Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1290) SERMO XXXI. DE FALLACIA MUNDI, ET EIUS DETESTATIONE, PROPTER TRIA PRAECIPUE MALA QUAE IN EO SUNT

 

Scriptum est, fratres charissimi, quod mundum non diligamus, quoniam mundus transit et concupiscentia eius (I Ioan. II, 15, 17). O munde immunde, qui homines illaqueare non desinis, quiescere non permittis, rapere omnes appetis, occidere omnes quaeris. Vae qui tibi credit, beatus qui tibi resistit, sed beatior qui a te illaesus recedit.

O munde proditor, cuncta bona promittis, sed cuncta mala perfers; promittis vitam, sed donas mortem; promittis gaudium, sed largiris moerorem; promittis quietem, sed ecce turbatio; promittis florem, sed cito vanescit; promittis stare, sed cito recedis. Non ergo es diligendus, quoniam omnino transis, et concupiscentia tua velut fumus evanescit. Alloquantur omnes amatores tui, o munde immunde, quibus aliquando florem serenissimae iuventutis praestare voluisti, vitam diuturnam, divitiarum copiam, familiarium abundantiam, pacis amoenitatem: dicant omnes, loquantur cuncti, surgat venerabilis pater Adam cum omnibus filiis suis, et uno ore loquantur, utrum in hac vita gaudium habuerint sine dolore, pacem sine discordia, quietem sine metu, sanitatem sine infirmitate, lucem sine tenebris, panem sine dolore, risum sine fletu.

Nolite igitur, fratres, mundum diligere, quoniam transit et concupiscentia eius. O munde immunde, fallax et proditor; numquid non periculosior es blandus, quam molestus? numquid non magis timendus es dum allicis, quam dum spernis? numquid non magis odiendus dum diligere dissimulas, quam dum odire te ostendis? O munde immunde, in te habitare, et non dolere, impossibile est; in te sperare, et non timere, vanum est; in te tua amare, et non periclitari, impossibile est. O fratres mei, nolite ergo eum diligere, quoniam transit et concupiscentia eius. Sed ecce mundus transit et nos turbat, et amatur; fallit, et fidelis reputatur; occidit, et velut vita desideratur; flectit, et amplectitur. O munde immunde, et si floreres, quid facerent amatores tui? Sed vere non flores, et stabilitatem nullam habes; sed mella tua et dulcedo tua asperitatem habent, iucunditatem falsam, certum dolorem, incertam laetitiam, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miseriae, et spem beatitudinis inanem. Nolite ergo diligere mundum: quia omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (Ibid. 16). Agamus, fratres, si possumus hodierna die de singulis. Voluptas enim carnis dicitur, quam per modum illicitum misera caro appetit, ut gulositas, ebrietas, luxuria, nimia dormitio, et vanus risus. Et quia caro vicinior est, per vitia eius primum nos aggreditur. Mundus enim quanto familiarior est, tanto periculosior est, et multi per vitia eius corruunt. Ecce Adam per gulam, Lot per ebrietatem, Salomon per luxuriam. Ideo, fratres, gulositati per abstinentiam occurrere festinanter debemus.

Considerate, quod non propter potum, sed propter pomum homo primitus mortem invenit. Esau non propter gallinam, sed propter lenticulam primatum suum perdidit. (1291) Scio enim Noe omne genus carnis quod cibo esset visum, manducare concessum esse: Eliam cibo carnis refectum legimus; Ioannis mirabilem abstinentiam praedicamus Sic nos facere debemus, sed non sicut Esau lenticulae concupiscentia deceptus, non sicut David propter aquae desiderium reprehensus (II Reg. XXIII, 55) : sed sicut Rex noster, qui non de carne, sed de pane tentatus, tentatorem superavit teterrimum. O magna et admirabilis abstinentiae virtus, per quam homines filii Dei excelsi efficiuntur, per quam vitia expelluntur et daemones, per quam non solum animarum salus agitur, sed etiam corporum sanitas possidetur, Ecce enim, fratres, concupiscentia carnis qualis et quanta est. Ipsa enim fomentum et mater aliarum voluptatum est; quia qui bene comedit, libidines carnis frequenter sentit, dormire quaerit: inde verbositas et rixae quae sunt opera carnis: inde consumptio pecuniae. Nolite ergo, fratres, diligere mundum, quia in eo summa concupiscentia est carnis. Sed quid aliud nisi concupiscentia oculorum, o fratres mei?

Fecit enim Deus nobis oculos videntes, qui fecit magnalia, ut toto corde eum laudemus, plorantes si qua mala fecimus. Ecce in miseria sumus, et in miseriis non ridere, sed flere debemus. Cum enim nascitur puer, non ridet, sed plorat. Quare plorat, nisi quia voce testatur et confitetur plorando, se ad miseriam devenisse? Nascuntur enim filii Adam ad laborem et dolorem, quia iugum grave positum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae eorum. Non igitur ridere, sed flere debemus, attendentes et scientes quod Dominum nunquam risisse, sed flevisse legimus. Sed quomodo fleamus peccata, quomodo elevemus oculos ad montem unde veniat auxilium, audiamus Ioannem. Quid enim dicit, nisi quod omne quod est in mundo, est concupiscentia oculorum? Concupiscentia oculorum dicitur; quia per oculos desideria auri et argenti, possessionum et cunctorum terrenorum intrinsecus animae intimantur. Ideo summe custodiendus est oculus, quia ianua cordis est et nuntius. Nam claude oculum, et voluntas habendi non erit; cesset voluntas, et ecce infernus clauditur. Ecce enim, fratres, quot mala per oculos fiunt, tot bona per eosdem possunt adipisci. Si enim David oculos clausisset, feminam non vidisset, adulterium non commisisset. Si Iudas pecuniam non vidisset, Magistrum minime tradidisset. Et si Sodomitae oculos clausissent, iuvenes non vidissent, nec periissent. Claudamus igitur oculos ne videant vanitatem; custodiamus ianuam cordis nostri, ne latro qui quotidie procurat intrare, veniat, et cuncta bona valeat depraedari. Claude enim oculum, et amittis vitium; claude ianuam, et latronem occides; claude oculum, et voluntas non erit habendi; claude oculum, et infernum clauseris in aeternum.

Licet tamen multi caeci mali sint, sed peiores eos fore non dubitamus, si haec quae mundi sunt viderent. Ipsa enim visio causa cupiditatis est, et principium appetitus. Claudamus ergo ianuam, ne mors intrare possit per fenestras nostras. Quid enim aliud in mundo esse legimus, nisi superbiam vitae? O superbia cunctarum virtutum noverca, quis te creavit, quis te ad nos misit, quis te ad conventum divitum et pauperum tam miserabiliter introduxit? Scio quod Deus te non fecit, nec te ad nos misit, nec ad conventum monachorum pauperum vel divitum introduxit, nec te, dum carnem assumpsit, assumere voluit; sed tua inimica humilitate dignatus est habitare inter bovem et asinum, et subditus esse voluit Mariae et Ioseph. Quid ergo agis inter nos? Nam te natura non ostendit, qua uno modo generantur, uno modo vivunt et moriuntur omnes. Quid ergo agis inter servos Dei? Quid ostendis eis? Cur eos inflas? Cur inflare eos demonstras? Nosti quod eis aeternam vitam praestare non poteris. Quid eis demonstras propter quod eleventur super astra coelorum, cupientes esse sicut Deus, et super eum ascendere vellent, si possint? O superbia, noverca virtutum, mater vitiorum, porta inferni, magistra erroris, caput diaboli, vitiorum principium, quid inter homines facis, quid eis promittis, quod te tantum diligere demonstrant? (1292)

Ecce amatores tui tam cito de altitudine cadunt. Ecce enim Nabuchodonosor, quem tantum diligere videbaris, et tantum te diligebat, tam fortiter te adstrinxit, ut credere eum faceres, quia nullus eo maior esset in orbe: et ecce mox deflectitur et cadit, et demergitur in profundum, et quasi bos fenum comedit. Ecce quid accidit te diligentibus? Sed te non amantes de stercore penitus elevantur, et collocantur cum principibus populi Domini, solium gloriae, honoris et dignitatis tenentes in scientia. Eia ergo, fratres; discite humilitatem habere, discite superbiam conculcare, discite et eam devitare. Velut mortem eam conculcare, o quam difficile divitibus, o quam poenosum, o quam meritorium! Estote ergo pauperes, si vere humiles esse cupitis. Nam destructis divitiis et conculcatis, faciliter sancta perfectaque humilitas acquiritur, cum quibus vere poterunt habitare. O divitiae, dulcissimae et suavissimae hominibus insipientibus apparetis: sed omni veneno mortaliores estis omnino. Venenum enim quis sumere poterit, nisi fuerit aliqua dulcedine copulatum? Sed commixtum dulcedini, faciliter sumitur: sic enim qui recipit, moritur. Sic qui divitias amat, dulcedinem videtur gustare: sed ecce mors inter divitias latens, hominem superbum et elatum, divitem, inflatum aggreditur; et aggressus occiditur, et occisus ad infernum perducitur. Ecce quantum prosunt nobis divitiae mundi huius, per quas occidimur, per quas mutamur quotidie, per quas insidiamur frequenter, per quas elevamur in vanitatem, per quas veneramur mendaciter, per quas animam superbam ad infernum diabolus semper exspectat conducere.

Tollite ergo, fratres mei, divitias, ut facilius tollatis superbiam; tollite divitias, et infernus non erit. Date eleemosynam, et omnia munda dabuntur vobis. O fratres mei, an ignoratis quod pauperibus non dare, tulisse est? Et merito quando quis potest esurientibus subvenire; si non pascit, merito vitam exstinguit, et eos mori permittit. Pudeat et erubescat christianus tollere pauperibus, quibus iubemur semper offerre. Ultra omnem iniquitatem est divitem velle fieri de exiguitate pauperum vel viduarum. Itaque, fratres, amanda sunt honesta lucra, sed horreantur damnosa compendia. Nullus audeat inde tollere, ubi debeat collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit: paupertatem potius ad se trahit, qui paupertatem se exigentium pecunia non repellit. O fratres mei, veniet dies illa, veniet, et non tardabit, quando nobis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi manducare: et ultimo dicetur illis, Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 42, 41). O fratres, si in ignem mittentur illi qui non sunt elargiti, nec quae cum labore lucrati sunt pauperibus donaverunt; quid dicetur illis qui aliena rapere non timuerunt?

Cum diabolo ardent, qui nudum non induerunt; ubi putamus arsuros qui viduas et orphanos spoliaverunt? Non ergo spoliare debemus pauperes, ut denudati abundemus in superbia vitae; sed eleemosynas dare, ut pauperes et humiles simus, non differamus. Sed haec non solum facere nobis sufficit, sed et proximum etiam ad haec inducere festinemus, dicentes potestatem habentibus et terrarum rectoribus, quod non solum eleemosynam porrigant, sed et quod regna sua in pace custodiant: scientes, quod remota iustitia, regna latrocinia efficiuntur. Multi enim sunt rectores, sed pauci iustitiae amatores invenientur. Nam cum quaesitum fuisset a Socrate ridente, cur sic fortiter rideret; respondit.

Video magnos latrones ad suspendium duci facere parvos: et alta voce clamasse refertur, O quam digniores estis suspendi, qui in cathedris et domibus habitatis, latrocinia maiora committentes, quam qui in silvis cum tremore quotidie demorari videntur! Quapropter, fratres, nolite rapere, nolite fenerari, ut abundetis in superbia vitae. Sed divitiae si affluant, nolite cor apponere; sed dispergite eas, ut humiles sitis, et imitari valeatis illum qui sequentibus se dicet, Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid., 34).

Amen.