Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Testi medioevali > Vita di Agostino NovelloVita di Agostino Novello da Tarano
Agostino Novello da Tarano
CAPUT III
Miracula post obitum
Quidam juvenis de Massa [1], laborando in quadam fovea, standi in fovea, terra cecidit super eum in tanta quantitate, quod mortuus inde extractus fuit. Soror autem, videns fratrem suum mortuum, recommendavit ipsum, B. Augustino, ut si eum a mortuis resurgeret, quod venieret ad monumentum ejus pedibus discalceatis, et unam imaginem pulchramet magnam, sicut erat ipse, faceret: et facta oratione devote, ipse oculos aperuit, et aliquid comestibile sumpsit. Stetit autem mortuus per diem et noctem, et precibus B. Augustini ad Deum liberatus est. Quaedam puella, filia cujusdam Mezaioli [2] D. Ugonis, cecidit in quamdam foevam plenam aqua, et soffocata est. Pater ejus et mater quaesierunt eam per diem unam, et die sequenti in tertiis reinvenerunt eam. Capientes autem eam et extrahentes de fovea illa, reportaverunt ad domum: et voverunt eam B. Augustino, ut si illam juvenem resuscitaret, quod facerent sibi quamdam magnam reverantiam.
19. Quidam de comitatu Senensi dormiebat in quodam suo argo, et dormiendo quidam serpens intravit per os ejus in corpos, ejusdem. Venit autem Senas, et nullum medicum iuvenit, qui eum ab illo serpente liberare posset. Recedendo autem de Senis quasi desperatus, quidam qui erat ad portam civitatis dixit sibi. Quare non facis votum B. Augustino fratrum Ordnis S. Augustini, et liberaberis? Qui statim recommendavit se B. Augustino devotissime: et coram multis astantibus serpens ille exivit, per os illius qui passus fuerat, et liberatus est.
20. Quidam juvenis de Senis passus fuerat magnam infirmitatem in parte inferiori, scilicet quod fractus fuerat [3]: stetit autem in illa infirmitate per magnum tempus: vovit autem se B. Augustino, et facta orationeliberatus est. Votum autem quod promisit B. Augustino facere, non fecit: et statim illud malum, quod primo habebat, itarum habuit, et passus fuit postmodum illam infirmitatem sex mensibus: et iterum vovit se B; Augustino devote, et facto voto liberatus fuit ab illa infirmitate: et quod sibi promisit obtulit B. Augustino.
21. Quaedam femina de Senis peperit unam pullam, et ista juvenis non habebat lac, unde posset nutire filiam suam: erat autem paupercula juvenis, unde non poterat dare nutrici propter paupertatem nimiam. Mater autem illius juvenis, quae peperit illam puellam, erat vidua, et magno tempore steterat quod non habuit lac. Vovit vero se B. Augustino, ut si de lacte habere posset, ut filiam suae filiae nutriret, quod faceret sibi illam revereniam quam sua paupertas poterat satisfacere: et facta oratione statim lac habuit, et filiam suae filiae nutrivit, et votum quod sibi promisit fecit.
22. Quidam puerulus filius D. Monae Margaritae [4] Uxoris Miguccii D. Juoannis Paganelli de Senis, erat in cuna: et nutrix ejus ducendo cunam ut pausaret, accidit quod funiculus cunae fractus est, et puer percussit caput in murum; unde ex percussione capitis in murum, factum est caput ejus sicut una guastella [5]: erat autem puer fere sex mensium. Unde mater ejus plorabat fortier, et calmabat acriter, quia videbat filium suum sicmale peractum. Unde Mona Nera D. Joannis Paganelli coepit caput pueri reaptare, quasi esset cera: et sic reaptando vovit puerum B. Augustino, ut si illum ab illo malo liberaret, ipsum offeret super altarem suum, vestitum ad modum sicuti esset Frater; et facto voto devotissime, statim puer coepit plorare, et mamillam sugere, et liberatus fuit. At eum mater sua portans ad locum, ei fecit sicut promisit.
23. Uxor Bindi de Maladerata de Senis, una de ceidit in terram, et cadendo sic posuit manum suam ad terram, ut sibi non faceret magnum malum; sed una acus erat ibi ubi ceciderat, et intravit in manum ejus: unde illa Domina suscpecit maximum dolorem, et non exivit sanguis propter hoc, ita quod non poterat illa perpendere quid esset in manu: at ipsa faciens multa argumenta, et vadens ad balnea, nihil proficiebat. Et stetit illa acus in manu ejus par annum: unde quod illa veniens ad festum B. Augustini, stando ante altare, vovit se sibi, quod si de illo malo ilam liberaret, magnam reverentiam sibi faceret. Et facta oratione coepit ipsa cum alia manu illam partem, in qua erat acus, confricare: et statim apparuit puncta acus [6]: et videndo acum, coram multis adstantibus extrahit acum de manu, et liberta fuit, et reverentiam quam sibi promisit adimplevit.
Note
(1) - Massa, urbs Episcopalis sub Metropoli Senarum, a qua distat 35 p. m. versus Populonium, 18 p. m. inde dissitum.
(2) - Mezajolus seu Mezariolus, dicitur colonus, medietatem fructuum cum domino dividens, quales apud nos ad Mosae tractum plurimi, Teutonice Halvenaers: est autem Italis Mezo seu Mezzo, medietas.
(3) - Jordanus, utpote qui ruptus erat. Dein sequentia miracula omittit. Sed sub finem apud Cajetanum ista adduntur: Ceterum B. Augustini corpus in oratorio S. Leonardi sepulcro marmoreo servatur, ubi singulis annis proximo post solennia die, memoriae ejus ac nomini solennes publicique honores habentur, ad Dei gloriam in Sanctis suis. Haec ibi: quibus in Animadversionibus suis addit Cajetanus: dictum sepulcrum marmoreum servari super aram a dextra altaris majoris, et se anno 1597 Senas devenisse, et edoctum de sancti viri sepulcro, oratorium S. Leonardi adivisse, et sacras B. Augustini Reliquias veneratum fuisse. Sed haec de Reliquiis nonnullis: nam corpus ad monasterium S. Augustini in urbe Senensi olim delatum fuit.
(4) - Mona, videtur honoris causa praeponi nomini alicujus Matronae, quasi contractum ex Madona, Domina mea.
(5) - Guastella videtur accipi pro Phiala seu vasculo vitreo: sic enim invenio quod dicatur Guastada: alias Guastellus et Wastellus placentam significat, sive libum ex ovis, lacte ac polline temperatum.
(6) - Punta Italis, Gallis Pointe, id est Cuspis.