Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XL
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1311) SERMO XL. DE OBSERVANTIA CLERICORUM
Audistis in mensa, fratres charissimi, qualiter Dominus praecepit servo suo Abrahae, ut tolleret filium suum, quem super cuncta terrena diligebat Isaac, et offeret eum super unum montium quem monstraverat sibi Dominus, quem dicunt nonnulli illum esse montem Calvariae, in quo crucifixus fuit ille Deus et homo. Series historiae nuper simpliciter intellecta, primo aedificat obedientiae filios. Fidelis enim sermo, vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Sed de modo et virtute obedientiae aliquid vobis nunc dicendum est.
Nam sicut obediendum est libenter, sic hilariter, sic et velociter. Obedientia enim sine mora esse debet. Non placet Deo morosa et disceptatrix obedientia: quae quidem cum praecipitur, quaerit cur, quare, quamobrem praecipiatur. Istius obedientiae exquisitum nobis hodierna dic exemplum proponitur. Abraham pater noster; sic enim dicitur senex fidelis et prima credendi via. Sanctus igitur pater Abraham; et prima obedientiae norma et forma verae obedientiae apud omnes esse credatur. Ecce, fratres, praecepit ei Deus filium immolare. Sed quem filium?
Audi, et obstupesce qui audis; filium dilectum, filium primogenitum, filium magnae promissionis, filium magnae generationis. Dictum enim fuerat Abraham, In Isaac vocabitur tibi semen tuum (Gen. XXI, 12), et in ipso erit semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris in extrema tua senectute. Centenarius enim erat Abraham, dum genuit Isaac de Sara sterili uxore propria, de Agar ancilla Ismaelem sagittarium. Mirabiliter promissum susceperat, mirabilius susceptum religiose educavit. Inter haec tamen non contradixit Abraham, sed nec murmuravit, nec haesitavit, nec faciem conturbavit: imo tanquam pater exsurgens pia crudelitate in filium se armavit, ut mox obediret. Attendite vos, filii obedientiae, qui votum fecistis et professionem. Vade, o tu frater, et fac similiter.
Haec semper adimplere cogita, hoc semper facie laeta fac, et vives, et erit semen tuum benedictum ultra semen Abrahae. Verumtamen quid maius nescio murmurat, quid affectuosius susurrat vox ista in auribus nostris, licet haec tempore tanto ante nos scripta sunt, quae sunt per allegoriam dicta. Discutiamus ergo folia vineae, ut fructum inveniamus spiritualis intelligentiae, tanquam sub cortice nucleum, tanquam sub palea granum, tanquam sub terra thesaurum. Verum ut hodiernae Christi solemnitati satisfaciamus, consideremus utrum ea quae dicta sunt de tempore Abraham, inclinare possimus ad me Augustinum patrem vestrum. Tentemus super hoc aliquid dicere ad Dei laudem, et ad nostram aliqualem aedificationem. Sed secundum Hebraeos Abraham sub tribus temporibus tria sortitus est nomina. Primo dictus est Illam, quod ibidem sonat quod Excelsus, cum adhuc esset in Chaldaea, in terra et in cognatione sua in domo patris sui. Ascendens autem in terram Chanaan ad vocationem Dei, dictus est Abram, quod interpretatur Pater excelsus. Tandem in circumcisionis suae tempore tunc dictus est Abraham, hoc est, Pater muitarum gentium. Attendatis, fratres, et vos in patrem vestrum. Nam primo vocatus sum excelsus philosophus.
Eram enim inter omnes magnos nominatissimus, et liberalium artium sagacissimus indagator. Excelsus, inquam, eram, celsitudine scientiae quae inflat, non charitatis quae aedificat. Nam Cedrum odoriferum vocabant me Romani principes, foliis abundantem; sed non habebam fructum. Excelsus eram et impius super omnes coaetaneos meos, elatus et superexaltatus super cedros Libani. (1312) Et ecce accessit ad me mater pietate plena, praedicatio sancti viri episcopi, vita et exempla sanctorum patrum Pauli et Antonii et Simpliciani, et cum his omnibus vox Domini confringentis cedros comminuit cedrum Libani, et hostia praeparata ad victimam in odorem suavitatis, et sic factus sum pater excelsus.
Deinde ad Africam veni, mecum ducens decem et novem ex fratribus meis simul viventes in palatio sancto, et cupientes separari a saeculo. Sanctus pater Valerius cupiens esse particeps fructuum et orationum, locum istum secretum, in quo nunc sumus, nobis donavit, et multi nostrum viderunt. Sed loco isto aedificato, in Christi nomine et sanctae Trinitatis pontifex Hipponensis factus sum, et vocatus sum pater excelsus multorum. Pontifices enim, fratres mei, sicut vocantur pastores gregis, ita et patres plebis pro cura et patria sollicitudine, et tunc factus sum sicut oliva fructifera in domo Dei. Praesules enim olivae comparantur propter vim olei triplicem. Nam oleum primo illuminat, pascit, et fessa membra fovet. Sic et praesules illuminare debent verbo, pascere exemplo, et fovere egentes temporali beneficio.
Ego enim, fratres, non dico me hoc facere; studeo tamen sacram Scripturam exponere, turrim Davidicam clypeis fortissimis munire, munitam declarare, et declaratam ordinare. Nam quid per turrim Davidicam, nisi sanctorum Ecclesiam intelligo? Et sic iam ab ortu et occasu, ab aquilone et austro viget nostra doctrina et expositio. Non tamen a me, sed de domo Dei procedit: et sic non solum pater gentium dicor, sed etiam vitis abundans in lateribus domus Dei.
Cuius domus sunt latera legentes et orantes, et coniugati legentium et orantium et coniugantium. Nam vobis qui estis legentes et orantes, abundanter propinavimus doctrinam, quibus disciplinam apostolicam tradidi. Coniugatis poculum vitae etiam propinavimus. Vobis tamen propinavi vinum fervoris, charitatis et aequitatis: illis vero pacem et patientiam donavimus. Revertamur ergo ad historiam praetaxatam, quae insinuat nobis tria, scilicet disciplinam regularem, progressum, et exitum. Dicitur enim nobis a Domino, Tolle filium tuum (Gen. XXII, 2); quasi dicat Dominus, Tu qui monachus es, tolle filium tuum Isaac, qui interpretatur Risus: hoc est, tuam propriam voluntatem tolle, in cuius exsecutione homo ridet et delectatur. Et haec est prima oblatio, quam homo debet Deo reddere et offerre super unum montium quem monstrat nobis Deus. Nam multa genera montium demonstrat nobis Dominus. Sed de quatuor nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus mons dicitur, qui erit in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2).
Et iterum: Mons Dei mons pinguis et coagulatus (Psal. LXVII, 16). Porro de hoc monte descendit ros et unguentum pro barba Aaron. Omnes enim de Christi plenitudine unguentum recipere possumus. Apostoli etiam, fratres, dicuntur montes; quia fundamenta eius, scilicet Ecclesiae, in montibus sanctis. Angeli numquid non et ipsi montes dicuntur excelsi? Porro Iesus, qui mons dicitur, sedens in monte Thabor sermonem discipulis facit, enumerans septem beatitudines Spiritus. O fratres, attendite quantum sit impedimentum, quam grave dispendium inferat sanctae religioni superfluitas et abundantia rerum, quod longe magis legimus in libro nostrae conscientiae, quam possumus explicare sermonibus.
Numquid non Sodomitarum peccatum fuisse legitur abundantia panis et superbia vitae? Numquid non angeli videntes se abundare in pulchritudine sapientia superbientes ceciderunt? Numquid non et patres nostri quasi ratione eadem expulsi sunt de paradiso? Numquid non et mundus submersus fuit, quando abundantes, et in suis abundantiis Deum non cognoscentes perierunt? Numquid non Aegytii abundantes iracundia pleni facti sunt et submersi? Numquid non propter abundantiam idola terrae facta sunt? Numquid non Amalech quia abundabat, id est, invidia plenus, desivit in manu Saül? Numquid non tempore David multa millia interfecti sunt? (1313) Numquid non Saül abundans superbus efficitur et eiicitur? Numquid non Herodes Ascalonita iugulatur? Numquid non Herodes tetrarcha sperans in sua abundantia populo satisfacere, qui credebat Ioannem esse sanctum et iustum, ipsum tamen decollavit?
Cogitate, fratres, quid receperit Holofernes, quid Caesar, quid Nero, quid Valentinus, quid Constantinus, quid Decius, quid Iulianus? Quid ergo valuit Caesari et Neroni abundantia? quid Assuero pecunia? quid Antiocho simulata et palliata poenitentia? Colamus ergo Christum pauperem in praesenti, ut simus divites in futuro. Comes enim divitiarum superbia et luxuria est. Amemus ergo, o fratres, summam Christi et Apostolorum paupertatem; ne in nostra sancta religione mutetur color optimus, et dispergantur lapides sanctuarii nostri. Sane enim, fratres mei, ex collatione aliarum paupertatum commendatio paupertatis voluntariae plenius inter nos relucet. Sunt enim quinque genera paupertatis: prima est infelicitas, secunda est paupertas cupiditatis, tertia paupertas superfluitatis, quarta dolositatis, quinta paupertas voluntatis. Primam habet mendicus, secundam habet avarus, tertiam habet prodigus, quarta est paries dealbatus, quintam habet vir compeditus.
Prima est flagellum, secunda est venenum, tertia est ventilabrum, quarta est umbraculum, quinta aedificium. Prima est misera, quia cruciat: secunda est venenosa, quia necat: tertia est ventosa, quia inflat: quarta dolosa, quia dissimulat: quinta gloriosa, quia coronat. Nec mirum, si Christus amator sobrietatis, sobrietatem spiritus commendat, cum Epicurus praeceptor voluptatis eam commendaverit, dicens, Quam felix paupertas est, si laeta est! Super hanc propriam voluntatem offert homo devotus, quod praecipue fit in professione obediendi. Sequitur, fratres, Stravit Abraham asinum, duos pueros secum ducens. Isaac vero ligna cedrina portabat, Abraham autem ignem et gladium. Venientes autem ad montem, ligatur Isaac, super ligna ponitur, et scita a patre Dei voluntate, non aperuit os suum.
Et extendens manum Abraham, audivit, Ne extendas manum super puerum (Gen. XXII, 3-12); sed pro Isaac tolle arietem unum de cunctis tuis melioribus, quem inter spinas tibi paravi. Attendamus nunc, fratres: nam quid per asinum nisi carnem nostram intelligo, quae velut asinus domanda est virga, onere? Et pabulo, et cinere, et cilicio caro domanda est, ne impinguata, incrassata et dilatata recalcitret, velut asinus qui cum domino velut catellus ludere voluit. Duo namque pueri sunt quinque hominis sensus: quos tamen duos dicimus, quia ad usum et ad exsecutionem eorum duo intra membrorum mancipata sunt. Nam et ego velut Abraham in vobis et canonicis nostris, ne caro luxuriet, et ne mors per fenestras intret, duobus pueris vos sociavi, paupertati scilicet et orationi, quibus mediantibus quinque sensus corporis exstinguere poteritis. Nam per haec praeterita mala obliviscemur, cogitationes malae non ascendent in corda vestra, affectio cognatorum non regnabit in vobis. Haec enim sunt, quae quotidie monachos cribrant sicut triticum. Istae sunt mordaces curae, quae sanctum viri propositum enervaverunt. Inter has vir sanctus coquitur et cruciatur. Haec sunt monachorum muscae mordaces et morientes, quae perdunt suavitatem unguenti.
Haec sunt volatilia quae comedunt frumentum in anima seminatum. Vos autem, fratres, dum haec in corda vestra ascendunt, recurrite ad orationem vel ad operis occupationes, ne vos serpentinae muscae deglutiant. Numquid non sic fecit sanctus pater Antonius? qui cum epistolas a charis suis in saeculo morantibus recepisset, nullam legere voluit, sed receptas in ignem proiecit, dicens: Chartae fallaces estis, etiam plenae mendaciis; comburo vos, ne comburar a vobis. Sequitur, fratres; ligatur Isaac. Sic et vos ligamini in hac solitudine tam fortiter, ut consuetudines vitae saecularis ignoretis, et suavitatem sanctae religionis capiatis. (1314) Placeat vobis somni sobrietas, mentis tranquillitas, corporis munditia, mortis severitas, et cuncta salutis exspectatio: solvitur Isaac, et iucunde ad matrem revertitur in Bersabee. Sic et vos vertamini soluti ad matrem quae sursum est Ierusalem.
Cum ergo illuc perveneritis, dabit refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem.