Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XXXVIII
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1304) SERMO XXXVIII. DE SACRAE SCRIPTURAE INGENTIBUS PRAECONIIS, CUM EXHORTATIONE AD DILIGENTEM IPSIUS LECTIONEM
Scriptum est, fratres charissimi, quod Moyses posuit in tabernaculo labrum aeneum, in quo lavarentur Aaron et filii eius, cum ingrederentur sancta sanctorum (Exod. XL, 28). Ideo, attendite, quia quidquid sub Lege antiqua in templo Dei efficiebatur, aliquid futurum praesignabat, quod in Ecclesia nostra sub figura tegebatur, sicut ait Apostolus: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4).
Non enim sancti patres curassent tot et tanta scripta memoriae commendare, nisi ut alios legentes, alios per exempla aedificarent. Legite ergo, fratres mei, Scripturam sacram, legite eam, ne caeci sitis et duces caecorum. Legite sacram Scripturam, in qua quid tenendum, quid fugiendum, plane invenietis. Legite eam, quia omni melle dulcior, omni pane suavior, omni vino hilarior invenitur. Apprehendite eam, et invenietis quomodo Deus deorum sit longitudo propter aeternitatem, quomodo sit latitudo propter charitatem, quomodo sit sublimitas propter maiestatem, quomodo sit profundum propter sapientiae immensitatem.
Quaerite Scripturam sacram, et invenietis quomodo iste Deus deorum natus ex Maria virgine et homo factus, nos amat ut charitas, quomodo novit ut veritas, quomodo sedet ut aequitas, quomodo dominatur ut maiestas. (1305) Legite Scripturam sacram, et invenietis quomodo Nazarenus ille Iesus regit ut principium, quomodo tuetur ut salus, quomodo operatur ut virtus, quomodo revelatur ut lux, quomodo assistit ut pietas. Et ideo, fratres mei, quamdiu in hac infirma et vana vita fuerimus, hanc sapientiam discere et sapere tota mente curemus. Quid enim homo sine litteris reputatur?
Quid enim est? Numquid non pecus vel haedus? Numquid non bos vel asinus? Numquid non equus vel mulus, quibus non est intellectus? Eia igitur, fratres, qui pastores rationalium ovium nuncupamini, festinate rapere non sophismata Paganorum, non carmina poetarum, non fallacias philosophorum, de quibus doctores et auditores reddituri sunt rationem; sed illam dulcissimam sapientiam sapientiarum, quae haereditas Dei, et filiorum eius chara possessio nuncupatur. Haec est illa doctrina super omnia diligenda, quam Prophetae praedixerunt quam Patriarchae divinitus hauserunt, quam Dei Filius, postquam in terris visus et cum hominibus conversatus est, aperuit et declaravit, et quid tenendum et quid vitandum apertissime demonstravit, et per suos Apostolos nos ipsam docendo illuminavit. Haec est quae nos docet amare coelestia, et terrena despicere.
Haec est mater fidelium, quae quotidie docet nos quomodo credamus Deum esse omnipotentem, quomodo ipsum videbimus in sede maiestatis venientem, quomodo bonis bona et malis mala tribuentem videbimus. Haec est lucerna pedum nostrorum, et via salutis nostrae, in qua instruimur quomodo primo Deum super omnia diligamus, quomodo animam nostram postmodum sicut quid propinquius, quomodo postmodum animam proximi, quomodo postmodum corpus proprium, quomodo postmodum corpus proximi velut nostrum diligamus. Iste est enim perfectus modus, Deum, nos et proximum diligendi. Haec est illa sacra sapientia, quae ex ore Altissimi prodiit, philosophis, sophisticis, astrologis, curiosis ac dialecticis abscondita; sed grossis, et rudibus piscatoribus revelata.
Numquid non et hodie etiam solum parvulis revelatur? Haec est omnium sapientiarum et doctrinarum magistra et domina, quae etiam nos docet, exterius blandos, et interius fraudulentos cognoscere. Haec est scientia scientiarum, Angelorum ferculum, Archangelorum pulmentum, Apostolorum gloria, Patriarcharum fiducia, Prophetarum spes, martyrum corona, virginum fortitudo, monachorum refectio, episcoporum vacatio, sacerdotum cellarium, puerorum principium, viduarum doctrina, coniugatorum pulchritudo, mortuorum resurrectio, viventium sempiterna protectio. Haec est per quam fide ornamur, spe confirmamur, et charitate roboramur. Haec est quam qui invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Haec est labrum pelvis quam Moyses posuit in tabernaculo, in quo lavarentur Aaron et filii eius, eum ingrederentur sancta sanctorum.
Sed dices: Quid per magnum sacerdotem Aaron intelligere debemus? Dico enim vobis, fratres, quod er Aaron summum sacerdotem intelligere debemus, et per filios eius alios sacerdotes minores: per labrum aeneum legem Domini intelligo, in qua omnes tam magni sacerdotes quam parvi studere debent et legendo et docendo et opere adimplendo: per munditiam corporis, compunctionem intelligamus, qua mundari debemus, ut ad sancta sanctorum, id est, ad secreta Dei et scripturarum penetranda per purificationem digni inveniamur.
Et ideo, fratres mei, attendite et considerate quod vas paratum habemus in quo oportet mentis foeditatem abluere, et munditiam mentis in eo praeparare. Ecce enim lex sancta et Scriptura immaculata parata est, ut virtutibus de coremur. Sed vae nobis, qui debemus esse exemplum correctionis, et ecce sumus exemplum erroris. Unde hoc, nisi quia caeci sumus, et idiotae ignorantes legem, et eam legere fastidimus; et tamen cathedram tenere, et animarum curam gerere quotidie procuramus? Quid ergo mirum, si cadit sacerdos? Quid mirum, si non sublevat delinquentes?
Quid mirum, si dux caecorum est? Ecce legem Domini conculcavit, despexit eam ut mortem. Sed quid dilexit? quid procuravit? (1306) quid toto affectu concupivit? Uxorem vel concubinam caute tenere, equos velut miles in stabulo possidere, canes pro venatione nutrire, accipitres custodire: et tamen velut equus et mulus quibus non est intellectus, cupit honorari in coenis, et ab hominibus vocari Rabbi. Ecce quomodo cadit sacerdos, ecce quomodo vivit. Sed et si cadit qui sibi columna videbatur in templo, quanto magis populus peribit? Si Deus in Angelis suis reperit pravitatem; quanto magis in his qui habitant domos luteas, et qui terrenum habent fundamentum?
Discite ergo legem, sacerdotes, ne surdo maledicatis. Tunc surdo maledicitis, quando consilium propter ignorantiam dare nescitis. Tunc caeco offendiculum ponitis, quando falsa pro veris ostenditis. Itaque, fratres, nolite iam pigrescere, sed legite Scripturam. Discite eam, filioli, saepe eam legite; quia lenior oleo, sublimior auro, argento purior. Haec est quae praecipue in Deum provocat, et Deum diligere invitat, corda illuminat, linguam purificat, conscientiam probat, animam sanctificat, fidem confirmat, diabolum reiicit, peccatum spernit, animas frigidas calefacit, lumen scientiae ostendit, tenebras ignorantiae expellit, tristitiam saeculi exstinguit, laetitiam Spiritus sancti accendit, sitienti potum tribuit. Haec est Scriptura sancta lex nostra immaculata, quae de insipientibus sapientes facit, primos de novissimis ponit, magnos de minimis efficit, nobiles de ignobilibus commutat, naturam frenat, prohibet levitatem, temperat dolorem, confert spem, coronat senem, docet iuvenem, mitigat dedignantes,
instruit errantes, sanat aegrotos, roborat infirmos, brutos facit sensatos, mentis stabilitatem donat, excitat somnolentos, otiosos increpat, pigros incitat, credentibus gratiam dat, reges humiliat, humiles exaltat, rectas vias indicat, eleemosynam imperat. Haec est scientia scientiarum, quae sapientiam dat, gloriam exaltat, honorem multiplicat, humilitatem, charitatem, lenitatem, obedientiam et mansuetudinem docet, et intellectus bonus est omnibus bene facientibus et diligentibus Deum. Haec est quae abstinentiam, castitatem, largitatem et voluntariam paupertatem conservat.
Postremo doctrinam omnibus, felicitatem, suavitatem, gaudia, stabilitatem cordis, sobrietatem corporis, compunctionem mentis, veram humilitatem donat, charitatem fraternam implet, et timorem Domini accendit. Quamobrem, fratres mei, qui hanc sapientiam diligit, et diligenter legem implet, maximus vocabitur in regno coelorum, et principatum Ecclesiae possidebit, et praemia et munera copiosa recipiet in die novissimo.
Amen.