Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Testi medioevali > Vita di Agostino NovelloVita di Agostino Novello da Tarano
Agostino Novello da Tarano
APPENDIX II
Testimonia de cultu et Reliquiis Thermas in Siciliam missis, sub die XX Aprilis anno MDCXX
9. Nos infrascripti fidem facimus, quomodo verum sit, quod in civitate Senarum in conventu S. Augustini Patrum ejusdem Ordinis, singulis annis celebretur festum B. Augustini Novelli Ordinis S. Augustini, secundo die Pentecostes, incipiendo a primis Vesperis, in quibus procssione instituta itur ad ejus altare, cantando hymnum, Magne pater Augustine: et dum Patres accesserunt ad altare, cantant Antiphonam: Augustine via morum, normaTu es monachorum, civibus junge Coelorum catervam, que te Doctorum profitetur csnonem. Dein Versus, ora pro nobis B. Augustine, ut digni efficiamur etc. Et additur Oratio: Creator omnium, ut infra. Ipso autem die festo cantatur Missa solennis de Spiritu Sancto occurens, et ad secundas Vesperas iteratur Processio, uti in primis Vespris.
Ita est Mag. Fr. Bartholomaeus de Ricciolinis Florentinus, Prior Conventus S. Augustini Senarum.
Ego Fr. Christophorus Senensis Secretarjus confirmo.
Atque haec, partem Italice, partim Latine, Vincentius Auria subjunxit Vitae a se editae, ut accepta ex Registro privilegiorum, ubi notantur privilegia et alia splendissimae civitatis Thermarum, fide facientem ac subscribente Antonio Mola Magistro Notario. Addit deinde ex eodem Registro sub ejusdemque Notarii fide, testimonium Archiepiscopale de corpore B. Augustini Novelli in civitate Senensi, ejusque adoratione ac miraculis, hujus tenoris.
10. Ascanius Piccolomineus de Aragona, Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Senensis, universis et singulis...majoribus debitam reverentiam, ceteris vero salutem in Domino...Cum justa petenti non sit denegandus assensus, et veritatis testimonium sit libendi animo concedendum; cumque pro parte Splendidissimae Civitatis Thermarum, ad honorem omnipotentis Dei Sanctorumque suorum, ac nominatim B. Augustini Novelli, requisiti fuerimus, quod de infra contentis testimonium veritatis perhiberemus; ideo praecedente diligenti super infrascriptis nonnullorum fide dignorum, medio ipsorum Juramento habito, examinatione praevia, insuper personali visitationealtaris praedicti B. Augustini Novelli, in ecclesia Reverendorum Fratrum Ordinis Eremitarum S. Augustini in hac Senarum civitate, et sic super eisdem habita plena informatione; tenore nostrarum praesentium fide indubitatam facimus atque testarum, qualiter in hac civitate et ecclesia praesenti Ordinis S. Augustini, corpus et altare praedicti B. Augustini Novelli, praedicti Ordinis repetitur erectum cum sepulchro marmoreo, sub inscriptione, videlicet; HIC IACET CORPUS B. AUGUSTINI NOVELLI ORDINIS EREMITANI, ejusque imagine, et figura cum Angeload aurem dexteram collocato, et quatuor prodigiis depictis, videlicet; Puer a cane ad mortem laceratus, et per B. Augustinum Novellum sanitati restitutus. Item puer ad alta cadens fenestra, et in terra prostratus, ejusdem Beati voto surrexitillaesus. Item puer, trito capite, ad mortem deventus, ejusdem Beati voto illaesus apparuit.
Et demum homo quidam a monte altissimo cadens, incolumis surrexit, Beati invocatione. Item testamur qualiter reperiuntur ad dictum altare et sepulchrum, dicti Beati corpus, et imago ac figura, anteque lampas die noctuque accensa: pradicta publice venerantur, et coluntur. In dicti Beati cultum et honorem Fratres dicti conventus, anno quolibet, die prima et secunda Pentecostes, simul cum Sacerdote, cappa serica induto thuribulum deferente, magna cum populi confluentia, devotione et veneratione, Hymnum de communi Confessorum, videlicet Iste Confessor, canentes, cum cereis faculis ad Beati ejusdem altare et accensis, ab antiquissima et numquam praescripta ac sine interruptione ullius temporis longitudine; processionaliter de immemorabili consuetudine accesserunt et accedun; completoque dicti Beati Hymno; ac corpore et altari incensatis, cantores alta voce decantant; Ora pro nobis B. Augustine Novelle, Chorus respondent; Ut digni efficiamur pomissionibus Christi: Sacerdos autem decantas dicit; Oremus, creator conditor, et distributor omnipotens et misericors Deus, qui Beatum Augustinum NovellumConfessorem tuumeremitican vitam ducere, et miraculis coruscare fecisti; tribue quaesumus nobis famulis tuis, sic ejus vitam et mores imitari, ut cum eo consortes simus gloriae Beatorum: per Dominum nostrum etc. Attestamur quoque, qualiter in dicto altari Beati Augustini Novelli quotidie Missa celebratur, nobis non repugnantibus, Sedeque Apostolica tolerante. Hunc publicum cultum pro dicto BeatoNovello, ab annis trecentis fuisse adhibitum, semper et continuatim, et ad praesens adhiberi et tribui, conpertum est: ut patet evidenter. In quorum omnium testimonium. Dat. In Palatio nostro, tenente die vigesimo Novembris 1632. Archiepiscopus Senarum. Bernardus Bartolinus Notarius, et cancellarius de mandato.
11. Hactenus ille. Sedis suae, anno tertio, quam deindediutissime tenuit, ab Ughello tom. 3 col. 665 taudatus, ut qui non minus doctrinaet virtute claruerit, quam frater ejus Dux Amalfitanus ducendis in Belgio Catholico exercitibus, ad provinciarum Regiarum defensionem. Idem, nescio qua occasione , rursum post triginta annos, sub die IX Januarii MDCLXIII, simile propemodum Testimonium scripsit, cujus originale apud R. P. M. Augustinum Trabucco, Panormitanum Ordinis Eremitani, reperit Vicentius ediditque, nec operae pretium videtur iterare: solum noto ex hoc specialius constare, quod Altare Beati sit numeroquintum, a manu laeva ingressus ecclesiae. Addit etiam hoc ipsum Testimonium, iconam, in quia picta est effigies ejusdem Beati, cum splendoribus, ad auremdextram Angelo obloquente, in manu librumrubrum tenentis, habitu Ordinis induti, inter duas arbores; habere ad dextram duo, aliaque duo miracula a sinistra; pimum, demonstrans infantem a lupo vorante; secundum, puellam ab altitudine domus praecipitem; tertium, quemdam ascendentemin rupe cum equo ad imum ruentem; quartum, infantem in cuna soporem capientem, dum a matre innaturaliter fracto fune, puer lapsus in terram, magnum vulnus patitur, ex beati intercessione liberatus. In quibus nonnulla diversitas apparet, a modo qua eadem miracula explicata fuerant ante annos triginta. Nempe lupum a cane: et puerum a puella, non eratfacile distinguere in marmore; proinde facile fuit post tot annos explicationem aliquatenus variari, manente eadem miraculi substantia. Dicit etiam hoc testimonium quod Plura vota fidelium ex reportatis gratiis adsunt appensa numero septemdecim: et assignatur Hymnus idem qui supra, Iste Confessor: unde intelligitur intra annum hujus seculi XX et XXX, mutationem factam, desitumque usurparii hymnum. Magne Pater Augustine; et merito, quia hic Hymnus, pro festivitatibus ipsiusmet sancti Doctoris compositus, non debebatalteri applicari, cum periculo confusionis inde aliquandoproventurae.
12. Sequitur deinque apud Vicentium Auriam Actus Illustriss. et Reverendiss. Don Ferdinandi de Andrada, Archiepiscopi Panormitani de reliquiis B. Augustini Novelli, in Civitate Thermarum (quae hic antiquo nomine Himera appellatur) ejusque adoratione permissa. Nos Ferdinandos de Andrada et Castro, Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Panormitanus de Consilio suae Catholicae Majestatis etc. universis et singulis has praesentes visuris, lecturis, pariterque audituris notum facimus et testarum, cum Reverendis Don Julius Regna, Protonotarius Apostolicus, olim Archipresbyter majorisHimerae civitatis ecclesiae, nostra Panormitanaediocesis, acceptaverit in Planitia maritimae et piscariae ejusdem civitatis, ibique adoraverit in praesentia quam plurium Sacerdotum et Clericorum, tam secularium quam regularium, et Spectabilium Juratorum Syndici et Secretarii et Magistri Procuratoris civitatis praedictae, infrascriptas reliquias B. Augustini Novelli Ordinis Eremitarum S. Augustini, scilicet duo ossium frusta brachii, vulgariter vocata sicili, super quibus adest in parte aliqua pellis et caro cum pilis affixis, ex corpore dicti B. Augustini,prout infra, capta ei in quadam scatulalignca posita, conducta, et appertata a quondam P. F. Joseph li Maistri S. T. D. Ordinis Minorum Convent. S. Francisci, praefatorum Spect Juratorum Procuratore; cui fuerunt in civitate Florentiae per Serenissimum Dominum Don Cosmum Medici secundum, Magnum Hetruriae ducem quartum, nomine Universitatis dictae civitatis consignata, et eidem Serenissimo Magno Duci dono data a Patre Magistro Priore Conventus dicti Ordinis Eremitarum S. Augustini civitatis Senarum, et per eumdem Patrem Priorem capta de corpore dicti B. Augustini Novelli, in ecclesia ejusdem conventus existente, in qua ecclesia praedictum corpus adoratur et veneratur: et hoc, stante licentia Eminentissimi DominiCardinalis ab Auria, olim Archiepiscopi Praedecessoris Nostri, praedictis Spect. Jurati concessa, ingrediendi in eadem civitatem thermarum Reliquias praedictas, quae fuerunt a dicto Reverendo Archipresbytero de regna receptae, ad effectum ut eas apportaret et conduceret in dictam majorem ecclesiam, ibiquo depositaret ad nomen dictorumSpect. Juratorum, nomine Universitatis populique praedicti; ut videre est ex serie Actus hujusmodi consignationis, celebrati apud notarium Hieronymum de Martino Himerensem, die vigesimo mensisJulii anni MDCXX.
Et cum dicto Patre Magistro Joseph li Maistri vita subtracto, ante ejus mortem declaracerit, alterum frustrum carnis parvum, quod penes eum remansit, fuisse ex dictis Reliquiis dicti B. Augustini Novelli, per eum latis in dicta civitate Thermarum, et sibi consignatis a dicto Serenissimo Magno Hetruriae Duce; fuit de mandato dicti Eminentissimi Cardinalis Doria Archiepiscopi praedecessoris nostri provisum, dictum carnis frustrum servari cum dictis duobus praesentialibus Reliquiis, et venerari tamquam cum dictis propriis comprobatum, prout fuerunt dictae Reliquiae in dicta majore Thermensi ecclesia apportatae, et publico cutui expositae; prout etiam ex serie Actus hujusmodi mandati facti, apud acta Curiae spiritualis dictae civitatis die XX Octobris, XI Ind. MDCXXVII, et Fidei Rev. Don Francisci Anfuso, Vicarii foranei ejusdem civitatis factae, sub die XXX mensis Junii proxime praeteriti, XIII Indict. Instantis MDCXLV, viimus contineri, ad quem et quam in omnibus et per omnia habeatur relatio. Fuit igitur nobilis supplicatum per dictos Spect. Juratos et Syndicum praefatae Himerae civitatis, ut stantibus scripturis et actis praedictis B. Augustini Novelli, quae in dicta majori Himerae ecclesia conservantur, concedere dignaremur. Nos vero attendentes praedicti B. Augustini Novelli corporis venerationem, quae hactenus in dicta ecclesia dicti conventus Sancti Augustini civitatis Senarum servatur, et hujusmodi populi Himerae civitatis devotionem erga Beatum istum, dedimus Judicem in causa Reverendum Don Franciscum Salerno, vigore actus hujusmodi electionis facti in actis nostrae Archiepiscopalis, die XXVIII dicti mensis Junii MDCXLV, an reliquiae praedictae adorari et venerari possint. Et fuit per dictum de Salerno nobis relatum. Reliquias praedictas (attentis et bene consideratis scripturis praedictis) adorari posse et venerari.
Ob id fuit, citati prius Promotore Fiscale nostrae Archiepiscopalis, sub die primo praesentis, per dicto de Salerno, de nostro mandato facta provisio in dorso dicti memorialis cum scripturis praedictis, dub die 4 etiam praesentis, quod habeant licentiam exponendi et adorandi reliquias Beati augustini Novelli, prout antea, et fiant litterae in forma, et juramentum stet penes acta. Iscirco tenore praesentium eamdem licentiam, et facultatem damus et concedimus, supradictas B. Augustini Novelli Reliquias in dicta majori Himerae ecclesia publice exponi posse, et ab omnibus Christi fidelibus rite ac pie prout ante coli et venerari, ac processionaliter per eadem civitatem quolibet anno circumduci in die suae Translationis, prout idem corpus B. Augustini Novelli in dicta ecclesia Conventus S. Augustini Senarum praedicti colitur, adoratur, et veneratur. In quorum fidem praesentem dedimus, nostra subscriptione et sigillo quo utimur obsignatas. Panormi die VIII Julii, XIII Ind. MDCLXV Fersinandus Archiepiscopus panormitanus. De mandato Illustriss et Reverend. Domini Archiepiscopi Panormitani. Antonius Camali Mag. Not. Hiernymi de Albno Act. In exprimendo per zyfras numero Indictionis, geminus typographi error orrigendus fuit; unus in fine, ubi notata erat Indict. 15 quae supra supra post meium recte notabatur 13: et alius ibidem postmedium paulo ante, ubi loco Indictionis 11, inchoatae cum Septembri anni 1627, perperam numerabatur Indictio 15.