Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXVIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1277) SERMO XXVI. DE MURMURATIONE ET DETRACTIONE, ET DE POENIS, DAMNANDORUM.

 

Demorantibus nobis in eremo, fratres dilectissimi, murmuratores, detractores, vel susurrones nullatenus esse debemus: scientes quod tales regnum Dei non consequentur. Non igitur stulta loquamur lingua dolosa, sed cum Dei adiutorio, sine cuius voluntate et nutu folium arboris non movetur, omnis murmuratio vel detractio procul sit a nobis: considerantes quid Mariae sorori Aaron et Moysi, quia murmuravit, acciderit. Nam murmuravit, quia Moyses uxorem Aethiopissam duxerat; cui murmuranti iratus est Dominus valde, eo quod Moyses esset mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.

Et ait Dominus Aaron et Mariae, Egredimini ad tabernaculum foederis. Quibus pervenientibus ait Dominus, Quare non timuistis detrahere servo meo Moysi, cui loquor facie ad faciem? Servus etenim meus est, et in domo mea fidelissimus est. Et ecce Maria repleta est lepra, cadens super eam quasi nix. Quam videns Moyses, exclamavit ad Dominum dicens: Deus meus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur Maria ad pristinam sanitatem (Num. XII, 4, 8, 14).

Ideo attendite, fratres, quod Maria haec quae peccavit, animam subditorum et discipulorum significat, quando suo praeposito vel presbytero obedire recusat, et recusando murmurat, et murmurando leprosa efficitur: quod apparet, dum culpa eius publicatur. Sed bonus pastor qui omnium vestrum curam gerit, quaerens sanitatem animarum, compatitur peccanti, et auxilium divinae medicinae precibus postulat infirmanti: clamatque quotidie indefessa voce pastor bonus, qui animam suam ponere non desistit pro ovibus suis, dicens: Obsecro, Domine, sana eam; sana contritiones eius, quia commota est.

Sana eam, quia lepra murmurationis plena est. Revoca eam, quia a consortio fidelium tuorum separata est. Igitur, fratres, attendite, ne murmuratores sitis. Nam sicut lepra proprium corpus devorat, et sibi adhaerentes inficit; sic et murmurator non solum se ipsum destruit, sed etiam cunctos audientes occidit. (1278) Ideo, fratres, attendite, ut non murmuratores vel loquaces sitis, sed veraces: quia in superfluo eloquio peccatum deesse non poterit, nec omnino veritas adesse. O quam grande periculum est, non solum dicere falsa; sed et vera praedicare poenosum et dubium est! Loquaces denique laudare non audeo: sed tacentes beatos praedicare praesumo. Attendite, o fratres mei, attendite, ne simul cum presbyteris meis murmurantibus capiamini. Nam ad vos perveni, et in diebus Paschalibus vobiscum in hac solitudine esse volui, quia murmuraverunt, et Augustino detraxerunt presbyteri, et noluerunt dominicis obedire praeceptis, ideo leprosi murmurando facti sunt, et immunditia peccatorum percussi sunt, et a domo mea expulsi sunt, quia vocati non fuerunt digni mecum perseverare. Ideo separati sunt et expulsi, quia non potuerunt sine murmure stare. Vos autem, quorum officium est semper orare, ferventius nunc orare vos deprecor; ut tanquam sanatos ad communionem Ecclesiae Hipponensis revocare gaudenter possimus illos, quos tales invenire credidi, quales invenire non potui. Haec tamen expulsio est ad salutem, non ad perditionem; ad correctionem, non ad damnationem. Sic enim expulsus est Adam de paradiso, ut in hoc exsilio miseriae corrigeretur: ut in hac poena temporali per gratiam adipisceretur aeternam promissionem. Nam licet Adam peccaverit,

Dominus tamen eum non deseruit, sed ad poenitentiam eum et suos semper invitavit. Postquam enim Adam peccavit, latere se voluit, et abscondit se a facie Domini, quod erat signum doloris et erubescentiae. Sic enim volo vos facere, fratres. Nam et si aliquando murmurastis vel peccastis, quod est conditio cunctorum viventium, erubescite et abscondite faciem vestram per humilitatem a facie Salvatoris: ut dum visitaverit vos in solitudine paradisi, et vocaverit vos, dicens cuilibet, Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? Consideretis in quanta peccatorum miseria positi sitis. Per hoc enim quod vos proprio nomine vocat, signum dat quod ad poenitentiam vocat. Per hoc quod dicit, Ubi es? ostendit quod viam peccatoris ignorat; non tamen quod ignoret, sed quod reprobet. Post meridiem apparet; ostendens quod Dominus ab amore peccatorum refrigescit, quia per peccatum in homine refrigeratus est amor charitatis. Hoc enim pensate, et cum Adam vos peccasse cognoscite, et dicite: Domine, audivi vocem tuam in eremo, et timui, eo quod bonis operibus nudus essem, et abscondi me (Ibid., 10) per humilitatem, cognoscens quod peccavi in coelum et coram te. Sed et contrarium facientes, murmurantes et detrahentes proximo suo, et mala portantes in cordibus suis, expellet eos Dominus de paradiso: sed tamen faciet Dominus misericordia motus tunicas pelliceas ne tempore frigoris perpetuo moriantur. O grandis Dei misericordia! o infinita Dei clementia! o magna et admirabilis eius dilectio circa nos!

 Ecce enim quotidie peccamus, frequenter eum ofendimus; et tamen nos derelinquere non vult, sed tunicas pelliceas correctionis et veniae nobis quotidie donat et largitur. Ecce quanta est misericordia nostri Salvatoris. Igitur, fratres mei et laetitia cordis mei, redeamus ad mentem, et eam diligenter discutiamus, scientes, quod nunc in paradiso poenitentiae et deliciarum positi sumus, et in Ecclesia eius positi et collocati sumus. Dedit nobis praecepta, ut toto corde, tota mente eum diligamus, et proximum nostrum. Sed quomodo diligere eum possumus, si susurrones et detractores in eremo facti sumus? O quam pestis misera et mortalis est ipsa murmuratio! (1279) o quam venenosa est, quae conventus clericorum et civitates multas destruxit! Et quia grande periculum est, inter murmuratores habitare; ideo expellendi sunt tales, ne caeteri corrumpantur per eos. Tertia enim lingua multa mala committit (Eccli XXVIII, 16) : ideo si semel correpti non se emendaverint, de vestra sancta et singulari societate expellantur.

Nec crudele hoc esse credatis, nec illi qui expulsi sunt ad tempus, de hac expulsione dolere debent; sed cum omni humilitate eam suscipiant, dolentes tamen et flentes, quod nondum intellexerunt Apostolum dicentem, Si quis se putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, huius vana est religio (Iacobi I, 26) . Melius est enim a congregatione praesenti expelli ad tempus, quam a coelesti regno perpetuo. Sic enim, ut supra diximus, expulsus est Adam de paradiso, non ad damnationem, sed ad correctionem. Correctus vero et emendatus frater qui peccaverit, et qui proximo detraxerit, volo ut inter vos fraterne recipiatur. Melius enim est, ut redarguamur de misericordia, quam de crudelitate, in die novissimo.

Nam pium hominem quando periisse legimus, ignoro: sed impium et crudelem frequenter periisse audio. Igitur, fratres mei et laetitia cordis mei, obsecro ut non peccetis, ut in die novissimo nec crudeles, nec nimis misericordes inveniri possitis. Deponite murmura, claudite infra dentes linguam, ponite custodiam ori vestro, et silete; non solum a malis, sed etiam quandoque a bonis silere, laudabile est. Ait enim sanctus propheta, Silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3) . Nam omne bonum ubique proferre non debemus: sed tempus proferendi agnoscamus in cunctis. Estote igitur, fratres, non loquaces, sed veraces. Calcate murmurationes, et fugite eas ut mortem. Nam murmurare, detrahere, vel despicere, hypocritarum conditio et ignorantium. Murmurare denique et detrahere hypocrita non satiatur, de omnibus maledicens ut ipse solus a cunctis praedicetur beatus. Omnia iudicat, ut nemo sit qui eum audeat iudicare. Omnia despicit, ut ipse solus sit qui ab omnibus aspiciatur. O hypocrita, cave ne ad mensam meam pervenias. Nam ibi antequam aliquid sumas, lectio mea tibi primo legetur. Quid enim primo in mensa mea descripsi? Quid primo in ea habere vel audire desidero?

Quid primo in ea servare praecipio, nisi quod, Quisquis amat dictis absentum rodere famam, Hanc mensam indignam noverit esse sibi? Quapropter, fratres, si quis murmurare desiderat, non solum ad nostram congregationem, sed nec ad mensam nostram accedere praesumat. Non enim ad eremum venimus, ut murmuremus; sed ut mundanis omnibus conculcatis, in eremo pie, sancte et iuste vivere valeamus. Quod si non fecerimus, quod Deus avertat, melius fuisset quod nati non fuissemus. Quare, fratres mei, melius fuisset; nisi quia melius fuisset non esse, quam male esse?

Numquid non melius est carere esse quam cum esse perpetuo cruciari? Nam non esse, cui possit obesse, ignoro. Sed habere esse, et perpetuo cruciari, quid aliud est, quam mortem sine morte semper habere? Verum, et indubitanter verum vobis, fratres mei, dicere audeo, melius esset non esse, quam cum esse perpetuo affligi, vel aeternaliter cruciari. Studeamus igitur, fratres, semper bene vivere, ut et semper bene esse possideamus. Esse enim Dei gratia habere nos scimus: sed semper bene esse omnino ignoramus. Propterea taliter linguam caeteraque corporis membra restringamus, ut mediante divina gratia, ad perpetuum malum esse non perveniamus. (1280) Nec de nobis dicatur, quod de Iuda proditore discipulo dicitur: Melius ei fuisset, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 24).

Quare illi melius fuisset, si natus non fuisset; nisi quia melius est omni esse carere, quam in inferno iacere? Ibi denique etsi erit stimulus doloris et poenitudinis, nulla tamen erit ibi correctio voluntatis, ut nullatenus a damnatis possit diligi vel desiderari iustitia. Ideo illi diviti qui in inferno cruciabatur, quamvis curam de vivis fratribus gerere videretur, non tamen eidem de iustitia cura erat, quia iustitiam nullatenus diligere possunt qui in inferno sunt. Iacebat tamen dives, et sepultus erat in inferno, et quid de fratribus suis esset, ignorabat et nesciebat omnino: et tamen curam de eis videbatur habere; sicut et nos viventes de mortuis, quamvis quid agunt utique nesciamus. Itaque, fratres, caveamus ne peccemus; ne ad illam flammam perveniamus. Ipsa denique flamma concremationem habet, sed lumen nullum habet.

Quare? Nisi quia quos gehennae flamma cruciat, a visione veri luminis caecat; et ut foris eos dolor combustionis cruciet, intus poena caecitatis obscuret; ut qui Creatori suo corde et corpore deliquerant, corpore simul et corde puniantur; et utrobique poenam sentiant, qui dum viverent, pravis delectationibus serviebant. Ecce, fratres, quomodo puniuntur peccatores, quibus unus ignis omnibus est; non tamen uno modo omnes cruciantur, sed quanto quis in deliciis plus permanserit, tanto fortius cruciabitur in aeternum. Unus igitur ignis singulis est, et corporeus est, et uti saevissimos peccatores corporaliter cruciet, nec studio humano accenditur, nec lignis, pice vel oleo nutritur; sed post peccatum semel accensus, in aeternum durare nullatenus dubitare debemus. O inferne, ut latus es, et mensuram non habes; profundus es, et nullum fundum te habere cognosco; insatiabilis es, quia omnes tam pauperes quam divites te libenter suscipere audio; plenus ardore incomparabili, plenus fetore intolerabili, plenus omni dolore innumerabili. Ibi omnis miseria, ibi tenebrae, ibi nullus odor, ibi horror aeternus, ibi nulla spes boni, ibi nulla desperatio mali; sed omne malum quod existimari potest, damnatis in aeternum erit.

Ibi, fratres mei, daemones flere et clamare non cessant, percutere peccatores nunquam desistunt, nunc superbum, nunc elatum, nunc gloria mundi plenum, nunc luxuriosum, nunc proditorem, nunc homicidam, nunc feneratorem, nunc verbosum, nunc adulatorem, nunc mendacem, nunc detractorem. Ecce quomodo clamabunt. Sed quid clamabunt, nisi, Percute, dilacera, interfice, sine morte occide, velociter spolia, depraedari festina, fer prunas, picem para, aurum et argentum liquesce? Et quia dum vixerunt,

Deum intelligere noluerunt, et si in aeternum vixissent, semper male facere voluissent; ideo sine redemptione merito in aeternum cruciabuntur. Itaque, fratres, obsecro, ut non peccetis. Custodite linguam vestram, servate eam, claudite eam vecte ferreo, quoniam sermo vanus in vacuum non ibit: sed de omni verbo otioso in die novissimo reddituri sumus rationem. Adiuvet nos Iesus Christus Deus noster, ad perseverandum in omnibus bonis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.