Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LXXVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1358) SERMO LXXVI. DE COGITATIONIBUS

 

Primum quidem cogitationibus malis repugnandum est, ut cum aliquid carnale aut sordidum susurraverit adversarius, priusquam tingat mentem et sauciet, sagitta deleatur, et excutiatur. Solet enim tristitiam afferre, et dubitationes de proposito, et desperationem bonorum aspirare, et varias cupiditates ingerere, et omnes omnino sagittas acuere, ut sicut in decimo Psalmo scriptum est, Ut sagittent in occulto rectos corde (Psal. X, 3).

Tu ergo mox ut coeperit, geminato suspirio ad Dominum mente conversa, ne permittas accedere consilium, quod sensum possit inquinare. Sicut enim vestimentum candidum, cum fuerit sanguine adspersum, si mox fuerit lotum, candorem suum recipit; si autem insederit et incoxerit macula, vix lavatur: sic et mens humana, si surgentem cogitationem mox deleverit, potest suum retinere candorem; si autem diutius residere permiserit, vix cum magno labore purgatur.

Haec est autem prima victoria secreti certaminis nostri, quod Dominus exspectat et Angeli, cum cogitationibus malis mens humana fideliter occurrit, et bonis rationibus malos superat cogitatus. Hinc laus nascitur, hinc crescit gloria, sicut Apostolus ait: Cum venerit, inquit, Dominus, illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordis; tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5).

Manifestum est enim apud fideliores, quia non solum de factis, sed etiam de cogitatis, aut laus aut vituperatio a Deo iudice tribuatur. Item quod inviti patimur cogitationes frequenter, non nos lateat, fratres, quod maligni frequenter cogitationes sustinemus. Quando autem ita sit, de Apostolo discimus dicente: Non quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 15, 23).

Et revera unum propriumque studium est satanae, humanam mentem pravis gravare consiliis. Siquidem hanc iniuriam ab exordio sortiti sumus, ut nos serpentis caput observemus: ille autem nostrum calcaneum, utique non nostrorum pedum, sed mentis observat; ut si quomodo possit currentem ad coelestia animam morsu suo ad terrestria detinere. Adversus has ergo obscuritates malorum ut sinceris mentibus vivere possimus, cordis oculi bene curandi sunt. Et ut vincamus, arma nobis sunt valde necessaria. Arma, inquit, militiae nostrae non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, malorum consilia destruentes (II Cor. X, 4).

 Amen.