Contenuto
Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Congregazioni > Testi medioevali > Vita di Agostino NovelloVita di Agostino Novello da Tarano
Agostino Novello da Tarano
VITA
auctore coaevo Ordinis Eremitani ex MSS. Senensi et Pisano
PROLOGUS
1. Licet omnipotens et bonus Deus donas et gratias unicuique secundum suum beneplacitum largiatur: alii tamen majora, alii minora partitur (Hoc est enim quod per Apostolum dicitur: Alii dabur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae; alteri fidem alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum alii prophetia, alii discreto spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult) sacram tamen ac venerandam religionem Fratrum Eremitarum Doctoris eximii Augustini donis praecipuis et gratiis uberrimis cumulavit. Nam sanctis Apostolis, quiete mortis accepta, suscitavit Deus filios, scilicet Sanctos Eremitas, verbi Dei semine in utero matris Ecclesiae generatos: qui tamquam legitimi filii, priorum Patrum, scilicet Sanctorum Apostolorum, vitam imitarentur et mores: et in quos et super quos ipsorum Apostolorum, sicut Eliae super Elisaeum, spiritus requiesceret, et pallio sanctae conversationis fluenta carnalitatis dividerent: qui non solum mortem minime temerent: sed prae dulcedine Dei ipsam inhianter appeterent: qui velut alter.
Abraham ad praeceptum Domini, cognationem et patriam relinquerent: qui velut alter Moyses, se filios filiae Pharaonis, id est ipsius carnis et mundi, vocari abhorrerent, et improperia Crucis magnas divitias aestimarent: qui velut alter Joseph, frumenta Aegyptiis et pabula verbi Dei hominibs carnalibus, Aegiptorum tenebris involutis, solicite ministrarent: qui velut alii Machabaei; pro ipsis sanctis Dei legibus cuncta sua relinquerent, et mori minime formidarent; de cunctisque hostibus, videlicet mundo, carne et daemone, viriliter dimicantes triumpharent. Hi sunt Seraphim, zelo Dei ferventes: hi Cherubim, pleni scentia, Dominum contemplantes, et ad ipsum cognoscendum alios educentes: hi Throni, in solo Dei quiescentes, et nullam nisi in Deo quietem esse monstrantes: hi Dominationes, aliis vita et moribus praesidentes, et alios ad cuncta.Dei osequi dirigentes: hi Virtutes, miraculis coruscantes, et de Deo conscii nihil impossibile pene putantes: hi Potestates, daemones coercentes, et sua virtute Dei populum pritegentes: hi Principatus, Archangeli, et Angeli, curia aliorum habentes, et nunc majora, nunc minora, scilicet quod hominum saluti congruit, nintiantes, populumque Dei orationibus, vita ex exemplo solicite custodientes et defensantes: hi Sol mundum illuminantes, et ignorantiae et peccatorum tenebras effugantes: hi Sidera coeli, in nocte adversitatis moestos dirigentes, et suo exemplo eos roborantes: hi lapides pretiosi in vestimento Aaron, et ipsius veri Sacerdotis Christi mirabili fulgore lucentes: hi aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum firmissima sunt stabilitate durantes.
Gaudeat ergo sancta Mater Ecclesia, tot ac talibus filiis foecundata: gaudeat Eremitarum Religio, cujus caput est Augustinus, Doctor Egregius, a suo Sponso tot ac tantis muneribus decorata; gaudeat plebis fidelium tot militibus defensata; gaudeat et Senarum civitas, tanti patris, scilicet S. Augustini, novi Confessoris, Reliquiis praedotata. Sed jam ad B. Agustinum Novum, qui nostris temporibus in sancta Ecclesia et nostra Religione, velut quodam coeleste sidus emicuit, et in quem omnia supra dicta convenerunt, redeam: cujus conversationem, vitam, mortem, sed et quibus claruit miraculis, secundum quod a fide dignis audivi, tractare intendi, ipsius Sancti devotione permotus, ad sanctae conversationis exemplum et animarum salutem.