Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO LXI
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1344) SERMO LXI. DE OBEDIENTIA
Si praemia aeternae vitae volumus promereri, praecepta Dei totis viribus satagamus custodire. Praecepta namque Dei nolentibus gravia, volentibus sunt levia, sicut ipse ait: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Audiamus Dominum et Salvatorem nostrum praecipientem nobis, et suo exemplo admonentem.
Tollite, inquit, iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde (Ibid., 29).
Quid est iugum Dei super se tollere, nisi sanctae obedientiae praecepto seipsum propter Deum subiicere? Mitis autem est, qui omnes iniurias et contumelias, quae sibi illatae fuerint, aequanimiter tolerat, qui eam apostolicam sententiam opere tenet, qua dicitur, Non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. (Rom. XII, 21).
Humilis vero est, qui eligit abiectus esse in domo Dei, et omnes sibi praeferre, qui se semper pulverem et cinerem esse penset, et in cunctis quae agit servum se indignum, non solum verbo, sed opere, cogitatione, et omni conversatione sua semper se abiicit et contemnit. Talis procul dubio ad servandam disciplinam atque obedientiam est idoneus, nec potest perire a via iustitiae, neque declinare ad dexteram sive ad sinistram: quia in eo quod mitis est, nulla adversitate frangitur; in eo autem quod humilis est, nulla prosperitate vel gloria elevatur.
Quantus autem sit obedientiae fructus, ostenditur, cum subinfertur, Et invenietis requiem animabus vestris. Obedientiae quidem disciplina modo in labore est, sed in futuro fructum habet pacatissimum. Et sciendum, quod quanto modo erimus obedientes patribus nostris, tanto erit Deus obediens orationibus nostris, et tanto erit nobis iugum eius suave, et onus eius leve. Scire quoque oportet, quia superbus et impatiens disciplinae et obedientiae regulis subiacere non potest. In eo enim quod elate vivit, caeteros despicit, et suis magis quam alterius definitionibus obedire appetit: in eo autem quad impatiens est, ipsa parva et levia dura et intolerabilia esse diiudicat, idque solum rectum esse aestimat, quod obstinato corde conceperit: sensuque proprio pro omnium utitur ratione.
Isti tales fratres unanimes saepe perturbant, litesque movent, nec volunt ad mensuram aliorum vivere, nec sunt contenti his quibus contenta debet esse religiosa paupertas. (1345) Et cum negligentius caeteris vivant, plus aliis volunt honorari Huiusmodi rebelles et inobedientes animae frequenter in passionibus suae carnis decidunt, et usque ad turpia opera dilabuntur, et ex his plerique a societate fratrum et a sancto proposito miserabiliter et damnabiliter discedunt.
De talibus terribiliter clamat Petrus apostolus: Si, inquit, fugientes coinquinationes mundi, his rursus implicati superantur, facta sunt eorum posteriora peiora prioribus. Melius enim erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post cognitionem retrorsum reverti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (II Petr. II, 20 et 21): hinc Dominus ait, Vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7) ! Quisquis ergo talem se esse recognoscit, dum tempus corrigendi habet, ad lacrymas et poenitentiam cito redeat, superbiam cum humilitate vincat, impatientiam mansuetudine damnet, vitia in virtutes convertat, ne si in malo perseverat, ad aeterna supplicia perveniat. Debemus ergo eam quam professi sumus obedientiam et virtute et opere custodire. Quod tunc agimus, cum eum qui nobis praeest, pro amore Dei honoramus atque diligimus, et quidquid ab eo nobis praecipitur, tanquam ab ipso coelesti Domino fuerit imperatum, libenter implere festinamus. Praelatus enim Christi vices agit in monasterio: unde ipse suis pastoribus ait,
Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16).
Sicut enim gaudere debent, et magnum a Domino praemium exspectare, qui libenter obediunt; quia quod ipsi maiorum iussu faciunt, hoc ipsi auctori Deo impendunt: sic nimirum magnum a Deo iudicium timere et exspectare debent, qui praelatorum suorum iussa despiciunt; quia cum praelatus contemnitur, non ipse, sed is in cuius loco positus est, contemptui habetur.
Nec potest Deus a nobis sine magno fructu honorari, nec despici sine magno detrimento. Debet autem obedientia esse sine mora, non cum murmure, neque cum tristitia animi, sed cum gaudio et hilaritate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Bonum autem quod cum tristitia fit, Deo non est acceptabile, quia ipse magis est inspector cordis quam corporis. Debet quoque obedientia esse usque ad mortem, quia usque ad mortem Patri suo propter nos obedivit Christus.
Ad hoc sanctum praeceptum ipse suo exemplo noster Redemptor nos admonet, dicens, Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.