sordidius, quid inanius decoris et turpitudinis plenius meretricibus, lenonibus caeterisque hoc genus pestibus dici potest? Aufer meretrices de rebus humanis, turbaveris omnia libidinibus: constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaveris. Sic igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum vita, per ordinis leges conditione vilissimum. Nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola attendas, non possis attendere? Tamen ea naturae ordo nec quia necessaria sunt, deesse voluit, nec quia indecora, eminere permisit. Quae tamen deformia suos locos tenendo, meliorem locum concessere melioribus. Quid nobis suavius, quod agro villaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaceorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem. Quid abiectius tamen deformitate subiecti vidimus? Et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo provenerat
Quae praeter ordinem in sermone sunt ordini coaptantur
4. 13. Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. Soloecismos et barbarismos quos vocant, poetae adamaverunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta vitia fugere maluerunt. Detrahe tamen ista carminibus, suavissima condimenta desiderabimus. Congere multa in unum locum, totum acre, putidum, rancidum fastidibo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? Ordo igitur ea gubernans et moderans, nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. Submissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac venustos locos sese interponens illustrat oratio. Quae si sola sit, proicis ut vilem: si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessionibusque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt.
Magnae et hic debentur ordini gratiae. Mentientes conclusiones, aut irrepentes paulatim, vel minuendo vel addendo in assensionem falsitatis, quis non metuat? quis non oderit? Saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus collocatae tantum valent, ut nescio quomodo per eas dulcescat ipsa deceptio. Nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?
A stultitia recedimus vel disciplinarum studio ...
5. 14. Iam in musica, in geometria, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur ut si quis quasi eius fontem atque ipsum penetrale videre desideret, aut in his inveniat aut per haec eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur (nam nihil ibi quam nimium formidandum est), talem philosophiae militem nutrit vel etiam ducem ut ad summum illum modum, ultra quem requirere aliquid nec possit, nec debeat, nec cupiat, qua vult evolet atque perveniat multosque perducat. Unde iam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat cunctaque discernat, ut nullo modo eum moveat cur alius optet liberos habere nec habeat, alius nimia uxoris fecunditate torqueatur, egeat ille pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est, eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator ampla patrimonio luxuries dispergat atque diffundat, vix toto die lacrymans mendicus nummum impetret, alium honor extollat indignum, lucidi mores abscondantur in turba.
... vel fide sincera.
5. 15. Haec et alia in hominum vita cogunt homines plerumque impie credere nullo nos ordine divinae providentiae gubernari. Alios autem pios et bonos atque splendido ingenio praeditos, qui neque nos deseri a summo Deo possunt in animum inducere et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem vident, volentes sibi nudari abditissimas causas, errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur. Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent (Virgilio, Georg. 1, 100) et item semper Getulia nostra misera sitiat, quis eis facile respondebit? aut ubi apud nos indagabitur illius ordinis ulla suspicio? Ego autem, si quid meos monere possum, quantum mihi apparet quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. Aliter quippe ista sic intellegi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem aut pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent quo illos vinculo ad sese trahat atque ab his horrendis et involutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit.
Ratio et auctoritas quae de Deo profiteantur ...
5. 16. Duplex enim est via quam sequimur, cum rerum nos obscuritas movet, aut rationem, aut certe auctoritatem. Philosophia rationem promittit et vix paucissimos liberat, quos tamen non modo non contemnere illa mysteria, sed sola intellegere, ut intellegenda sunt, cogit. Nullumque aliud habet negotium, quae vera, et, ut ita dicam, germana philosophia est, quam ut doceat quod sit omnium rerum principium sine principio quantusque in eo maneat intellectus quidve inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manaverit, quem unum Deum omnipotentem cum quo tripotentem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, veneranda mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant, nec confuse, ut quidam, nec contumeliose, ut multi praedicant. Quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus tantus propter nos Deus assumere atque agere dignatus est, quanto videtur vilius tanto est clementia plenius et a quadam ingeniosorum superbia longe alteque remotius.
... et de anima
5. 17. Anima vero unde originem ducat quidve hic agat, quantum distet a Deo, quid habeat proprium quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur, quam magni putatis esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi: de quo breviter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me accipiatis volo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet irruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondistis, et miror unde sit et cogor cognoscere. Videamus tamen quousque progredi vestra latens possit intentio. Iam nobis Licentii etiam verba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus, alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non adsunt familiares nostros credam esse lecturum. Sed redi ad nos, quaeso, Licenti, atque hic totus fac ut adsis; tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est quid sit esse cum Deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem me, quantum assequi valeo, docere voluisti.
c) Sapiens et stultus in Dei ordine sunt qui iustitia est et providentia (6, 18 - 8, 25)
Quae in sapiente sint mutabilia
6. 18. Sed illud me movet, quomodo cum iste sapiens quamdiu inter homines vivit in corpore esse non negetur, quo pacto fiat ut eius corpore huc atque illuc vagante mens immobilis maneat. Isto enim modo potes dicere, cum movetur navis homines qui in ea sunt non moveri, quamvis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire quo vellent tamen, cum ea moveantur, non possent illi qui ibidem constituti sunt non moveri. Non, ait Licentius, animus ita est in corpore ut corpus imperet animo. Neque hoc ego dico, inquam: sed etiam eques non ita est in equo ut ei equus imperet, et tamen, quamvis quo velit equum agat, equo moto moveatur necesse est. Potest, inquit, sedere ipse immobilis. Cogis nos, inquam, definire quid sit moveri: quod si potes, facias volo. Prorsus, inquit, maneat, quaeso, beneficium tuum, nam manet postulatio mea et ne me prorsus interroges, utrum mihi definire placeat; quando id facere potuero, ipse profitebor. Quae cum dicta essent, puer de domo cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiavit. Tum ego: Quid sit, inquam, moveri, non definire nos puer iste, sed ipsis oculis cogit ostendere. Eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus: nam nihil est aliud, nisi fallor, moveri. Hic cum arrisissent discessimus
Sapientis virtute cum Deo esse
6. 19. At ubi refecimus corpora, quoniam coelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo, inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum? Concedo, inquit. Concedis ergo, inquam neminem loco esse in quo non fuerat, et motum non fuisse? Non intellego, inquit. Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc in alio est, motum esse concedis? Assentiebatur. Ergo, inquam, posset alicuius sapientis vivum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? Posset, inquit. Etiamne, inquam, si nobiscum colloqueretur et nos aliquid doceret? Etiamsi, inquit, nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum. Non igitur in corpore, inquam? Non, inquit. Cui ego: Corpus illud quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego vivum proposuerim? Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus hominis vivum esse non posse video, si animus in eo non sit, et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non eius animum esse cum Deo. Ego, inquam, faciam ut hoc explices. Fortasse enim quia ubique Deus est, quoquo ierit sapiens, invenit Deum cum quo esse possit. Ita fit ut possimus et non negare illum de loco in locum transire, quod est moveri, et tamen semper esse cum Deo. Fateor, inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere, sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis impositum
Stulti est necessitate praeter ordinem non esse
7. 20. Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima et diutius diligentiusque tractanda, impediat in praesentia propositum nostrum. Sed illud videamus, quoniam definitum est a nobis quid sit esse cum Deo, utrum scire possimus etiam quid sit esse sine Deo, quamvis iam manifestum esse arbitror. Nam credo videri tibi eos qui cum Deo non sunt esse sine Deo. Si possent, inquit, mihi verba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. Sed peto perferas infantiam meam resque ipsas ut te decet, veloci mente praeripias. Nam isti nec cum Deo mihi videntur esse et a Deo tamen haberi. Itaque non possum eos sine Deo esse dicere, quos Deus habet. Cum Deo item non dico, quia ipsi non habent Deum. Siquidem Deum habere, iam inter nos pridem in sermone illo quem die natali tuo iucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam Deo perfrui. Sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine Deo sit nec cum Deo.
Licentius sensu atque mente absens ...
7. 21. Non te moveant ista, inquam. Nam ubi res convenit, quis non verba contemnat? Quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamus. Nam ordinem esse dixisti quo Deus agit omnia. Nihil autem, ut video, non agit Deus: nam inde visum tibi est nihil praeter ordinem posse inveniri. Manet, inquit, sententia mea: sed iam video quid sis dicturus, utrum Deus agat quae non bene agi confitemur. Optime, inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. Sed ut vidisti quid essem, dicturus, ita peto videas quid respondendum sit. Atque ille nutans capite atque humeris: Turbamur, inquit. Et huic forte quaestioni mater supervenerat. Atque ille post aliquantum silentium petit ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur. Cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animadverterat. Tum ego: Quid, inquam, vel cur tibi repetam? Actum, aiunt, ne agas (Terenzio, Phormio, 419). Quare moneo potius ut ea quae supra dicta sunt vel legere cures, si audire nequivisti. Quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer quae te amittere stilus iste non sineret.
... non intellegit iustitiam cuique sua tribuentem semper cum Deo fuisse
7. 22. Nunc illuc quaero quod nondum discutere diligenti ratione tentavimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam Dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. Nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio: itaque respondeas velim utrum tibi videatur aliquando Deum non fuisse iustum. Nunquam, inquit. Si ergo semper, inquam, Deus iustus, semper bonum et malum fuerunt. Prorsus, inquit mater, nihil aliud video quod sequatur. Non enim iudicium Dei fuit ullum quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest videri iustus fuisse. Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes, sempre malum fuisse. Non audeo, inquit illa, hoc dicere. Quid ergo dicemus, inquam? Si Deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum non erat iustus. Hic illis tacentibus animadverti Trygetium respondere velle atque permisi. At ille: Prorsus, inquit, erat Deus iustus. Poterat enim bonum malumque secernere, si exstitisset, et ex ipso quo poterat iustus erat. Non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter investigasse coniurationem Catilinae, temperanter nullo corruptum fuisse praemio quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, invidiae (Cicerone, In Cat. 1, 9, 23), non in eo fuissent virtutes istae, nisi Catilina reipublicae tantam perniciem comparasset. Virtus enim per seipsam, non per aliquod huiusmodi opus consideranda est et in homine, quanto magis in Deo, si tamen in angustiis rerum atque verborum componere illis ista quoquo modo permittimur. Nam, ut intellegamus quia Deus semper iustus fuit, quando exstitit malum quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere: non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit.
... sed mala non ex ordine gigni cum non sint quia praeter ordinem sunt
7. 23. Quod cum et Licentius et mater intenta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? Ubi est quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? Quod enim factum est ut malum nasceretur, non utique Dei ordine factum est, sed cum esset natum Dei ordine inclusum est. Et ille admirans ac moleste ferens quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem ex quo malum esse coepit. Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si postquam malum ortum est ordo esse coepit. [Semper erat ordo apud Deum et aut semper fuit nihil quod dicitur malum, aut si aliquando invenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, nunquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. Quamvis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine oblivionis elapsum est: quod credo ordine contigisse pro merito vel gradu vel ordine vitae]. Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia: non enim debui dicere postquam malum natum est coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud Deum, sed ad usum non venisse, nisi postquam mala esse coeperunt. Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime vis, inconcussum manet, nam sive apud Deum fuit ordo, sive ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat: si autem non concedis, incipit Dei ordine natum malum videri et malorum auctorem Deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. Quod cum sive non intellegenti sive dissimulanti se intellexisse, versarem saepius et volverem, nihil habuit aliud quod diceret et se silentio dedit. Tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter Dei ordinem fieri, quia ipsum malum quod natum est nullo modo Dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non sivit et in sibi meritum ordinem redegit et compulit.
Ordo est in disciplinis acquirendis
7. 24. Hic ego cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque viribus Deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non temere quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam pervenitur: Oro vos, inquam, si, ut video, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter divinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludimagistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed vinciendum tamquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit: et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse perversa, non esse praeter divinum ordinem, alta quaedam et a multitudinis vel suspicione remotissima disciplina, se ita studiosis et Deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.
Adolescentes vitae praeceptis instituantur
8. 25. Haec autem disciplina ipsa Dei lex est quae apud eum fixa et inconcussa semper manens, in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant vivere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo, et vivendo custodiunt diligentius. Haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars vitae, altera eruditionis est. Adolescentibus ergo studiosis eius ita vivendum est ut a venereis rebus, ab illecebris ventris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, invidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant. Amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum venenum esse credant. Nihil enerviter faciant, nihil audaciter. In peccatis autem suorum vel pellant omnino iram, vel ita frenent ut sit pulsae similis. Neminem oderint. Nulla vitia non curare velint. Magnopere observent cum vindicant ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. Nihil puniant quod non valeat ad melius, nihil indulgeant quod vertat in peius. Suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. Ita serviant ut eis dominari pudeat, ita dominentur ut eis servire delectet. In alienorum autem peccatis molesti non sint invito. Inimicitias vitent cautissime, ferant aequissime finiant citissime. In omni vero contractu atque conversatione cum hominibus, satis est servare unum hoc vulgare proverbium: Nemini faciant quod pati nolunt. Rempublicam nolint administrare, nisi perfecti. Perfici autem vel intra aetatem senatoriam festinent, vel certe intra iuventutem. Sed quisquis sero in ista se converterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista facilius decocta aetate servabit. In omni autem vita, loco, tempore, amicos aut habeant aut habere instent. Obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus. Superbos minus curent, minime sint. Apte congruenterque vivant. Deum colant, cogitent, quaerant, fide, spe, caritate subnixi. Optent tranquillitatem atque certum cursum studii sui, omniumque sociorum, et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque vitam.
Ordo qui eruditionis est (9, 26-15, 43)
a) Quae sint de auctoritate et ratione placita (9, 26 - 11, 34)
Quae sint auctoritas et ratio
9. 26. Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est vivere instituerunt. Ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Itaque, quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini videatur esse salubrior, ratio vero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus novit qualem se debeat praebere docentibus et quali vita esse docilis possit, evenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. Quam quisque ingressus sine ulla dubitatione vitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit et quid intellectus, in quo universa sunt, vel ipse potius universa, et quid praeter universa universorum principium. Ad quam cognitionem in hac vita pervenire pauci, ultra quam vero etiam post hanc vitam nemo progredi potest. Qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque votis constanter operam dederint, aut contemnentes, aut non valentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines vivant, nescio quomodo appellem, tamen inconcusse credo mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusve vixerunt, eo facilius aut difficilius liberari.
Quae sit Dei et hominis auctoritas
9. 27. Auctoritas autem partim divina est, partim humana: sed vera, firma, summa ea est quae divina nominatur. In qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam divinationes nonnullasque sententias decipere animas facillime consuerunt, aut periturarum fortunarum curiosas, aut fragilium cupidas potestatum, aut inanium formidolosas miraculorum. Illa ergo auctoritas divina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quousque se propter ipsum depresserit et non teneri sensibus, quibus videntur illa miranda, sed ad intellectum iubet evolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parvi pendat. Doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementia et praeceptione naturam, quae omnia sacris quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum vita facillime, non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana vero auctoritas plerumque fallit: in eis tamen iure videtur excellere, qui quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non vivunt aliter quam vivendum esse praecipiunt. Quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemptuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque vivendi praecepta dantibus credens recte vituperetur.
Quae Augustinus praecipit veterum auctoritate honestantur
10. 28. Hic Alypius: Permagna, inquit, vitae imago abs te ante oculos nostros, cum plene, tum breviter constituta est, cui quamvis quotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum nos, verum etiam cunctos homines iam pervenire et eidem inhaerere cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. Nam nescio quomodo, quod utinam vel a nobis procul absit, animus humanus dum haec audiendo caelestia, divina ac prorsus vera esse proclamet, in appetendo aliter se gerit, ut mihi verissimum videatur aut divinos homines, aut non sine divina ope sic vivere. Cui ego: Haec praecepta vivendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamvis hic meis verbis pro tempore expressa sint non tamen a me inventa esse optime scis. His enim magnorum hominum et pene divinorum libri plenissimi sunt: quod non propter te dicendum mihi putavi, sed propter istos adolescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere, nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti aviditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi verborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasio, nam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto, et ii adsunt qui utrumque noverunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est.
Etiamtum viri fuerunt qui auctoritate pollerent
10. 29. Bonos autem viros deditosque optimis moribus si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere quam mihi probabile est, sed multi penitus latent te. Item multorum non latentium, ea ipsa quae mira sunt latent: in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque dum congruere vult vitiosorum hominum colloquiis, ea dicit quae aut probare aut appetere videatur. Multa etiam facit non libenter, propter aut vitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut videntes difficile aliter existimamus quam sensus iste renuntiat. Eoque fit ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares noverunt. Quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus persuadeas velim. Nam error iste non minima hac causa nititur quod non pauci se subito ad bonam vitam miramque convertunt et donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis istos adolescentes, qui antea noverat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias voluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud divinum auxilium, quod ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius quam nonnulli opinantur officium clementiae suae per universos populos agit. Sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et quoniam de auctoritate satis dictum est, videamus quid sibi ratio velit.
Quae sit ratio
11. 30. Ratio est mentis motio, ea quae discuntur distinguendi et connectendi potens, qua duce uti ad Deum intellegendum, vel ipsam quae aut in nobis aut usquequaque est animam, rarissimum omnino genus hominum potest, non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semetipsum cuique difficile est. Itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum videtur, sed tamen se ita res habet. Satis est. hoc dixisse in praesentia: nam si vobis rem tantam sicut intellegenda est nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam arrogans, si vel me illam iam percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res quae nobis notae videntur procedere, indagemus eam, si possumus interim, prout susceptus sermo desiderat.
Quid sit rationale et rationabile
11. 31. Ac primum videamus ubi hoc verbum, quod ratio vocatur frequentari solet; nam illud nos movere maxime debet, quod ipse homo a veteribus sapientibus ita definitus est: Homo est animal rationale mortale (Aristotile, Top. 132b2; Sesto Emp., Pyrr. Hyp. 2, 25; Cicerone, Lucullus 7, 21). Hic genere posito quod animal dictum est, videmus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. Nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est ita regressus esse in rationem debet. Uno verbo a bestiis, quod rationale; alio a divinis separatur quod mortale dicitur. Illud igitur nisi tenuerit, bestia erit; hinc nisi se averterit, divina non erit. Sed. quoniam solent doctissimi viri quid inter rationale et rationabile intersit acute subtiliterque discernere, nullo modo est, ad id quod instituimus, negligendum: nam rationale esse dixerunt quod ratione uteretur vel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. Itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem vel illum qui has fecit, vel nos qui loquimur. Ergo procedit ratio ab anima rationali, scilicet in ea quae vel fiunt rationabilia vel dicuntur.
Vis rationis per visum et auditum agit
11. 32. Duo ergo video, in quibus potentia visque rationis possit ipsis etiam sensibus admoveri: opera hominum quae videntur et verba quae audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate: uno qui oculorum est, altero qui aurium. Itaque, cum aliquid videmus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere. Itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere quod rationabiliter sonat. Nemo autem non rideatur, si dixerit: Rationabiliter olet, aut: Rationabiliter sapit, aut: Rationabiliter molle est, nisi forte in iis quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent vel saperent vel ferverent, vel quid aliud. Ut si quis locum, unde gravibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere, causam intuens quare sit factum, aut poculum quod medicus confecerit, rationabiliter amarum esse vel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admovens audet ita laudare: Quam rationabiliter fragrat! nec si medicus illam, ut olfaceret, iusserit - tunc enim praeceptum vel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur - nec propterea quia naturalis ille odor est. Nam, quamvis a coquo pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere: rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit, sed praesenti satisfiat voluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. Si enim quaeratur de illo cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. Si autem rogetur liguriens aliquid, gulae stimulo concitatus, cur ita dulce sit et respondeat: Quia libet, aut: quia delector, nemo illud dicet rationabiliter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud quod mandit ob hoc ita confectum sit.
Visus et auditus rationis atque voluptatis sunt sensus
11. 33. Tenemus, quantum investigare potuimus, quaedam vestigia rationis in sensibus et quod ad visum atque auditum pertinet, in ipsa etiam voluptate. Alii vero sensus non in voluptate sua, sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere: id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. Sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet. Quod vero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse compositum, suavitas vocatur proprio iam nomine. Sed neque in pulchris rebus quod nos illicit neque in aurium suavitate cum pulsa corda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. Restat ergo ut in istorum sensuum voluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio.
Dimensio et modulatio ad rationem voluptatemque pertinent
11. 34. Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes, non possumus non offendi quod unum ostium videmus in latere alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis, nulla cogente necessitate, iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui velut quemdam videtur iniuriam. Quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus, paribus intervallis solio lumen infundunt, quam nos delectat diligentius intuentes quamque in se animum rapit, manifesta res est nec multis verbis vobis aperienda. Unde ipsi architecti iam suo verbo rationem istam vocant et partes discorditer collocatas dicunt non habere rationem. Quod late patet ac pene in omnes artes operaque humana diffunditur. Iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad voluptatem aurium pertinentem, quis non sentiat dimensionem esse totius huius suavitatis opificem? Sed histrione saltante, cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamvis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat, excepta sensuum voluptate. Non enim si pennatam Venerem faciat et Cupidinem palliatum, quamvis id mira membrorum motione atque collocatione depingat, oculos videtur offendere, sed per oculos animum, cui rerum signa illa monstrantur: nam oculi offenderentur, si non pulchre moveretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso quod mixta est corpori percipit voluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per sensum: nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius advertitur, nam quidquid iucunde sonat, illud ipsum auditum libet atque illicit, quod autem per eumdem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. Itaque cum audimus illos versus: Quid tantum oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet (Virgilio, Georg. 2, 480-481)? aliter metra laudamus, aliterque sententiam, nec sub eodem intellectu dicimus: rationabiliter sonat, et: rationabiliter dictum est.
b) Quae in dicendo sint disciplinae (12, 35 - 13, 38)
Quae primo per litterationem discamus
12. 35. Ergo iam tria genera sunt rerum in quibus illud rationabile apparet. Unum est in factis ad aliquem finem relatis, alterum in discendo, tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere facere, secundum, recte docere, ultimum, beate contemplari. In moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis de quibus nunc agimus. Namque illud quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia vel facit vel sequitur, quia naturali quodam vinculo in eorum societate astringebatur, cum quibus illi erat ratio ipsa communis, nec homini homo firmissime sociari posset nisi colloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent, vidit esse imponenda rebus vocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete uterentur. Sed audiri absentium verba non poterant; ergo illa ratio peperit litteras, notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. Nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere videretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animadversa est. Quibus duobus repertis, nata est illa librariorum et calculonum professio, velut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem vocat: graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo.
Quae secundo per grammaticam et syllabarum moras ...
12. 36. Progressa deinde ratio animadvertit eosdem oris sonos quibus loqueremur et quos litteris iam signaverat, alios esse qui moderato varie hiatu, quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla collisione defluerent, alios diverso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non valerent. Itaque litteras hoc ordine quo expositae sunt vocales, semivocales et mutas nominavit. Deinde syllabas notavit deinde verba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus, integritas, iunctura, perite subtiliterque distincta sunt. Inde iam numerorum et dimensionis non immemor, adiecit animum in ipsas vocum et syllabarum varias moras atque inde spatia temporis alia dupla, alia simpla esse comperit, quibus longae brevesque syllabae tenderentur. Notavit etiam ista et in regulas certas disposuit.
et per litteraturam discamus
12. 37. Poterat iam perfecta esse grammatica, sed quia ipso nomine profiteri se litteras clamat, unde etiam latine litteratura dicitur, factum est ut quidquid dignum memoria litteris mandaretur ad eam necessario pertineret. Itaque unum quidem nomen, sed res infinita, multiplex, curarum plenior quam iucunditatis aut veritatis, huic disciplinae accessit historia, non tam ipsis historicis quam grammaticis laboriosa. Quis enim ferat imperitum videri hominem qui volasse Daedalum non audierit, mendacem illum qui finxerit, stultum qui crediderit, impudentem qui interrogaverit non videri? Aut in quo nostros familiares graviter miserari soleo, qui si non responderint quid vocata sit mater Euryali accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, vanos et ineptos nec curiosos audeant appellare?
Quae tertio per dialecticam et rhetoricam discamus
13. 38. Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica, admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam vim, qua peperit artem: nam eam definiendo, distribuendo, colligendo, non solum digesserat atque ordinaverat, verum ab omni etiam falsitatis irreptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret, notaret, digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam vocant? Haec docet docere haec docet discere; in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit quae sit, quid velit, quid valeat. Scit scire; sola scientes facere non solum vult sed etiam potest. Verum quoniam plerumque stulti homines ad ea quae suadentur recte, utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus videt veritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum quantum queunt, sed saepe et maxime commoveri. Hanc suam partem quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis, refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat ut ad utilitatem suam dignetur adduci, vocavit rhetoricam. Hactenus pars illa quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est.
c) Quae in delectando sint disciplinae (14, 39-15, 43)
Auditu delectamur primo choris tibiis et citharis
14. 39. Hinc se illa ratio ad ipsarum rerum divinarum beatissimam contemplationem rapere voluit. Sed ne de alto caderet, quaesivit gradus atque ipsam sibi viam per suas possessiones ordinemque molita est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri; impediebatur a sensibus Itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui veritatem sese ha bere clamantes, festinantem ad alia pergere importuno strepitu revocabant. Et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa verba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima secernendi cito vidit quid inter sonum et id cuius signum esset distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere, quam sonum eumque esse triplicem: aut in voce animantis, aut in eo quod flatus in organis faceret, aut in eo quod pulsu ederetur. Ad primum pertinere tragoedos vel comoedos, vel choros cuiuscemodi atque omnes omnino qui voce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari tertio dari citharas, lyras, cymbala, atque omne quod percutiendo canorum esset.
secundo carminibus
14. 40. Videbat autem hanc materiam esse vilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis gravitatisque moderata varietate soni figurarentur. Recognovit hinc esse illa semina quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione versaret, pedes et accentus vocaverat. Et quia in ipsis verbis brevitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, tentavit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere et in eo primo sensum ipsum secuta, moderatos impressit articulos, quae caesa et membra nominant. Et ne longius pedum cursus provolveretur quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit unde reverteretur et ab eo ipso versum vocavit. Quod autem non esset certo fine moderatum, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notavit, qui latine nihil aliud quam numerus dici potuit. Sic ab ea poetae geniti sunt: in quibus cum videret non solum sonorum, sed etiam verborum rerumque magna momenta, plurimum eos honoravit eisque tribuit quorum vellent rationabilium mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit.
tertio numeris praeter sonos quae musica ipsa est
14. 41. In hoc igitur quarto gradu, sive in rhythmis, sive in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque. perficere: inspexit diligentissime cuiusmodi essent; reperiebat divinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. Et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea vocum materia decolorari. Et quoniam illud quod mens videt semper est praesens et immortale approbatur, cuius generis numeri apparebant, sonus autem quia sensibilis res est praeterfluit in praeteritum tempus imprimiturque memoriae rationabili mendacio iam poetis favente ratione (quaerendumne quid propagini similiter inesset?), Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen invenit.
Visu delectamur primo numeris atque mensuris (geometria) et numeris atque temporis vicibus (astrologia).
15. 42. Hinc est profecta in oculorum opes et terram coelumque collustrans, sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere, et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros; quaesivitque ipsa secum utrum ibi talis linea talisque rotunditas vel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia contineret. Longe deteriorem invenit et nulla ex parte quod viderent oculi cum eo quod mens cerneret comparandum. Haec quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellavitque geometriam. Motus eam caeli multum movebat et ad se diligenter considerandum invitabat. Etiam ibi per constantissimas temporum vices, per astrorum ratos difinitosque cursus, per intervallorum spatia moderata, intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari. Quae similiter definiendo ac secernendo in ordinem nectens, astrologiam genuit, magnum religiosis argumentum tormentumque curiosis.
... dein numeris ipsis
15. 43. In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant quas in seipsa cogitando atque volvendo intuebatur verissimas: in his autem quae sentiuntur, umbras earum potius atque vestigia recolebat. Hic se multum erexit multumque praesumpsit; ausa est immortalem animam comprobare. Tractavit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum posse et quidquid posset, numeris posse. Movit eam quoddam miraculum et suspicari coepit seipsam fortasse numerum esse eum ipsum quo cuncta numerarentur aut si id non esset, ibi tamen eum esse quo pervenire satageret. Hunc vero totis viribus comprehendit, qui iam universae veritatis index futurus, ille cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus quasi Proteus in manibus erat. Imagines enim falsae rerum earum quas numeramus, ab illo occultissimo quo numeramus defluentes, in sese rapiunt cogitationem et saepe illum cum iam tenetur elabi faciunt.
Quae sit scientia et sapientia (16, 44-20, 54)
a) Scientia ad unum disciplinae reducuntur (16, 44-17, 46)
Quae scientia ex disciplinis proveniat
16. 44. Quibus si quisque non cesserit et illa omnia quae per tot disciplinas late varieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex verum certumque redegerit, eruditi nomine dignissimus, non temere iam quaerit illa divina, non iam credenda solum, verum etiam contemplanda, intellegenda atque retinenda. Quisquis autem vel adhuc servus cupiditatum, et inhians rebus pereuntibus, vel iam ista fugiens casteque vivens, nesciens tamen quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid exanime in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aevum, quid sit nec in loco esse, nec nusquam, et quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam esse et nusquam non esse, et numquam esse et nunquam non esse: quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo Deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare voluerit, tantum errabit quantum errari plurimum potest: facilius autem cognoscet ista, qui numeros simplices atque intellegibiles comprehenderit. Porro istos comprehendet, qui et ingenio valens et privilegio aetatis aut cuiuslibet felicitatis otiosus et studio vehementer incensus, memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. Cum enim artes illae omnes liberales, partim ad usum vitae, partim ad cognitionem rerum contemplationemque discantur, usum earum assequi difficillimum est nisi ei qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus instantissime atque constantissime operam dederit.
Quae scientia temperantia atque virtute nitatur
17. 45. Quod vero ex illis ad id quod quaerimus opus est, ne te, quaeso, mater, haec velut rerum immensa quaedam silva deterreat. Etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, vi potentissima, cognitione autem multis quidem ardua; tibi tamen, cuius ingenium quotidie mihi novum est et cuius animum vel aetate vel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et a magna labe corporis emergentem, in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque viventibus. Si enim dicam te facile ad eum sermonem perventuram, qui locutionis et linguae vitio careat, profecto mentiar. Me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis verborum sonis Itali exagitant et a me vicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. Aliud est enim esse arte, aliud gente securum. Soloecismos autem quos dicimus, fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet; non enim defuit qui mihi nonnulla huiusmodi vitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuaserit. Barbarismorum autem genus nostris temporibus tale compertum est ut et ipsa eius oratio barbara videatur, qua Roma servata est. Sed tu contemptis istis vel puerilibus rebus, vel ad te non pertinentibus ita grammaticae pene divinam vim naturamque cognoscis, ut eius animam tenuisse, corpus reliquisse disertis videaris.
Qua scientia ad sapientiam
17. 46. Hoc etiam de ceteris huiusmodi artibus dixerim: quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam quam venerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac vita atque moribus constanter vigilanterque permaneas. De rebus autem obscurissimis et tamen divinis, quomodo Deus et nihil mali faciat et sit omnipotens, et tanta mala fiant, et cui bono mundum fecerit, qui non erat indigus, et utrum semper fuerit malum an tempore coeperit, et, si semper fuit, utrum sub conditione Dei fuerit, et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum divino ordine domaretur, si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo antequam esset, potestate Dei malum tenebatur, et quid opus erat mundum fabricari quo malum quod iam Dei potestas frenabat, ad poenas animarum includeretur, si autem fuit tempus quo sub Dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat. In Deo enim novum exstitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. Si autem importunum fuisse et quasi improbum malum Deo dicimus, quod nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non succensebit indoctus. Quid enim potuit Deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit: si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est Deum violabilem credere, nec ita saltem, ut vel virtute providerit, ne sua substantia violaretur. Namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter eius et Dei substantiam nihil velint omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod Deus eum non fabricarit: ergo de his atque huiusmodi rebus, aut ordine illo eruditionis, aut nullo modo quidquam requirendum est.
b ) Sapientia omnia ad unum reducuntur (18, 47 -19, 51)
Sapientia per numeros ad unum tendit ...
18. 47. Et ne quisquam latissimum aliquid nos complexos esse arbitretur, hoc dico planius atque brevius. Ad istarum rerum cognitionem neminem aspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum. Si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime noverit aut solam dialecticam. Si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat quid sit unum in numeris quantumque valeat nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in iis quae quotidie passim sentimus atque agimus. Excipit enim hanc eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina, et in ea nihil plus inveniet quam quid sit unum, sed longe altius longeque divinius. Cuius duplex quaestio est: una de anima, altera de Deo. Prima efficit ut nosmetipsos noverimus, altera, ut originem nostram. Illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata vita, beatos haec facit; prima est illa discentibus, ista iam doctis. Hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum ordinem rerum, id est ad dignoscendos duos mundos et ipsum parentem universitatis, cuius nulla scientia est in anima, nisi scire quomodo eum nesciat.
... quia quaedam vis est quae ratio vocatur
18. 48. Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita, primo seipsam inspicit, et cui iam illa eruditio persuasit, aut suam aut seipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris, aut nihil aliud quam numerum esse rationem, ita secum loquetur: Ego quodam meo motu interiore et occulto, ea quae discenda sunt possum discernere vel connectere, et haec vis mea ratio vocatur. Quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est, aut certe non tam unum est quam putatur? Item, cur quid connectendum est, nisi ut unum fiat quantum potest? Ergo et in discernendo et in connectendo unum volo, et unum amo. Sed cum discerno, purgatum, cum connecto, integrum volo. In illa parte vitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. Lapis ut esset lapis, omnes eius partes omnisque natura in unum solidata est. Quid arbor? nonne arbor non esset, si una non esset? Quid membra cuiuslibet animantis ac viscera et quidquid est eorum e quibus constat? Certe si unitatis patiantur divortium, non erit animal. Amici quid aliud quam unum esse conantur? Et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. Populus una civitas est, cui est periculosa dissensio: quid est autem dissentire, nisi non unum sentire? Ex multis militibus fit unus exercitus: nonne quaevis multitudo eo minus vincitur, quo magis in unum colt? Unde ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus. Quid amor omnis? nonne unum vult fieri cum eo quod amat, et si ei contingat, unum cum eo fit? Voluptas ipsa non ob aliud delectat vehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. Dolor unde perniciosus est? Quia id quod unum erat dissicere nititur. Ergo molestum et periculosum est cum eo unum fieri quod separari potest.
Melior est ratio quam res et vere est ...
19. 49. Ex multis rebus passim ante iacentibus, deinde in unam formam congregatis, unam facio domum. Melior ego siquidem ego facio, ilia fit: ideo melior quia facio; non dubium est inde me esse meliorem quam domus est. Sed non inde sum melior hirundine aut apicula, nam et illa nidos affabre struit et illa favos: sed his melior, quia rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est, numquidnam et ayes quod fabricant minus apte congruenterque dimensum est? Imo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo, sed numeros cognoscendo melior sum. Quid ergo? iliac nescientes operari numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato accommodamus, ut ex ore litterae ac verba prorumpant, nec tamen cogitamus cum loquimur quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis bonus cantator, etiam si musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodiat in canendo? quo quid fieri numerosius potest? Si nescit indoctus, sed tamen facit operante natura. Quando autem melior et pecoribus praeponendus? Quando novit quod facit. At nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum.
... quia quae vere est ratio, immortalis est ratio
19. 50. Quomodo igitur immortalis est ratio et ego simul et rationale et mortale quiddam definior? An ratio non est immortalis? Sed unum ad duo vel duo ad quatuor verissima ratio est: nec magis heri fuit ista ratio vera quam hodie, nec magis cras aut post annum erit vera, nec si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. Ista enim semper talis est, mundus autem iste nec heri habuit, nec cras habebit quod habet hodie, nec hodierno ipso die vel spatio unius horae eodem loco solem habuit: ita cum in eo nihil manet, nihil vel parvo spatio temporis habet eodem modo. Igitur si immortalis est ratio et ego quae ista omnia vel discerno vel connecto ratio sum, illud quo mortale appellor non est meum. Aut si anima non id est quod ratio et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore ad melius, a mortali ad immortale fugiendum est. Haec et alia multa secum anima bene erudita loquitur atque agitat: quae persequi nolo, ne, cum ordinem vos docere cupio, modum excedam, qui pater est ordinis. Gradatim enim se et ad mores vitamque optimam non iam sola fide, sed certa ratione perducit. Cui numerorum vim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum videbitur et nimis flendum, per suam scientiam versum bene currere citharamque concinere et suam vitam seque ipsam quae anima est devium iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se vitiorum strepitu dissonare.
et ad contemplationem inducit summae pulchritudinis
19. 51. Cum autem se composuerit et ordinaverit ac concinnam pulchramque reddiderit, audebit iam Deum videre, atque ipsum fontem unde manat omne verum ipsumque Patrem Veritatis. Deus magne, qui erunt illi oculi! quam sani, quam decori, quam valentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud quod vident? quid, quaeso? Quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur? Quotidiana verba occurrunt, et sordidata sunt omnia vilissimis rebus. Nihil amplius dicam, nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cuius imitatione pulchra, cuius comparatione foeda sunt caetera. Hanc quisquis viderit (videbit autem qui bene vivit, bene orat, bene studet), quando eum movebit cur alius optans habere filios non habeat, alius abundanter exponat, alius oderit nascituros, diligat natos; quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud Deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri et tamen non frustra Deum rogari? Postremo, quando istum virum movebunt aut ulla onera, aut ulla pericula, aut ulla fastidia, aut ulla blandimenta fortunae? In hoc enim sensibili mundo vehementer considerandum est quid sit tempus et locus, ut quod delectat in parte, sive loci, sive temporis, intellegatur tamen multo esse melius totum cuius illa pars est; et rursus, quod offendit in parte, perspicuum sit homini docto, non ob aliud offendere, nisi quia non videtur totum, cui pars illa mirabiliter congruit: in illo vero mundo intellegibili, quamlibet partem, tamquam totum, pulchram esse atque perfectam. Dicentur ista latius, si vestra studia sive memoratum istum a nobis, sive alium fortasse breviorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint, atque omnino naviter constanterque tenuerint.
c) Audientes hortatur et dimittit (20, 52-54)
Matrem ad fidem, Alypium ad rationem hortatur
20. 52. Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus; Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit, bene autem viventes facillime exaudiet. Oremus ergo, non ut nobis divitiae vel honores vel huiusmodi res fluxae atque nutantes et quovis resistente transeuntes, sed ut ea proveniant, quae nos bonos faciant ac beatos. Quae vota ut devotissime impleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus indubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem Deum dedisse, ut inveniendae veritati nihil omnino praeponam, nihil aliud velim nihil cogitem, nihil amen. Nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod te promerente concupivimus, eadem te petente adepturos. Iam vero te, Alypi, quid horter, quid moneam? Qui propterea nimius non es, quia talia quantumvis amare fortasse semper parum, nimium vero nunquam recte dici potest.
Alypius Augustino gratulatur occulta Pythagorae praecepta explicanti
20. 53. Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum virorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis videbatur, et quotidiana consideratione et ista praesenti quae in te nobis est admiratione, non solum dubiam non habeamus, verum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus. Quid enim? nobis nonne illa venerabilis ac prope divina, quae iure et habita est et probata Pythagorae disciplina, abs te hodie nostris etiam pene oculis reserata est? Cum et vitae regulas, et scientiae non tam itinera quam ipsos campos ac liquida aequora, et quod illi viro magnae venerationi fuit, ipsa etiam sacraria veritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breviter et ita plane significasti, ut quamvis suspicemur et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque impudentia nos putemus si amplius quidquam flagitandum arbitremur.
Sapientiae ineptos ad res bene gerendas hortatur
20. 54. Accipio ista, inquam, libenter. Neque enim me tam verba tua, quae vera non sunt, quam verus in verbis animus delectat atque excitat. Et bene quod ei mittere statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo ne tibi succenseant. Quis enim amantis errori in iudicando non benevolentissime ignoscat? Quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo divino ordine occulto tibi in mentem venisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo viro (si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamvis Varroni quis non credat?) mirari et pene quotidianis, ut scis, efferre laudibus soleo, quod regendae reipublicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis, iam perfectis, iam sapientibus, iam beatis. Tantos ibi enim fluctus videbat, ut eis nollet committere nisi virum qui et in regendo pene divine scopulos evitaret et, si omnia defecissent ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente verissime dici potest, Ille velut pelagi rupes immota, resistit (Virgilio, Aen. 7, 586) et coetera quae luculentis in hanc sententiam versibus dicta sunt. Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset illatum.