Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1262) SERMO XVI. DE INOBEDIENTIA, NEGLIGENTIA, PATIENTIA ET CASTITATE

 

Fratres mei dilectissimi, in omnibus operibus vestris semper mementote, quod omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, prout gessit in corpore. Cavendum est, ne ante illud terribile tribunal vacui vel denudati appareamus.

Non enim tunc sancti nobis subvenient, quia tempus miserendi et misericordiam impetrandi non erit, et iam fugiet a ianua paradisi Maria. Omnes enim contra nos tunc erunt, Abraham contra inobedientes, et Isaac contra impatientes, et Iacob contra negligentes, et Ioseph contra incontinentes.

O quam dure reprehendentur inobedientes, fratres mei, per venerabilem patrem obedientiae Abraham; quam fortiter, quam turpiter! Ideo, fratres mei, attendite, et parati semper estote ad obedientiam mandatorum Dei, paratas semper habentes aures auditui, et linguam voci. Pedes ituros festinate, manus ad opera sine mora parate, corde iucundo, serena facie, ore risorio, et oculo ornato sanctitatis splendore; non tamen amore servili vel metu, sed omni charitatis affectu sanctam obedientiam servare vos opto.

Tunc enim ante tribunal iudicis Abraham non vos condemnabit, sed commendabit; non vos a se expellet, sed convocabit; non vos maledicet, sed sublimabit in aeterna patria. Negligentiam omnem deponere vos deprecor, fratres, ne Abraham vos commendante contra surgat ille sanctus Iacob in die novissimo. Fugite, fratres, fugite negligentiam: nam sicut in unoquoque opere bono mater est diligentia, ita universae doctrinae et disciplinae noverca est negligentia. Sed et si habuerimus obedientiam, et negligentia omnino carebimus; adhuc non sufficit, nisi et cum Isaac patientiam habeamus. Nam sicut per impatientiam omnia destruuntur bona, omniaque suffocantur optima; sic et per patientiam omnia generantur bona, omnes iniquitates demerguntur in profundum.

Qui vero, fratres mei, patiens non est, monachus non est. Sed et si habuerimus obedientiam cum Abraham, patientiam cum Isaac, diligentiam cum Iacob, et castitatem non servaverimus cum Ioseph; quid haec omnia nobis proderunt? Amare ergo summe debemus castitatem, sine qua nostra opera nihil valent. O castitas, ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, pulchritudo vilium, solamen moerentium, augmentum pulchritudinis, decus sanctae nostrae religionis, minoratio criminum, multiplicatio meritorum,

Dei amica, Angelorum cognata, Patriarcharum vita, Prophetarum corona, Apostolorum cingulum, martyrum auxilium, confessorum vehiculum, virginum speculum, viduarum refugium, et cunctorum bonorum gaudium et solamen! Sed quidam sunt, fratres mei, qui in iuventute sua luxuriose vivere volunt: et si ad senectutem pervenerint, gloriantur, dicentes se continentes esse. Tunc enim eligunt servire castitati, quando libido eos servos habere contemnit.

Numquid tales continentes dicendi sunt? Absit. Tales enim praemium non habebunt, quia laboris certamen non habuerunt. Sed illos vere exspectat sempiterna gloria, qui fortes fuerunt gloriosa certamina supportare.

Amen.