Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XII
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1255) SERMO XII. DE SUPERBIA ET HUMILITATE
Fratres charissimi, ubi superbia fuerit, ibi et contumelia et discordia dominabuntur. Non ergo decet servos Dei in eremo constitutos superbos esse, sed humiles; non elatos, sed mansuetos, castos, benignos, et omnibus virtutibus ornatos.
Cavete, fratres mei, et vigilanter attendite, ne superbia inflemini de bonis commissis: scientes quod superbia de Angelis bonis daemones fecit; sed humilitas homines similes Angelis constituit. Superbia gloriam de coelis deiecit angelicam: sed humilitas ad coelos ascendere fecit infirmitatem humanam. O fratres mei, cavete, ne orantes, legentes, stantes, vel sedentes, vel vigilantes dicatis ore vel corde, habitantes in cinere et cilicio cum Pharisaeo, Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri (Luc. XVIII, 11).
Haec enim solitariam vitam ducentes diabolo instigante saepe cogitant, saepe hoc dicere tentantur ab inimico servorum Dei. Potius enim volo vos eremum exire, quam talia dicere vel cogitare. Sed dum tentamini hoc asserere, vel de vobis ipsis hoc cogitare, mox clamate, mox ululate et dicite, Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis (Psal. XXI, 7) : et cum Publicano dicite, quibuscumque virtutibus sitis ornati, Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 13) . Attendat igitur Charitas vestra, quid dixerit Veritas nostra:
Qui maior est vestrum, fiat sicut minor; et qui proecessor est, sicut minister (Id. XXII, 26) . O monache, quanto maior es, tanto humilia te in omnibus; et invenies gratiam coram Deo et hominibus. O sancta venerabilisque humilitas, tu Filium Dei de sinu Patris descendere fecisti in uterum sanctae Mariae virginis. Tu eum fecisti involvi vilibus panniculis, ut nos indueret virtutum ornamentis. Tu circumcidisti eum in carne, ut nos circumcideret in mente. Tu eum fecisti corporaliter flagellari, ut nos liberaret a flagello peccati. Tu eum coronasti spinis, ut et nos coronaret suis aeternis rosis. Tu eum infirmari fecisti, qui medicus cunctorum erat, et solo verbo sanat universa, ut nos infirmos sanaret.
O sancta humilitas, quam dissimilis es superbiae! Nam ipsa superbia, fratres, ipsum Luciferum de coelo deiecit: sed humilitas Dei Filium incarnavit. Ipsa superbia Adam de paradiso expulit: sed humilitas latronem in paradisum introduxit. Superbia gigantum linguas divisit et confudit: sed humilitas cunctos congregavit dispersos. Superbia Nabuchodonosor in bestiam transmutavit: sed humilitas Ioseph principem Israel constituit. Superbia Pharaonem submersit; sed humilitas Moysen exaltavit. Haec est illa sancta humilitas, quae fecit nos privatos saeculo, quae fecit nos in conventu solitario omnibus virtutibus florere perfectis. (1256)
Haec est illa sancta humilitas, quae philosophos tradidit in reprobum sensum, excaecavit Iudaeos, suffocavit Paganos, inflammat Christianos, perimit obstinatos, deiicit potentes de sede et exaltat humiles. Sed superbia, fratres mei, non sic. Sed quid? Praelatos percutit, divites tumorosos efficit, religiosos decipit. Haec homines caecat, ne se agnoscant quid sunt. Haec fructum perdit operis, mentem hominis ligat; quia ab ea panditur omne malum. Haec est illa fervens olla quam Ieremias vidit (Ierem. I, 13), in qua decoquuntur omnes principes et pastores tenebrarum, sectatores bonorum temporalium, venatores divitiarum, qui primas cathedras appetunt in synagogis, et salutari in foro, et vocari Rabbi. Hanc ollam succendit diabolus, dum corda patrum inflat ad altiora.
Isti sunt quatuor venti, qui totum orbem perflant, arrogantia sibi ascribens quod non habet, insolentia sibi approprians quod alteri debet, superbia multa de se credens ultra quam verum sit, contumacia se erigens in praelatum. Isti sunt quatuor fabri, qui totum mundum concutiunt, et corda filiorum Dei dissipant; a quibus nos custodiat Deus.
Amen.