Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XX
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1267) SERMO XX. DE NATIVITATE DOMINI
Fratres dilectissimi, homo non solum per Sapientiam Dei factus erat ut esset, sed etiam ad sapientiam Dei factus erat, ut beatus esset, ut illa frueretur eo sensu, quo percipi sapientia poterat. Sed quia peccando sensum amisit, quo sapientia frui debuisset, quia oblitus est comedere panem suum; et refectionem illam qua vivunt animae, in corporalem commutavit delectationem. Terrenis igitur et corporalibus sensu et affectu immersus, non potuit se ad spiritualium cognitionem sine amore erigere, sed sola ea quae carnis sunt agnoscere, spiritualium iucunditatem non agnovit.
Ideo ipsa Dei Sapientia cum sursum esset, deorsum hodie venit ubi homo erat, ut eum revocaret unde ceciderat. Et ecce Verbum caro factum est, ut Deus et homo inter homines esset: et sic conversus est panis ille in lac, ut a parvulis hominibus sumi posset. Sapientia ipsa sursum panis erat, et eadem ipsa sapientia deorsum lac erat. In divinitate ipsa Sapientia panis erat: et in humanitate panis de coelo descendens hodie lac factum est, ut tanquam infantes per lac nutriti homines, roborati ad panem deitatis accedere possent, et idem ipse reficeret, et reficiendo languidos ad incorruptionem repararet.
Dedit ergo reparandis ad incorruptionem alimentum incorruptionis, parvulis quidem immaculatam carnem quam sumpserat de virgine matre, perfectis vero incorruptibilem divinitatem quam habuit de aeterno Patre: istis, ne interim deficerent in via; illis, ut reficerentur et perficerentur in patria: istis ad consolationem, illis ad glorificationem. Propter hoc ergo Dei Filius pro redemptione hominum homo hodie factus est, ut caro per carnem liberaretur, et humano generi de suo sumeretur pretium redemptionis; et inde remedium fieret, unde vitium contractum fuerat; et in eodem monstraretur, et peritia medici, et iustitia redempti; quando de suo et sanando invenitur remedium, et pretium redimendo. Quia ergo a corruptione liberandum erat quod redimendum, idcirco pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Propterea Maria mater electa est, et super omnes creaturas praeelecta, omnibus gratiis fecundata, omni virtute et sanctitate in utero matris repleta: ut de mundissima matre mundissimus filius nasceretur, et sicut in coelo Filius habuit Patrem immortalem et aeternum, sic et in terra haberet matrem omni corruptione carentem.
Igitur in coelo qualis est Pater, talis est Filius; et in terra qualis est mater, talis est secundum carnem filius. In coelo cum Patre aeternus est et immensus; et in terra cum matre immaculatus est et mansuetus. In coelo cum Patre sublimis est et incorruptus; et in terra cum matre hodie in praesepio humilis et corruptibilis apparet. In coelo imago Patris apparet; et in terra Mariae filius ostenditur. In coelo siderum et cunctorum factor ostenditur; sed in terra hodie inter bovem et asinum collocatur. (1268) Mater virgo in humilitate exsultat; sed eius hodie filius humilitatem facto commendat. Per virginem hodie venit ad nos; et per virginem praecessit nos. Per incorruptionem venit, ut peccatum tolleret; per incorruptionem praecessit, ut virtutem demonstraret. Venit ad nos hodie Iesus Nazarenus, ut conferret remedium; praecessit, ut daret exemplum. Non enim potuit arbor bona malum fructum facere; quoniam omnis arbor ex fructu suo cognoscitur.
Radix integra, et fructus eius incorruptus est. Salvatoris igitur nostri adventus Gabriel nuntius missus est, ut novam in carne nativitatem filii Dei praedicaret, in quo forma servi Domino sociata hostem potenter devicit, fortis in illo, non tamen violenta ad inferendam iniuriam, sed efficax ad iustitiam obtinendam. Propterea Gabriel missus est unus de maioribus coelorum Angelis: sed ideo Gabriel dicitur, quia fortior cunctis erat. Gabriel enim Fortitudo interpretatur: quia ipsa etiam infirmitas fortitudo fuit, quoniam in ea superatus fuit inimicus, et capta praeda a violento reducta est.
Tres enim perierant, et subsecutus est quartus, redemptor eorum Deus. Primus sine masculo et sine femina, ut Adam. Secundus de masculo sine femina, ut Eva de Adam; quia tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea. Tertius de masculo et femina, ut Abel. Quartus de femina sine masculo, ut Salvator mundi, qui de beata Maria virgine hodie pro nobis nasci dignatus est. Et quia primus auctor culpae deiectus est per feminam, ideo auctorem gratiae sine masculo concepit, et peperit hodie femina Maria virgo. Haec est femina totius mundi mater et domina, quae virgo permanens peperit hodie filium. Stella protulit solem, creatura genuit Creatorem, filia concepit patrem et filium, simul in unum divitem et pauperem. Ipsa filia, ipsa est et mater; ipsa ancilla et domina; ipsa genitrix et genita: ipsa cum integritate peperit, cum virginitate concepit, et post partum, ut supra diximus, virgo permansit; ipsum quem genuit mox adoravit.
Cuius adorationis et gratiae participes nos faciat ille, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.