Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LXII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1345) SERMO LXII. DE TIMORE DOMINI ET AVARITIA VITANDA

 

Timor Domini expellit peccatum. Per timorem Domini nascuntur multa bona. Salomon ait, Principium sapientiae, timor Domini: et alibi dicit, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. IX, 10; XXVIII, 14). Per timorem Domini evadunt animae de poenis inferni, et per amorem eius invenitur gaudium sempiternum; quia timor Domini et amor proximi charitas est. Qui autem charitatem habet, Deum habet; et qui Deum habet, saecularia fugit.

Qui Christum diligit, infernum timet, et paradisum desiderat: ubi anhelat pervenire, in quo sperat permanere, in quo non est timor de morte, nec trepidatio de hoste. Qui Deum habet in se, diabolum repellit: ergo per dilectionem Dei et proximi vita acquiritur aeterna. Amor Dei in Deo permanere facit: Apostolus ait, Dilectio proximi malum non operatur (Rom. XIII, 10). Unusquisque quod sibi fieri non vult, alteri ne faciat: qui sic agit, peccatum non incurrit.

Qui terrenis se implicat, elongat se ab amore Dei. Nunquam divitiae sine peccato acquiruntur in hoc saeculo. Si unus non perdit, alter non acquirit: gaudet qui acquirit, tristatur qui amittit.

Multi sunt qui de alienis lacrymis eleemosynas facere se sperant, unum exspoliant, alterum vestiunt: unum inanem faciunt; alium alienis reficiunt. Eleemosyna cum iniquitate acquisita abominatio est apud Deum. Qui de iniquitate misericordiam facere putat, nihil est apud Deum. (1346) Quid dicemus, fratres charissimi, de illis divitibus qui thesaurizant, et ignorant cui congregant ea (Psal. XXXVIII, 7); acquirunt terrena, et perdunt coelestia; lucrantur pecunias, et perdunt animas; attendunt quid acquirunt, et non perpendunt quid amittunt. Multi sunt qui in luce ambulare se putant, et foris claros existere se existimant, cum peccatorum luto pleni, intus tenebrosi persistant.

O caeca cupiditas, quae a Christo animas separas! ut ille dives qui quotidie epulabatur splendide, ante cuius ianuam Lazarus iacebat mendicus. Mortuus autem dives in inferno est lapsus, Lazarus vero est in sinum Abrahae elevatus (Luc. XVI). Quare, miseri divites, non expavescitis, qui terrenas divitias concupiscitis, et coelestes perditis?

Qui tale exemplum non timet, caecus ambulat. Iacobus apostolus dicit: Eia nunc, divites, plorate et ululate in miseriis vestris, quae veniunt ad vos. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis corrosa sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum vobis in testimonium erit (Iacobi V, 1-3) Vae illis qui tales sunt. Avarus misericordiam non habet; cupidus similis est inferno. Infernus quantumcumque plus devorat, tanto magis cupit et desiderat: sic et avarus nunquam satiabitur. Crescit vana potentia, crescit et poena. Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7). Quanto maior honor datur, tanto maius periculum.

Isti tales sunt elati, superbi, vanitate pleni, luxuriosi, gulosi, et hominibus magis placentes quam Deo. Hi sunt se ipsos amantes, gulae servientes magis quam spiritualibus intendentes, corpus ornantes et animam foedantes, carnalibus consentientes, spiritualia negligentes. Foris se ornant, cum sint intus tabefacti. Aestimantes se esse sapientes, cum sint stulti; quia sapientia huius mundi apud Deum stultitia est (I Cor. III, 19). Colligentes amicitias saeculares, perdunt aeternales: dicit namque apostolus, Quicumque voluerit esse amicus huius saeculi, inimicus constituitur Dei (Iacobi IV, 4). Superbus negligit servire Deo, et servit diabolo; et Deo inutilis est, diabolo similis. Vae qui verba divina despiciunt, et falsas suggestiones amant! Dum veritatem spernunt, diabolicas vanitates concupiscunt; dum terrena sequuntur, perdunt coelestia. Vae illis quos tales infernus rapuerit. Qui dum tempus habent, et in sua sunt potestate, non corrigunt se, nec emendant; cum mors venerit, potentia illorum remanebit, et sola anima misera nonne in infernum ibit?

O fratres charissimi, quid dicemus de illis qui voverunt, et non impleverunt? Melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere: melius est non promittere, quam fidem promissam non adimplere. Multum tibi peius fuerit, si non reddideris Deo quod promisisti, quam si votum nunquam emisisses: dicit namque propheta, Vovete et reddite Deo vestro (Psal. LXXV, 12) : et in Sapientia dicitur, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) : et alibi Psalmista, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7) : et alibi, Ex verbis tuis aut iustificaberis, aut condemnaberis (Matth. XII, 37).

Multi enim, quod peius est, Dei promissa dimittunt diabolica fraude decepti, opera mala sequuntur. Considerate ergo, fratres charissimi, vosmetipsos, et cogitate ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes. Ecce quomodo de tanta potentia vel laetitia tanta provenit miseria et angustia, de tantis divitiis tot inopiae, de tanta satietate tanta fames, de tam brevi delectatione tam longa tristitia, de tam brevi vita tam longa mors, de tam exigua sanitate tam longa infirmitas, de tam brevi luce tam longae tenebrae, de tam parva suavitate odoris vel luxuriae, tantos recipientes dolores et fetores, et de vestimentorum nostrorum abundantia ex qua largiri debuimus pauperibus, tantam recipiemus nuditatem. Rogo vos, fratres charissimi, dum vobis Dominus dat intellectum spiritualem, ut non ametis omne moriturum. Date parum, et accipietis multum. (1347)

Qui autem reliquerint omnia propter Christum, centuplum accipient, et vitam aeternam possidebunt. Et quia licet pauci sint, heu! hanc salutis viam arripere volentes, eo quod multi sint vocati, pauci vero electi: melius est tamen cum paucis ingredi ad vitam aeternam, quam cum multis ad gehennam. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas: auxiliante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum.

Amen.