Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO LXVII
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1353) SERMO LXVII. DE FUGA VANITATIS ET VIRTUTUM ADEPTIONE
Dilectissimi fratres, oportet humilitatem nos habere, praecepta Dei custodire, charitatem tenere, veritatem sequi, et fugere vanitatem. Veritas enim mundat, vanitas coinquinat. Veritas Christus est, sicut ipse dicit, Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6). Via recta, lux vera, et vita perpetua. Veraces filii Dei sunt, mendaces vero filii diaboli.
Unusquisque enim cuius opera agit, eius filius appellatur. Qui sequuntur Deum, semper in luce sunt: qui autem imitantur diabolum, in tenebris ambulant, et lucem nunquam habebunt. O dilectissimi filii, quam malum, et quam perversum est, dimittere lucem, et sequi tenebras; fugere vitam, et appropinquare morti; dimittere veritatem, et sequi mendacium; delectari in vana gloria, et spernere sempiterna; iucundari in praesenti dolore et poena, et amittere laetitiam et quietem sempiternam! Scriptura enim dicit, Non quaeras gloriam, et non confunderis, cum gloriosus fueris. Beati illi qui oculos habent spirituales, et contemplantur coelestia, et respuunt terrena.
Ex hac enim fragili, misera et brevi vita festinant ad illam beatam requiem sanctorum, quae nunquam finietur: illuc festinant, ubi semper permanere sperant, ubi non est timor de morte, nec pavor de hoste. Ibi est vita sine morte, iuventus sine senectutis exspectatione, lux sine tenebris, gaudium absque tristitia, voluntas absque iniuria, regnum sine commutatione, requies sine labore, satietas sine fastidio, et claritas sine nube.
Ibi est vita angelica semper laeta. Laetitia huius saeculi licet saepe gaudium esse videatur, saepissime tamen in tristitiam vertitur. Regnum Dei non habet finem. Vita huius saeculi horrenda est: illa vero amanda atque desideranda. Haec enim praesens vita misera et caduca est, imo incerta, deceptrix et insatiabilis. In poena et luctu nascimur, in miseria et angustia nutrimur: in labore vivimus, in dolore morimur: et in fine, quod magis dolendum est, si impoenitentes discedimus, perpetua tormenta patiemur. (1354)
Nam veniam postmodum non consequentur, qui dum tempus hic habuerint, poenitentiam condignam non egerint. Nam qui praecepta Christi non habent, vel etiam habentes non servant, et promissa coelestia despiciunt, qui plus amant gulam quam abstinentiam, magis luxuriam quam castitatem sectantur, absque dubio regnum Dei non possidebunt. Fornicatio urget animam ad poenam, castitas levat mortalem ad gloriam.
Castitas erigit iter ad coelum, luxuria facit ruere in infernum. Castitas iungit hominem moribundum sanctis et Angelis perpetualibus, fornicatio sociat satanae et daemonibus. Porcus crassus se volvit in volutabro: et si porco margaritas ante ipsum posueris, non advertens conculcabit in luto. Sic et homo ebriosus, vino repletus ac crapulosus, ferculis satiatus, diversis in luxuriis se proruit, et in stercore vitiorum se volutans, verba sanctae Scripturae nec ore profert, nec corde suscipit.
Dulce illi est fornicari, et continentiam servare amarum. Ille miser ambulat elatus et superbus, et cupit esse melior quam caeteri in hoc saeculo, cum tamen apud Deum deterior sit. Altiorem se caeteris existimat, etiamsi omnium inferior existat. Et sic dum melius et firmius se stare putat, in praecipitium cadit, et in aeternum barathrum vadit. Ex quo omnipotens Deus vos eripiat, qui sine fine vivit et regnat.
Amen.