Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLIX

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1332) SERMO XLIX. DE MISERIA CARNIS ET FALSITATE PRAESENTIS VITAE

 

O vita quae tantos decipis, de propriis tantos seduxisti, tantos excaecasti: quae dum fugis, nihil es; dum videris, umbra es; dum exaltas, fumus es! Dulcis es stultis, et amara sapientibus. Qui te amat, non te cognoscit; qui te contemnunt, ipsi te intelligunt. Timenda es, et fugienda es. Vae qui tibi credunt, beati qui te contemnunt. Vera non es vita, quam te ostendis. Aliis ostendis te longam, ut perdas in finem; aliis brevem, ut dum poenitere volunt, non permittas: aliis largam, ut faciant quid volunt; aliis angustam, ut non faciant bonum.

Quare, o sapiens, fuge quod fugit. Sic enim est vita nostra, quasi homo in domo aliena, nesciens qua hora vel die patronus dicat, Vade foras: quia non est tua domus in qua es. O saeculum vanum, quid nobis tanta promittis, dum decipis? Qui tibi amicus voluerit esse, inimicus Dei constituetur. Amicitia saeculi, inimicitia Dei est. Caro est, quae animam perdit: caro est, quae recipit inimicum cum vitiis. Item seminat homicidia, seminat fornicationem, seminat concupiscentiam, seminat rixas, seminat libidinem, seminat furtum, seminat idololatriam, seminat cupiditatem, seminat superbiam, et inter fratres discordiam, seminat invidiam, seminat contra Deum blasphemiam, provocat schismata, irritat haereses, et intra Ecclesiam Dei infert divisiones, inter populos christianos ponit offendicula, et inter gentes pugnas, et inter consanguinitatem incantationes, et, quod peius est, in corda servorum Dei diversa genera cogitationum immittit, et omnia quae mala sunt in hoc mundo caduco, pessimo et nefando, et quasi orta sub omni velocitate transit.

Carnis etiam potestatem habet diabolus, et non animae, dicente Domino ad diabolum de beato Iob: Do tibi illum in potestate, sed non animam eius (Iob II, 6). Caro misera gravat animam, caro vaga demergit in infernum. Caro inimica est animae: quae si inimica non esset, non utique dilexisset istius saeculi vanitatem, et vita vana non frueretur. (1333)

O vita atrocissima, quam humores tumidant, dolores aestuant, aeres morbidant, escae inflant, ieiunia macerant, ioci solvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coarctat, securitas hebetat, divitiae superbiunt, paupertas eiicit, iuventus extollit, senectus incurvat, frangit infirmitas, moeror consumit, et super his omnibus mors atrocissima succumbit ut furibunda. O caro cum deformitate depressa, illam debuisti vitam amplecti quae in aeternitate consistit, ubi vita est sine morte, ubi iuventus sine senectute, ubi lux sine tenebris, ubi gaudium sine tristitia, ubi nobilitas et voluntas sine iniuria, ubi regnum sine commutatione. Haec sunt septem quae consequi debueras.

O caro miserabilis, quare negasti dum viveres? Si perseverasses bona, et quibuslibet bonis privata non fuisses, si bene egisses. Illic enim permansisses ubi est gaudium sempiternum, ubi immarcescibilis est gloria, ubi incorruptibilis est et incomparabilis delectatio, ubi Christus Apostolorum et Prophetarum et sanctorum omnium est iucunditas, necnon et summa laetitia cum sanctis Angelis canentibus laudes Deo, ubi delectatio omnium bonorum. Haec omnia bona delectabilia per huius saeculi pravitates sprevisti. Ecce post finem quamvis in limo terrae manciperis, habes inimicitiam, id est corruptionem, fetorem et vermem, et dissolutionem fetoris pateris, ut viventes de te exemplum accipiant, quid fuisti, et quid es: quia a vermibus consumeris, postremo vero in finem propter novissima, propter redeuntem animam, id est, vitam in corpore, in quo prius fuisti, suppliciis aeternis mancipaberis, et simul cum anima damnaberis. O misera anima quam caro persequitur. Caro concupiscit, corpus operatur.

Caro autem cum satiatur affluentissimis cibis et potibus et delectationibus, hortatur omnia mala facere. Caro provocat homicidia, caro perpetrat adulteria, caro committit rixas et scandala, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam huius saeculi. O caro misera, quid habes, quid agis, quid tantum gravas animam, quae nihil desiderat nisi Deo servire? Tu, o caro misera: non sufficit tibi perditio tua, quod adhuc animam infelicem tecum demergere conaris? Vae tibi, anima, quae tibi carnem contrariam accepisti. Caro mala, quid quaeris, quid desideras? Non enim poterit sine te anima iudicari in die iudicii. Caro misera et putribilis, et omni squalore peccatorum plena, quando viva eras, pulchra eras ut sol, splendida ut luna, et oculi tui micabant ut stellae, et crines tui longaevi, et ungebas te pretiosis unguentis, vestibus utebaris optimis, et in cibis tuis et potibus condebas aromatum multitudinem. Et scito, anima, dum corpus tenebrosum et fetidum reficiebas atque fovebas, escas vermibus praeparabas.

Memorare debuisti quae a factore et opifice tuo audieris, cum primum peccatum commisisti: Terra es, inquit, et in terram reverteris (Gen. III, 19). Et Iob audi dicentem, Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc (Iob I, 21). Audi etiam Isaiam vaticinantem, Vere fenum est populus (Isai. XL, 7).

Caro misera et nefanda, audi Paulum apostolum praedicatorem egregium dicentem, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7). Nihil aliud caro misera nisi peccatorum sarcinam secum portat. Non nisi per carnem anima peccat. Anima quomodo potest videat. Anima nostra carcerem patitur, caro eam tenet inclusam. Anima clamat ad Dominum, non caro quae in malitia perseverat. Anima remedium aliud non habet, nisi tollatur a carne, et caro redigatur in pulverem; tollatur ei vinum, et detur ei aqua; auferatur ei sanguis, et detur ei humor terrenus. O caro misera, quid de te agetur quando a te egrediar, et vita a te recedet? (1334)

Tu sola in utero et sinu terrae iacebis, et aliud nunquam manciperis: habebis in te haereditatem pessimam, id est, corruptionem, fetorem et vermes. Ecce quae acquisivisti, dum viva eras: ecce quid possides, dum in sepulcro iaces. Non potuisti te ieiuniis macerare, ac ieiuniis in cinere et cilicio humiliare? In perpetuum cum anima salva fuisses, si ei credidisses, quia non bene facere potes, nisi aliis bene feceris: hoc est, nisi corpus per abstinentiam afflixeris, animam salvare non poteris.

Audi quid Creator noster dicat ad carnem: O, inquit, mea creatura, ego te ex limo terrae pulchram et lucidam assumpsi, imaginem meam in te condidi, spiramen vitae tribui, animam invisibilem tibi concessi, immortalitatis tunica te indui, in paradiso voluptatis te collocavi, vita angelica perfruebaris, cibos et delectabilia iucunditatis contemplabaris, et omnia quae creavi in tua dominatione humiliavi, et affluentes divitias dedi. Insuper et omnia ligna paradisi tibi subdita erant, et pro uno vetito quod ibidem comedisti, ecce ubi cecidisti, scilicet de paradiso in infernum, de luce ad tenebras, de amoenitatis et iucunditatis loco ad chaos et ad omnia obscurissima mala: pro delectabili odore nunc putredini et putori manciparis; pro esca angelica, in cibo vermibus subiacebis; pro immortalitatis veste, corrupto induta es vestimento. Ecce quam concessi vitam abstuli et subtraxi, ut tu misera et putribilis caro inferno manciperis, ubi est fletus et mugitus atque ululatus, insuper et stridor dentium et teterrima tormenta: et, quod peius est, post mortem in corruptionem, post vermes et fetorem et consumptionem postea in pulverem redacta.

O caro quae igni inexstinguibili mancipaberis, audi animam dicentem ad corpus: Ego de coelo veni a Deo concessa tibi. Nam tu de terra es: melius est ut mecum ascendas ad coelum, quam ut me trahas ad infernum. Dum vivimus et sumus in unum, operemur manibus quod bonum est, id est, eleemosynas et ieiunia in castitate et in hospitalitate egenorum, et in nuditate pauperum, et in omnibus bonis operibus: ut per bonam operationem quam agimus, ascendere ad coelestia valeamus: ubi non iam solutione corporis, sed incorruptionis veste induamur; ubi non iam fetor, sed odor suavissimus; ubi non iam tenebrae, sed lux perpetua micat; ubi non iam vermium multitudo, sed caterva angelorum, et innumerabilia millia sanctorum, et Prophetarum omnium chorus cum sanctis Angelis hymnum Deo incessanter canunt.

Cum ipsis nos faciat aeterna gaudia percipere Christus: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.