Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXVII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1301) SERMO XXXVII. QUOD SACERDOTES SE DEBEANT EXHIBERE SICUT DEI MINISTROS, ET CAVERE NE DONA SANCTI SPIRITUS VENDERE PROCURENT, PATIENTIAM QUOQUE ET CASTITATEM SERVARE; AC DE FORNICATIONIS DETESTATIONE

 

Fratres charissimi, sicut Actuum Apostolorum narrat historia, apostatante Iuda a consortio Apostolorum, divina providentia ad structuram Ecclesiae providens fundamenta, quae secundum Ioannem sunt duodecim nomina Apostolorum, beatum Matthiam vocavit ad apostolatum. Et sicut suscepit Matthias principatum, et surrexit loco Iudae; sic etiam nos suscepimus principatum in Ecclesia Dei, et per gratiam suam suos ministros facere voluit, et in palatio suo nos constituit, et elegit ut essemus gens sancta, populus Dei, sal terrae, lux mundi, et angelici homines absque peccato.

Ministri e iam Dei sumus et servi. Servi enim dicuntur non qui ad oculum serviunt, sed qui voluntati Domini in omnibus fideliter obediunt, et tunc in tantam familiaritatem Domini moventur, quod non amplius servi, sed amici vocantur. Ideo tota mente nos exhibeamus in multa tribulatione, in scientia, in charitate non ficta, in vigiliis, in carceribus et plagis, in verbo veritatis. (1302) Et sic nihil habentes, omnia Christum possidendo simus possidentes. Haec est enim beatorum vita, haec est sacerdotum salus: haec est servorum Dei requies, haec est amicorum eius voluntas. Haec enim sanctificatio nostra, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulatione, in necessitate, in castitate, in abstinentia, in scientia, in suavitate, in charitate non ficta, in verbo veritatis, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: Christi enim servi sumus. Tunc Christianorum ministerium vituperatur, servitus nostra despicitur, quando ea quae Christi sunt despicimus, et opere adimplere negligimus. Sed vae nobis, fratres mei, vae nobis, quia falsum nomen Christi portamus, falsum nomen Dei gerimus, quia opere non adimplemus quod implere debemus. Discutiamus, sacerdotes, mentem nostram, et sciamus si servi Christi simus. Sciamus enim quid facere debeamus, ne servi inutiles simus. Quid enim? Certe nihil aliud, nisi quod exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia. Sed vae nobis, quia nullam patientiam habere videmur. Nam pauperes esse debemus, quia membra Christi sumus, et ministri Dei.

Sed si paupertas aggreditur, vel aliqua corporis necessitate turbamur, et affligimur, dona sancti Spiritus vendere procuramus. O sacerdotes mei, nolite hoc malum facere: sed mementote quod gratis accepistis, et ideo gratis reddite; ne cum Simone mago damnemini, cui dixit Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20) . Qui etiam pretium recipit de sacramentis, Giezita est et plenus lepra. Nam cum Elisaeus mundasset Naaman principem Syriae in Iordane a lepra, rediens Naaman obtulit Prophetae multa munera: sed ille noluit recipere. Qui cum recessisset, locutus est ei Giezi discipulus Prophetae, petens a principe Syriae munera. Quibus acceptis Propheta omnia per Spiritum novit, et videns eum redarguit percutiens eum lepra (IV Reg. V, 15-27) . Sic etiam percutiuntur omnes, qui pro sacramentis pecuniam petunt. Sed dicetis: Numquid non Scriptura dicit, Qui altari servit, de altari vivat (I Cor. IX, 13) ?

O sacerdotes, hoc quod dicitis omnino negare non audeo: sed scitis quod Deus intuetur corda hominum. Nam si sacramentum dare distuleris, etiamsi fueris omni paupertate vallatus, non pastor es, non minister Christi es, sed mercator. Non igitur petas, non etiam tantum pro Baptismo recipias, si cum Simone perire non velis. Nam facto pacto sacramentum vendidisti, et Salvatorem tuum prodidisti cum Iuda. Spontanea et sincera voluntate porrige sacramenta, nihil petendo, nihil exspectando, nihil de promisso desiderando: sed si tibi datur, iuste recipis, iuste possidere potes. Memento tamen, quod pauperem vitam sacerdos gerere debet, et ideo si superbiam habet, si magno beneficio gaudet, praeter victum et vestitum quod superest, pauperibus dare non differat, quia omnia pauperum sunt. Verbum autem illud quod negare non debet fidelis, Qui altari servit, de altari vivat, verum omnino est: quia non licet sacerdotibus manibus operari, ligonizare, ferrum fabricare, et similia: hoc autem propter reverentiam et tanti sacramenti dignitatem. Illud autem magis ad saeculares, quam ad sacerdotes pertinet, ne ipsi sacerdotes Dei fame pereant, vel nuditate: ideo dignum est, ut qui altari servit, de altar vivat.

Similiter, fratres, qui sacramentum emit, vel ecclesiam, vel praebendas, vel ecclesiarum introitus, vel saeculari potentia hoc pro se procuravit; sciat quod cum Giezi et Iuda iam damnatus est, iam leprosus factus est, iam de templo Domini expellendus est. Quare sic? (1303) Quia qui non intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, fur est et latro (Ioan. X, 1) . Ideo reprehendendus est, quia ementes et vendentes Dominus eiicit de templo: repellendus est, quia leprosi eiici iubentur. Non intrat per ostium ad ecclesiam, qui per laicalem portam intrat. Non enim laicis spiritualia dona tradita sunt, sed Domini vicariis. Vicarii Domini sunt, qui vicem Apostolorum tenent. Castella autem et villas suas laici dispensent: bona autem Hipponensis Ecclesiae vigilanter attendant ne tangant.

Divites enim raro vel nunquam pauperibus sacerdotibus praebendas procurant: et si procurant, non Dei amore procurant, sed ut cum uxore et familia de bonis Ecclesiae gaudere valeant. Et ideo sciat sacerdos, qui timore vel amore defraudari a divite se permittit, quod impunitus non remanebit: et si non in praesenti, saltem in futuro igne aeterno non carebit. Redeamus igitur ad propositum, fratres, et sciamus quomodo poterimus nos exhibere sicut Dei ministres: cupitis enim scire. Ecce si persecutiones veniunt, non deficiamus, sed patientiam habeamus. Si necessitas paupertatis contingat, non desperemus, sed in Domino confidamus. Si blasphemamur, non respondeamus, sed parcamus. Si colaphis, vel alapis caedimur, aliam partem parare non differamus. Si verbo vel murmure percutimur, taceamus. Si occidimur, gaudenter ad mortem pergamus. Quare? Quia non est servus maior domino suo. Si enim me persecuti sunt, et vos persequentur (Ioan. XV, 20) , ait Dominus. Ita enim patientia ornari debemus, si ministri Christi esse optamus. Sed quid aliud, nisi quod in castitate nosmetipsos exhibere debemus? Haec est illa virtus, sine qua quis est factus omnium reus. Haec est illa virtus, quae nos Deo commendat, quae nos angelos facit, quae nos super aethera volando conducit. Haec est illa virtus, sine qua vasa Domini ferre non possumus. Haec est illa sancta virtus, quam astringere nos docet Apostolus,

Fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis (Ephes. V, 3) , ne mens vestra colloquiis malis possit corrumpi. Ideo, fratres, attendite, quod non solum a vobis removenda est fornicatio, sed etiam omnis suspicio falsa. Non decet clericum cum mulieribus sedere, vel fabulari, vel domum eius frequentare; ne suspicio mala inde progrediatur. O quam vilis, o quam miser et pusillanimis reputatur clericus, qui frequenter cum mulieribus conversatur! Insipiens valde est et inexpertus, qui amicitias mulierum procurat. Et ideo vos qui estis lux mundi, et civitas in monte situata, sic famam vestram custodire debetis, ut non erubescant de detractoribus laudatores.

Attendite etiam, fratres, attendite quod dicit Apostolus, Fornicatio et immunditia. Fornicatio enim est naturalis mulierum concubitus, sed illicitus, Fornicatio est, cum meretricibus agere. Mulier sive adultera, sive concubina, meretrix vocatur. Fornicatio enim ideo clericis interdicitur, quia cum simus ministri Domini, membra meretricis non efficiamur. O quam turpe est, clericum a meretrice duci captivum! Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Et ideo scire debemus, quod malum est fornicari. Nam si coniugium sacerdotibus prohibetur, quanto magis crimen fornicationis in nobis aestimabitur? Ecce enim, fratres, laicis coniugatis ad tempus abstinere praecipitur, ut vacent orationi; et sacerdotes quos corpus Domini consecrare omni die oportet, concubinas in domo tenere non erubescunt. Ecce quomodo vasa vestra possidere in sanctificatione sciatis. Scitis enim, fratres, quod die quadam David venit ad Achimelech sacerdotem, et ait David esuriens: Da mihi aliquid cibi. Et respondit: Non habeo panes laicales ad manus, sed tantum panem sanctum, et ideo dic mihi, o David, sunt mundi pueri tui a mulieribus?

Et ait, Sunt ab heri et nudiustertius. Et sic dedit sacerdos eis sanctificatum panem (I Reg. XXI, 3-6) . Si ergo interrogavit sacerdos, utrum servi David mundi essent propter panes propositionis accipiendos; quid facere nos debemus miseri sacerdotes propter corpus Domini accipiendum? (1304) O fratres mei, sic et sacerdotes paganorum dum offerre debent diis suis incensa, ab omni malo ut possunt abstinent.

Ecce ego iam episcopus Hipponensis eram, et cum quibusdam servis Christi ad Aethiopiam perrexi, ut eis sanctum Christi Evangelium praedicarem, et vidimus ibi multos homines ac mulieres capita non habentes, sed oculos grossos fixos in pectore, caetera membra aequalia nobis habentes: inter quos sacerdotes eorum vidimus uxoratos; tantae tamen abstinentiae erant, quod licet uxores sacerdotes omnes haberent, nunquam tamen nisi semel in anno eas tangere volebant, qua die ab omni sacrificio abstinebant. Vidimus et in inferioribus partibus Aethiopiae homines unum oculum tantum in fronte habentes, quorum sacerdotes a conversationibus hominum fugiebant, ab omni libidine carnis se abstinebant, et in septimana in qua diis suis thura offerre debebant, ab omni labe carnis abstinebant se: nihil sumebant nisi metretam aquae per diem; et sic contenti manentes digne sacrificium diis suis offerebant.

O grandis Christianorum miseria! Ecce pagani doctores fidelium facti sunt, et peccatores et meretrices praecesserunt fideles in regno Dei. Non ergo sic, fratres, non sic, Dominum non tantum diligamus ore, sed opere et veritate. Tunc veri eius ministri erimus, si sobrie, si iuste, si caste vixerimus: qui est benedictus in saecula.

Amen.