Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Studi Generali > Gutierrez

Gutierrez: Studi Generali nell'Ordine agostiniano

Pavia: la sacrestia di S. Pietro in Ciel d'Oro

 

Pavia: la sacrestia di S. Pietro in Ciel d'Oro

 

 

GLI STUDI NELL'ORDINE AGOSTINIANO DAL MEDIOEVO AD OGGI

 

di David Gutiérrez

da Analecta Augustiniana Vol. XXXIII (1970) pp. 75-149

 

 

Constitutiones ord. Fratrum erem. sancti Augustini, Romae 1551

 

Cap. 37. De forma circa studia et studentes ac lectores nostri ordinis servanda.

 

 

Studia tam generalia quam provincialia in illis dumtaxat locis teneantur, quae prior generalis pro temporum et locorum varietate et exigentia ordinaverit, inter quae dignior semper et principalior locus sit studio Parisiensi (E. YPMA, Les statuts pour le couvent de Paris promulgués par Jerome Seripando en 1540, in AA. XXIV, 262-312; JEDIN, o.c. I, 197ss.) Dicuntur autem studia generalia, ad quae ex omnibus provinciis studentes mitti possunt et ubi lectores sunt sacrosanctae theologiae metaphysycae, naturalis philosophiae et dialecticae; studia autem provincialia, in quibus ex una tantum provincia sunt studentes et unus tantum lector logicae. Provideat autem prior ipse generalis ut in locis, quibus studia tam generalia quam provincialia ordinaverit, prior loci, sicut honorem et statum ordinis diligit, sic studium sollicite et ardenter foveat, et studentibus pius ac favorabilis semper assistat: ad quod suos omnes conventuales semper inducat et hortetur, nec studium eorum, obedientia aliqua, nisi omnino invitus et inevitabili quasi necessitate compulsus impediat.

Provideat quoque idem prior generalis ut in quolibet studio generali sit unus magister sacrae theologiae regens, qui necque in eodem loco prior esse ulla ratione possit necque aliud officium, pro tempore quo regens in studio generali fuerit, in ordine habere. Sit etiam unus baccalarius, duo lectores et unus magister studentium. Quod si baccalarius defuerit, sint tres lectores, quorum primus locum teneat baccalarii. Praeter vero istos, prior generalis unum magistrum sacrae theologiae biblicum deputare possit in illis locis in quibus suae discretioni expedire videbitur. Magistri regentis officium erit, imnes qui sunt de corpore sui studii ad bonos primum mores verbo et exemplo hortari, ad studium deinde unumquemque excitare ac diligenter curare, ut tam baccalarius quam lectores ac magister studentium solliciti sint ad sua munera exsequenda: ut etiam studentes ad studium ac lectiones non sint pigri, quos frequenter examinare debet ut de omnium sollicitudine, profectu et moribus plene instructus sit, tamquam de illorum fructu redditurus priori generali rationem.

Ad eius quoque pertinent officium, a die sancti Nicolai de Tolentino (10 settembre. Prima della canonizzazione di san Nicola, nel 1446, il corso cominciava "post nativitatem beatae Virginis", mentre nelle università continuò l'uso tradizionale: 18 ottobre "post festum s. Lucae") usque ad tempora vacationum quae fiunt ante quadragesimam, quotidie, praeterquam diebus dominicis ac quintis feriis, duas lectiones legere unam ex libris sententiarum Petri Lombardi (Secondo il commento di Egidio Romado. AA. XXIV, 18), aliam ex textu Aristotelis seu metaphysicae seu naturalis philosophiae: quas easdem lectiones prosequetur post pascha usque ad festum sanctissimorum apostolorum Petri et Pauli. Eisdem quoque temporibus curabit ut quotidianae fiant disputationes, hyeme in theologia, aestate in philosophia post prandium, in logica post coenam: quibus omnibus disputationibus intersit ac praesit, curetque ut in qualibet proposita quaestione tria ad minus principalia argumenta a studentibus adducta examinentur, praeter ea quae lectores in medium adducent: quibus examinatis recteque solutis, determinabit ipse questiones per debitas distinctiones, conclusiones ac probationes. Magistro regenti cura incumbit distribuendi lectiones alias, ad utilitatem et captum studentium, tam baccalario quam lectoribus et magistro studentium: qui cum omnibus studentibus magistro regenti honorem et obedientiam absque ulla tergiversatione in omnibus quae pertinent ad studii dispositionem praestabunt. Quod si quis contra fecerit, per priorem loci primum moneantur, deinde puniatur, tertio e studio expellatur. Porro praecipuum magistri regentis officium erit, suos studentes docere initium sapientiae, hoc est, timorem Domini [Ps 110,10], ad divinum cultum -horas scilicet canonicas- tam in choro quam extra, ad confessionem, ad celebrandum, ad pacem tam inter se quam cum aliis fratribus de conventu servandam, ad silentium, ad obedientiam, priori exhibendam suo exemplo -non solum verbo- inducere. Nullam autem a lectionibus et disputationibus vacationem fieri permittet, praeterquam per viginti dies ante quadragesimam usque ad quindecim dies post pascha, at a festo sanctissimorum apostolorum Petri et Pauli usque ad diem sancti Nicolai de Tolentino. Lectorum officium erit, iniunctas sibi a magistro regente lectiones ad utilitatem suorum discipulorum prosequi et eos, de ipsis lectionibus, semel ad minus in hebdomada examinare; in disputationibus arguentes iuvare, cum omni modestia, hoc ordine: ut primus scilicet lector primum arguentem, secundus adiuvet secundum.

Liberum vero sit tam baccalario quam lectorubus, ante magistri regentis determinationem, difficultates non tactas movere et veras inquirere solutiones. Magistri studentium officium erit, novitiis studentibus rudimenta logicae Pauli Veneti (Enciclop. Cattol. IX, 747; A. R. PERREIAH, in AUGUSTINIANA 17 (1967) 450-61. Le espressioni "magistri regentis officium erit..., baccalarii munus erit" - con la sua ripetizione nel riferirsi ai lettori e al maestro dello studio - sembra che avessero eco nella legislazione di altre famiglie religiose, per esempio in quella dei Servi: cfr. A. M. ROSSI, in Studi storici dell'Ordine dei servi di Maria 26 (1966) 162 ss.) interpretari, eos quotidie examinare et supradicta omnia rudimenta memoriter recitantes audire. In disputationibus quae fiunt in conventu, si is qui quaestionem proponit theologiae cursor non fuerit, pro eo respondere; si vero cursor theologiae fuerit, secundo loco arguere. In disputationibus vero extra conventum, tam arguere quam respondere ad ipsum solum spectabit, cum baccalarii auxilio. Insuper sui muneris est, ut studentes matutinum, quando surgere non tenentur, simul post completorium in capitulo devote et reverenter dicant. Sollicitus denique sit, ut quaestiones disputandae ordine debito a studentibus et cursoribus publicentur, primum in loco ad id deputato scrptae ac, ut in fine prandii, pro more patres invitentur; demum, ut in loco disputationis cum argumentis ad partes rite et congrue proponantur. Si in aliquo studio generali, praeter istos, plures fuerint baccalarii aut lectores ("lectores alii" nello stampato; però omette "alii" l'edizione del 1581), iuxta dispositionem magistri regentis extraordinarias lectiones legent et in disputationibus, post ordinarios, suas poterunt movere difficultates. Nulla autem lectio necque a baccalario necque ab ordinariis aut extraordinariis lectoribus legatur sine licentia magistri regentis, a quo uno -ne qua possit oriri confusio- omnes studii actiones ordinandae sunt et regulandae. Magistri biblici officium erit, quotidie lectionem unam ex sacra Scriptura legere et ab eius lectione non vacare, nisi diebus et temporibus supra expressis: ac in dominicis diebus et aliis solemnibus festis, hora disputationis consueta, super aliqua sanctarum Scripturarum difficultate, non per modum contentiosae disputationis -quae longe abesse a scientia salutis debet- sed per modum familiaris et pii colloquii circulum tenere et, post duas aut tres difficultates discussas, catholicam iuxta sanctos doctores determinare veritatem (Conciliorum oecumenicorum decreta, ed. HERDER 1962, 643-46). Ad quolibet studium generale, etiam Parisiense, quilibet provincialis - de consilio definitorum provinciae- unum studentem mittere possit, qui sit in grammaticalibus sufficienter instructus et sacerdos: atque is, si talis fuerit et litteras cum sigillo provinciae signatas manu provincialis et definitorum detulerit, nullatenus reici possit. Reliquos vero studentes ad studia generalia mittere solus prior generalis potest; sed neque qui a provinciis mittuntur necque quos prior generalis destinaverit pro studentibus habeantur, nisi prius coram priore loci et toto studio, in capitulo, unam lectionem ex libris M. Tullii Ciceronis ("ex approbatis auctoribus linguae latinae", nell'edizione del 1581) per magistrum studentium sibi assignatam legerit et verbis latinis congruis interpretatus fuerit.

Et quo die legerit praefatam lectionem litteras testimoniales suae receptionis accipiat, subscriptas manibus prioris loci, magistri regentis, baccalarii, duorum lectorum e magistri studentium. Caveant autem hi, sub poena privationis omnium suorum graduum, ne quem recipiant in grammaticalibus non instructum et sine hac praevia lectione. Caveant quoque provinciales et provinciarum definitores, ne aliquem ad studium generale promoveant qui non sit sacerdos (Era allora uso comune ricevere il sacerdozio prima di avere finito gli studi: si veda il testo di Schiphower citato nell'appendice I e AA. XXVI, 15-18), persona humilis et vitae ac famae laudabilis, ac nulla notabili infamia notorie infamatus. Quod idem prior generalis observare teneatur. Studentes omnes, quinquennio post suam recepctionem -sive in loco sint in quo, recepti fuere sive ad alium mutati fuerint- coram priore generali, quantum fieri potest, sin autem coram magistro regente et examinatoribus a priore generali deputatis ac toto studio, ad quinque ad minus conclusiones in logica, naturali philosophia et metaphysica triduo respondeant: de cuis profectu, sufficientia et moribus magister regens cum examinatoribus certiorem reddat per litteras, suis manibus signatas, priorem generalem, deposito omni amore et odio ac in solam veritatem respicientes. Et tunc, si priori generali videatur, eos qui in dicto examine commendabiles reperti fuerint ac, pro ingenii sui qualitate, profecisse et nullis malis moribus contaminatos esse, in cursu theologiae collocare poterit et cursores instituere: ad quorum officium pertinebit, in quotidianis disputationibus, cum eos respondere contigerit, absque auxilio magistri studentium, sub baccalario respondere et argumenta ab inferiobus studentibus proponenda videre prius, et postquam proposita fuerint assumere et roborare. Qui sic promoti ad cursum theologiae, nihilominus magistro studentium in omnibus quae ad suum officium pertinent obtemperabunt.

Post hanc primam promotionem, cum priori generali congruum tempus videbitur -quod non minus regulariter esse debet quam triennio post adeptum cursoratum-, se praesente, si fieri possit, sin autem examinatoribus cum magistro regente institutis, mandet a cursoribus suos actus pro lectoria perfici, hoc pacto: per magistrum regentem et examinatores tres cuilibet cursori assignabuntur lectiones: una in textu philosophiae naturalis vel metaphysicae Aristotelis, altera in primo vel in secundo Sententiarum, tertia in tertio vel quarto Sententiarum; ac biduo post, assignatas lectiones legent in capitulo coram examinatoribus et toto studio, primo die primam ac deinceps alias; deinde, alio immediate sequenti triduo, ad conclusiones respondebunt ex lectionibus deductas, quae non pauciores sint quam decem, arguentibus primum magistro regente et examinatoribus ordinate, deinde omnibus aliis usque ad ultimum cursorem. Demum per msagistrum regentem et examinatores litterae ad priorem generalem de profectu, sufficientia et moribus mittantur, ut prius dictum est: et si priori generali videatur, lectoriae gradum sibi conferre poterit. - Eadem forma ad lectoriam magistri studentium promoveantrur; sed ab his actibus liberi tantum sint qui in capitulis generalibus disputaverint atque ibidem ad lectoriam promoti fuerint.- Tempus autem examinandi tam studentes pro cursoratu quam cursores pro lectoria sit a quintadecima die augusti usque ad octavam septembris, et non aliud. Qui in lectoria munus suum diligenter et cum profectu discipulorum obeundo exercitati fuerint, cum priori generali videbitur, ad baccalariatum primum promoveantur; deinde ab eodem priore generali, si potestatem a sanctissimo Dno Nro habuerit, magistri in sacra theologia creentur; aliqui licentientur ad suscipiendum gradum in probata aliqua doctorum theologorum facultate, quae in litteris licentiae nominetur. Quae promotio aut licentia non concedatur nisi iis qui supra memoratum cursum sine intermissione perfecerint et tam litteris quam vitae fuerint sanctimonia conspicui (Circa gli esercizi universitari per il magistero, si veda con le opere già citate nella nota 41, R. G. VILLOSLADA, La Universidad de Parìs durante los estudios de Francisco de Vitoria, Roma 1938, 359-67)

Alia autem quacumque ratione creatos theologiae magistros ordo noster non agnoscat nec pro magistris habeat; quin et eos qui hac ratione magistri creati fuerint, si extra ordinem sine prioris generalis licentia quomodocumque manserint, omnibus suis gradibus privati praesenti constitutione ipso facto intelligantur, quos sibi restituere ne ipse quidem prior generalis possit, nisi de consensu definitorum capituli generalis, nemine discrepante. Un autem omnis confusionis et discordiae materia in nostris studiis generalibus devitetur, statuimus ut qui prius promoti fuerint ad quemcumque gradum, priorem habeant locum in quocumque studio fuerint collocati; similiter qui prius recepti in studio sunt, priorem habeant locum posterius receptis, etiam si de uno studio ad aliud mutari eos contingat, nisi propter aliquem excessum suo loco priventur a priore generali. Si autem duos contigat simul fuisse promotos aut receptos, ille priorem teneat locum qui prior est in ordine vel professus vel pro novitio receptus. Qui vero propter aliquam culpam de studio ad studium mutatur, si graduatus sit, ultimus sit eorum qui in eodem gradu sunt; si studens, ultimus sit omnium studentium et habeatur ac si tunc de novo recptus ad studium fuisset quad primi quinquennii numerationem. At vero ut uniformitas in ordine nostro quad studia quoque et doctrinam, quemadmodum quoad alia, quad fieri potest, custodiatur, volumus ut magistri regentes, baccalarii et lectores in lectionibus et determinationibus disputationum, in omnibus sequi et tueri debeant doctrinam primi doctoris nostri Egidii Romani tam in artibus quam in theologia; ubi vero praefatus doctor non scripsit, in theologia quidem tueantur et doceant secundum doctorem nostrum Thomam de Argentina; in artibus vero secundum doctorem nostrum Paulum Venetum. Liceat autem, exercitii et disputationis gratia sustinere in publicis disputationibus opiniones aliorum doctorum nostrorum, Gregori Ariminensis, Gerardi Senensis, Michaelis de Massa, Alfonsi Toletani, Augustini Romani, Augustini Anconitani et aliorum, quorum scripta in communibus servantur bibliothecis. Magistri vero biblici in sacrarum Litterarum interpretatione nihil assere audeant, quod a doctrina discordet sanctorum Ecclesiae doctorum; nihil item quod a decretis sanctae Romanae Ecclesiae et sanctorum conciliorum ab ea approbatorum.

Priores locorum, in quibus vigent studia generalia, non cogant magistros regentes neque magistros biblicos necque baccalarios aut lectores aut magistros studentium nisi ad Missam conventualem quotidie atque ad orationem serotinam: et diebus festis ad vesperas quoque: insuper diebus communionis sacrae etiam ad matutinum ("Fratres nostri, tam novitii quam professi et conversi, sexdecim vicibus in anno communicare debeant", cioè, nelle principali festività dalla prima domenica di Avvento "usque ad festum omnium sanctorum". Cost. del 1551, cap. II). Qui nisi frequenter celebrent, per priores moneantur ac, si monitiones neglexerint, priori generali significare teneantur, sub poena privationis officii et vocis activae ac passivae per quadriennium. Studentes vero, una cum cursoribus, cogantur diebus quoque dominicis et festis omnibus solemnibus ad matutinum surgere (A mezzanotte, dopo tre ore di riposo, approssimativamente), ac quotidie primis et vesperis adesse. Debet autem prior negligentes ad haec punire et illos qui tempore officii, cui non tenentur adesse, studio non intendunt sed vagantur, exemptionibus debitis privare: et omnes frequenter ad Dei cultum hortari et non permittere ut aliquis de corpore studii, quicumque ille sit, plus quam per mensem in tempore vacationum a studio absit, nisi forte tempore tantum quadragesimae ad praedicandum missus fuerit. Sed ut, iuxta paupertam ordinis, studentes in sutdio se sustentare et proficere possint, necque librorum aut aliarum rerum penuria studia relinquere cogantur, praesenti constitutione decernimus inviolabiliter servari, ut studentibus omnibus, donec ad lectoriam promoti fuerint, priores conventuum in quibus professi fuerint mittant, ante festum omnium sanctorum, scutos aureos duos; provinciales vero de quorum provincia fuerint, scutum aureum unum; priores vero locorum studii in quibus assignati fuerint, scutos aureos tres. Qui vero praefato tempore haec subsidia studentibus non solverint, officiis et voce activa et passiva per quadriennium priventur. At vero studentes qui infra annum, ex sua culpa, ab uno loco in alium mittuntur, nihil a loco unde discendut accipiant. Studentes antequam ad lectoriam promoti fuerint in nulla elctione vocem neque activam habeant neque passivam. Lectores vero et baccalarii in omnibus quae fiunt per capitulum loci, in quo assignati sunt, vocem habeant et in elctione provincialium illius provinciae dumtaxat in qua legunt. De provincialibus vero studiis decernimus, ut prior generalis in illis unum magistrum regentem deputet; studentes vero in eis assignare, ad provincialem et definitores provinciae pertineat ex ipsa provincia. Illi vero qui biennio in studio provinciali steterint et ad studium generale mittuntur, triennio post suam receptionem pro cursoratu examinentur. Per hanc autem de studiorum aut studentium ac lectorum formam (Nello stampato "formam constitutionem", per errore di stampa), nihil derogare intendimus privilegiis studii Parisiensis neque de forma promotionis illius almae et celeberrimae facultatis quippiam immutare, moso magistri in ea promoti ordini obediant et regentem, iuxta antiquam consuetudinem, ad capitulum generale mittant (Si veda nella nota 73 un decreto del capitolo generale del 1308) et in omnibus obedientiam priori generali praestent.

Quod si quis contra fecerit, non solum pro magistro non habeatur, sed tamquam anathema a reliquis Parisiensibus et omnibus devitetur. Aliorum studiorum -tam ultra quam citra montes- promotiones, nisi de licentia prioris generalis factae, nullae sint, in quacumque fiant universitate. Et si qua per priores generales vel capitula quoque generalia privilegia contra hoc concessa fuerint, praesenti constitutione abrogantur. La "ratio studiorum" che abbiamo appena trascritto ci sembra oggi troppo conservatrice. Sorprende soprattutto -dice Jedin- che uno scrittore come Seripando nella sua riforma non desse maggiore importanza agli studi biblici e che, dopo aver difeso come nessun altro la teologia di S. Agostino nel concilio di Trento, non menzioni neanche il nome del Dottore della grazia tra i maestri la cui dottrina dovevano seguire professori e allievi negli "studi" dell'Ordine; però questa impressione, a prima vista, inspiegabile, secondo lo stesso biografo di Seripando non indica che Seripando non fosse nel suo secolo un uomo d'avanguardia e che non avesse motivi per insistere nella formazione aristotelico-scolastica, della gioventù agostiniana ("Das Studium der hl. Schrift war fur ihn die Krone der wissenschaftlichen Betatigung des Theologen; nicht der Student, sondern der fertige Theologe sollte sich an ihre Erklarung wagen": JEDIN, Seripando, I, 253). Il nostro Generale attribuì gran parte degli errori e difetti in questa disciplina alla carenza completa o alla difettosa preparazione di alcuni predicatori del suo tempo, non meno degli errori che indicò nei commenti biblici dei capi del protestantesimo (Quando seppe che Diego Lainez nella disputa di Poissy aveva confuso l'apostata Vermigli, Seripando scrisse al cardinale Amulio che la sconfitta dell'italiano non lo stupiva, "perché non ha fondamento nelle discipline". La città di Dio 177 (1964) 262. In quanto ai commenti biblici dei luterani, che il nostro teologo studiava "attente" dall'anno 1531, assicurò nel 1548 al cardinale Cervini, che i suoi autori "pollicentur purum ac simplicem et germanum divinorum voluminum sensum tradere"; però che in effetti, danno al lettore poco grano e molta paglia, poca acqua pura e molto fango. In epp. ad Rom. et ad Gal., dedic. Giudizio che Jedin approva "Man wird kaum bestreiten konnen, dass Seripandos Kritik an der exegetischen Methode der Reformatorem eine wirkliche Schwache traf". II, 395). Lo studio e l'esposizione della sacra Scrittura erano per lui l'occupazione principale del sacerdote dedicato all'insegnamento e all'apostolato; gli scritti dei Padri dovevano anteporsi, secondo il nostro teologo, anche a quelli della scolastica; però la conoscenza della scolastica, soprattutto dei massimi rappresentanti (S. Tommaso, S. Bonaventura, Egidio Romano, ecc.) era indispensabile per interpretare correttamente la parola di Dio e per leggere con più profitto i Padri della Chiesa. Cioè, in quanto alla formazione intellettuale dei candidati al sacerdozio e al vantaggio di quelli che lo erano già, pensava lo stesso fra Luis de Leon: "che il principio della teologia sono le questione della Scolastica, e la crescita la dottrina che scrivono i santi, e il culmine della perfezione le Sacre Scritture, alla cui comprensione tutto quello di prima, si ordina come fine necessario" (Con gli agostiniani ricordati conviene citarne altri due: Juan de Oseguera e Agustìn de Castro. Il primo è quella "persona religiosa, di lettere e di buon zelo", che il primo vescovo del Messico, il francescano Zumàrraga, designò nel 1537 suo procuratore nel concilio che doveva celebrarsi a Mantova e che dopo ebbe la sua sede a Trento. M. CUEVAS, Documentos inéd. para la historia de México, p. 80; VELA, Ensayo, VI, 200; C. PIANA, Archivium francis. historicum 62 (1969) 207. Agustìn de Castro era, secondo la relazione che nel 1576 il celebre cardinale Morone mandò da Ratisbona a Roma, "huomo audace et di molte lettere, et a cui l'imperatore crede et dà grata audienza spesso". Nuntiaturberichte, III, 2, p. 100. Aveva professato nel convento di Lisbona, sua patria, nel 1555; nel 1572 fondò nella sua provincia la "Congregacao da India oriental dos eremitas de nosso padre santo Agostinho", di gloriosa memoria nella storia delle missioni; nel 1575 richiesto dall'imperatore Rodolfo II a Gregorio XIII come vicario-riformatore dei conventi agostiniani dei suoi domini, con grande soddisfazione del priore generale Taddeo da Perugia, che aveva in molta stima il seguace portoghese.

Non lo stimava meno Filippo II, che lo presentò a Sisto V per la sede di Braga: governò quella diocesi durante gli anni 1587-1609, emulando le virtù pastorali di san Tommaso da Villanova e dei migliori vescovi post-tridentini. VELA, Ensayo, I, 656-59. Dal registro Dd 36, di Taddeo da Perugia, nei primi 4 mesi del 1575: 7 gennaio: "Data est facultas magistro Petro Bononiensi, ut pro theologo inserviat ill.mo cardinali Lomellino", 45; 28 gennaio: "Archiepiscopo Salernitano respondimus, nos ei provisuros de theologo ordinis nostri", 54; 7 febbraio: "Respondimus litteris prioris Burdigalensis de magistro Briand (Leclerc), nos eum concessisse archiepiscopo, ab eo rogati", 58; 15 marzo: "Magistro Caludio Rosset de Narbona, ut pro theologo inserviat ecclesiae Agathensi, in gratiam episcopi", 68; 17 marzo: "In gratiam rev.mi episcopi Cataniensis locavimus fratrem Michaelem Melo, baccalarium Lusitanum, in conventu Cataniensi, ut inserviat pro theologo illius episcopi", 69. Altre concessioni identiche ibid., ff. 28, 59, 78, 79, 133, 139, 140 e 151: quasi tutte in meno di sei mesi). Un programma valido allora e, con le nuove discipline, valido sempre.