Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XVIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1282) SERMO XXVIII. IN COENA DOMINI

 

Audivimus, fratres charissimi, quod cum Dominus intinxisset panem, ut daret Iudae, quod post buccellam intravit in eum Satanas. (1283) Et ait Iesus: Quod facis, fac citius (Ioan. XIII, 26). Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. Cum ergo exiisset, ait Dominus discipulis suis: Surgite. Et postea ait: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Antequam tamen a vobis recedam, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Ibid., 33, 34). Satis enim novit Charitas vestra, quod tota perfectio nostrae vitae et aedificationis ex Evangelio accipitur.

Eius verba a summo nostro Magistro nobis data sunt; ideo pretiosiora sunt, et satis nos hortantur, nosque aedificant quotidie. Et ea vobis modo praesentamus, ad memoriam vobis reducimus, non quia non bene intelligatis, licet in eremo permaneatis, et segregati a gentibus sitis etiam corporaliter, antequam essem presbyter episcopus pariter videre potuistis: sed ideo vobis ad memoriam reduco, non ut doceamus, sed ut et me et vos, fratres, moneamus. In Evangelio quo dicitur, quod ad praesentem diem pertinet, de patientia et dilectione et humilitate instruimur. Ideo, fratres, ut et ego plenius valeam una vobiscum corrigi et doceri, relinquere volui presbyteros meos, quorum vita apostolica vestra et eorum una est: et sanctum senem Valerium etiam corpore hodierna die relinquere non curavi, cupiens vos docere et a vobis doceri, ut fructum aliquem Deo in die tantae solemnitatis offerre digne pariter possimus. Ideo, fratres, ad expositionem sancti Evangelii accedentes, primo audire et scire vos volo, quod Dominus Iesus discipulum Iudam multis modis, minis, sacramentis et exemplis et planctu volens eum corrigere, et praedictis modis ad correctionem invitare, ad ultimum eum manifestavit in damnationem et ruinam iam esse paratum, dum in coena dixit: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet (Matth. XXVI, 23).

Cum enim Iudas pravam suam vitam nulli patere putavisset, Magistrum audiendo erubuit, sed non poenituit: multo enim ante passionem dixit, Nonne duodecim elegi, sed unus ex vobis diabolus est (Ioan. VI, 71) ? Et post coenam ait: Vos mundi estis, sed non omnes (Id. XIII, 10). Hoc autem Magister dicebat, volens discipulum verbo corrigere. Ecce quomodo verbis timoris eum correxit. Sed videns Dominus quod verbis eum corrigere, ipso nolente, non poterat, studuit eum corrigere, et sibi timorem aeternum incutere, dum ait, Vae homini illi per quem tradar ego! melius ei fuisset, si natus non fuisset (Matth. XXVI, 24). Sed Dominus cor discipuli nequiter induratum, ad dilectionem sacramenti dulciter invitavit dicens sibi post Petrum et caeteris, Accipite et comedite: hoc est corpus meum (Ibid., 26).

Sacramentum enim illud ideo hominibus datur, ut corpus in terris capiti coadunetur. Sicut enim multa grana unum panem conficiunt, et ex multis racemis unum vinum extrahitur; sic ex multis hominibus Christi corpus conficitur. Obtulit autem Dominus discipulo sacramentum unitatis, ut eum invitaret ad humilitatem dilectionis. Licet etiam propter alios discipulos humilitatis exemplum praebuerit, tamen ovem perditam recuperare valde cupiebat. Sed videns eum nequiter obstinatum, surgit a coena, et vestimenta deponit, linteo se praecinxit, et ad principem Apostolorum primo, ut arbitror, fratres, pervenit. Ante eum se genuflexit divinitas incarnata, Deus ante hominem, Creator ante creaturam, Magister ante discipulum, Rex ante piscatorem, doctus ante indoctum, sapientia ante ignorantiam, pulchritudo ante deformitatem. Ideo Petrus divinitatem incarnatam videns ante se incurvari, expavit, exhorruit, et per coenaculum velut insensatus cucurrit, et clamavit: Non lavabis mihi pedes in aeternum (Ioan. XIII, 8). Nam inquit Petrus, Domine, iam dixi quod tu es Christus filius Dei vivi; et tu mihi lavas pedes? Sed notare debetis, fratres qui in eremo habitatis, cur, inquam, coena facta dicitur, cum post ablutionem pedum dicatur buccellam panis Iudae Dominum porrexisse. (1284)

Non debemus intelligere coenam finitam, cum dicatur panis esse adhuc super mensam. Adhuc enim coenabatur quando Dominus a mensa surrexit, et tamen coena iam facta dicitur. Intelligere hoc namque debetis, quod non facta erat, sed parata, et ad convivantium mensae usum perducta. Ideo Ioannes aquila grandis istam dicit coenam, omnia diligenter attendens, prius nostri Salvatoris celsitudinem voluit commendare, dum ait, Sciens Iesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit (Ioan. XIII. 3). Magnam Christi potentiam exprimit Ioannes, cum omnia Patrem ei dedisse affirmat. Magnam celsitudinem Christi praedicat, cum eum a Deo exisse asserit: et tamen hodie audivimus, quod ille qui habet omnia in manu, vestimenta etiam deponit. Sed quid mirum, si pro discipulis vestimenta deponit, qui etiam carnem pro inimicis suis dedit? Et quid mirum, si more famuli praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens, habitu inventus est ut homo? Quid mirum si fudit aquam in pelvim, qui dignatus est fundere sanguinem pro nostra redemptione? Et ait Ioannes, Venit ergo ad Simonem Petrum (Ibid., 6). Videtur denique quibusdam, sicut fuit martyr ille sanctissimus et doctor Cyprianus, ante Petrum Iudam lavasse, volens Dominus praedictum discipulum revocare. Sed non videtur ratio ponderosa: ex quo enim Petrum iam cunctorum caput fecerat, ad eum accessit primo in honore, ut caeteri postea similiter facerent. Ideo sic intelligendum est, cum summam rei bene transcripsisset dicendo, Coepit lavare pedes, et linteo tergere; redit postea ad ordinem rei ostendendo, dicens, Venit ergo ad Simonem. Quid est etiam quod Dominus postea dicit, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus (Ibid., 5, 6, 10).

Si mundus est totus, quare necesse est ut pedes lavet? Ideo, fratres, attendere debetis, quod hanc mentionem facit Dominus de ablutione Baptismatis: qui ergo lotus est in Baptismate totus, non est necesse nisi ut pedes venialium peccatorum lavet, quibus humana mens obstare non potest, nec infans cuius unius diei vita regnat super terram. Paractis denique et consummatis sacrae coenae sacramentis, factis et ordinatis in eadem coena Apostolis, sacerdotibus communicatis, et lotis eorum pedibus, iterum intravit mensam et ait: Scitis quid fecerim vobis? Si ergo ego Dominus et Magister lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare pedes (Ibid., 12, 14). Si sum Magister, discite a Magistro; si Dominus, erubescat haec despicere servus; si iam peperci proditori, et vos parcere studeatis; si ante eum genu flexi, humiles ante adversarios estote; si me ab eo permisi osculari, et vos maxillam praebere dignemini; si proditorem amicum vocavi, et vos inimicum amicum vocare corde et opere non dedignemini: quia non est servus maior domino suo. Et post pauca, de filio perditionis dolorem ostendens et dolens, turbatus in spiritu et contristatus, ait: Unus vestrum me tradet (Ibid., 21). O quam doluit Dominus discipulo perdito! o quam studuit eum ad se revocare! Doluit, quia non potuit eum corrigere. Doluit, quia obstinatum iam eum esse cum diabolo cognoscebat. Doluit, quia super eum sententiam aeternae damnationis daturus erat. Et videntes discipuli faciem, quam Angeli aspicere desiderant, esse turbatam, dixerunt, quis esset ille, quaerentes quis eorum esset maior. Sed quare hoc? nisi quia arbitrati sunt ut homines, ille qui maior est, ut dominari possit, magistrum prodere procurat. Aliqui tamen de Petro forte suspicabantur, quia plus et plurima se facturum iam promiserat pro Magistro: suspicantes, quod ficto corde sic toties loqueretur, Tu es Filius Dei. Sed quia Petrus innocentem se sciebat, innuit Ioanni ut peteret. Cui Dominus, Cui panem intinctum porrexero, ille est: sed cave ne Petro dicas. (1285) Et cum intinxisset Iesus panem, dedit Iudae (Ioan. XIII, 26).

Non est ergo credendum, quod Dominus alta voce dixerit; quia si Petrus hoc scivisset, dentibus proditorem dilacerasset. Nec etiam est putandum, quod Iudas tunc Christi corpus sumpsisset, quia iam Dominus omnes discipulos communicaverat et Iudam, sicut Lucas evidenter ostendit: panem intinctum tamen Dominus discipulo porrigere voluit, ut cor intinctum veneno significaret. Et post buccellam intravit in eum satanas. Numquid satanas tamen ante cor eius intraverat? Omnino, fratres, ante buccellam cor Iudae intraverat, sed affectu et voluntate tantum: sed post buccellam intravit satanas affectu et opere: tamen bona fuit buccella quam Christus discipulo dedit. Bonum etiam sacramentum quod ei tribuit: sed aliquando bona obsunt, et mala quandoque prosunt. Corpus enim Domini quod bonum est, malis malum est. Et carnis stimulus malus est, et tamen Paulo bonus est; et quod malum est, sibi profuisse cognoscimus. Sicut supra diximus, fratres, panis iste porrectus a Christo, et indigne receptus a Iuda, fecit ex merito Christus, ut maior esset licentia super eum diabolo post manifestationem, ideo graviorem vindictam in eum fecit. Subtracta enim gratia, eum Dominus ad malum dimisit, et dimisit eum secundum desideria cordis sui, et ivit in adinventionibus suis. Et permittens eum in propria voluntate et arbitrio, ait discipulo: Quod facis, fac citius (Ibid., 27): quasi dicat Dominus, Quia non possum te revocare timore verecundiae, nec mortis aeternae, nec amore; do tibi potestatem, ut agas facto quod iam voluntate fecisti. O Iuda, quid facis? Attende antequam facias: nam post factum forte gratiam poenitendi habere non poteris. Quid cupis tradere, qui tibi multa peccata pepercit? Numquid a morte te saepe liberavit? Numquid tui amore patrem tuum sanavit a lepra, et matrem, cum qua concubueras, a paralysi etiam liberavit? Numquid te discipulum constituit? Numquid te bursarium fecit? Numquid in furto te saepe invenit, et semper tibi pepercit? Numquid te post Petrum ut plurimum honoravit? Numquid semper Christus iuxta se te habere voluit? Numquid ad pacem, postquam te proditurum cognovit, saepe revocavit? Numquid tibi suum sacrum corpus donavit? Numquid ante te genu flexit? Numquid pedes lavit?

Numquid te osculatus est? Cur ergo prodere vis Magistrum, a quo tot bona recepisti? Sed haec omnia non considerans, recepta buccella exivit continuo. Et bene exivit, quia vere a Deo et a consortio discipulorum Dei exivit. Et erat, inquit Evangelista, nox (Ibid., 30). Merito nox discipulo proditori data erat, quia caecitas mentem eius caligaverat. Qui discipulus postquam ab eis recessit nocte, mox Magister undecim congregavit, et ait, Filioli, modicum tempus adhuc vobiscum sum: ideo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Ibid., 33, 34). Novus enim erat homo, quia quatuor modis generantur homines: aut sine matre, ut Eva; aut sine patre et matre, ut Adam; aut ex patre et matre, ut homines; aut sine patre ex matre tantum, ut Christus. Bene ergo novus erat, quia Deus et homo erat. Novum etiam regnum promittebat, quod nemo unquam promittere ausus erat: ideo novum mandatum dedit. In Lege autem veteri dictum erat, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Matth. V, 41).

Sed Christus novum mandatum dedit, quia ut amicos inimicos diligere mandat. (1286) Caeterae namque virtutes, fides scilicet, oratio, eleemosyna, virginitas, et caeterae virtutes corporis et fidelibus et infidelibus communes esse possunt: sed inimicum diligere tantum Christianorum virtus est; et ideo Magister veritatis dixit, In hoc cognoscent homines, quod mei estis discipuli, si dilectionem ad invicem habueritis (Ioan. XIII, 35). Scitote tamen, fratres, quod talis ordo in diligendo servandus est. Primo super nos et super omnia Deum diligere debemus; deinde animam nostram, quae nostra proxima est; deinde corpus, quia factura Dei est: ideo Apostolus dicebat, Nemo carnem suam odio habeat (Ephes. V, 29). Ideo nutrire debemus corpus, nec ipsum occidere, sed sustentare debemus cibo et potu, quantum valetudo permittit. Sic enim vult Deus, sic vult Apostolus: sic et vobis, fratres mei, praecepi.

Ideo, fratres, hortor vos et moneo, atque fieri praecipio, ut tantum carnem dometis, quantum natura portare potest. Nam cum videam inter vos quosdam sexagenarios, quosdam septuagenarios, quosdam centenarios, videns eos Dei amore ferventes, corpora eorum crucifigentes, vinum etiam non bibentes, timeo ne potius Deum offendant quam placent. Talibus in Christi nomine praecipio, ut saltem diebus dominicis et solemnibus vinum vel cervisiam bibant. Iuvenes autem qui fortes sunt, et iam triumphare de inimico coeperunt, in Christi nomine poenitentiam agant, ne devincantur ab hoste (sic enim volo, sic saepe praecepi servari: sic non occidemus corpora nostra); sed serviant Creatori suo. Deinde diligere debemus proximum, sicut fratrem nostrum, amicum nostrum vel inimicum. Ideo attende: quod si inimicum videris esurire, ciba illum, da illi potum, cooperias eum, et carnem tuam ne despexeris. Dilectio enim spiritualis bonorum est: quia omnis habens eam, bonus est. Numquid etiam cum odio aliquando paradisum quis intravit? Ad infernum ire odium habentem saepe me legisse memoror, sed ad coelum nunquam volare concedam. Cupimus ergo, fratres, esse cives coelestis civitatis? Servemus novum mandatum novae civitatis. Illa, inquam, civitas habet pacem, praecipit pacem, et diligit diligentes pacem. Sequamur ergo pacem, sine qua Deum nemo videre potest.

 Quaeramus pacem, et postea sequamur pacem. In ipsa Deus habitat, in ipsa quiescit et pausat: quia factus est in pace locus eius. Non ergo habeamus cor intinctum odio, ne filii Iudae proditoris simus; ne cum eo suspendamur, et a diabolo pariter cum eo trahamur ad tartara. Qui odium in corde portat, secundus diabolus est: et qui pacem impedit, antichristus est: et qui pacem ordinat inter fratres, revera filius Dei est. Attendite, fratres, Mariam: quoniam multum dilexit, dimissa sunt ei peccata multa. Quid etiam Petro dixit Dominus; nisi, Petre, amas me? Et quia amavit, meruit et amari; meruit audire, Pasce oves meas, pasce agnos meos (Ioan. XXI, 15). Quin etiam discipulo ait qui diligebat Christum, et quem Christus diligebat: Dilecte mi, veni ad me, quia tempus est ut epuleris. Pacem ergo habeamus, fratres, si pacem cum Christo habere volumus. Si vis amari a Christo, ama inimicum propter Christum. Si vis ergo amari, ama. Hanc amplectimini, hanc diligite, hanc pacem et concordiam usque ad mortem servate, si vultis cum Deo pacem habere. Pax enim omnium custodia et cura virtutum est. Hanc pacem annuntiare in suo ortu Angelis praecepit. Pacem annuntiavit saepe Apostolis, pacem praedicare praecepit hominibus, pacem pro testamento Apostolis reliquit, pacem in cruce pendens postulavit, pacem in sacrificio toties in populo pronuntiari voluit. Nulla denique dabitur venia, nisi pacifico viro. Pellite ergo a vobis hoc odii mortiferum venenum, et pacem inter vos habete; quia estis fratres qui in hac vasta solitudine simul in unum estis congregati. Uno enim pane, uno indumento, uno nigro colore, una aqua omnes simul participamus. Reducamus igitur, fratres, ad nostram memoriam, quod Dominus ab inimico osculatus est, et tamen amicum vocat illum proditorem: Amice, inquit, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50) ? Date igitur reconciliationis pacem, sed non osculum proditionis. (1287)

Qui enim ficte inimicum osculatur, vel verbo blanditur, Iudae proditoris fratrem et socium et similem sibi esse, quis dubitare poterit? Sed qui amore, Christi verus filius est. Vos enim, fratres, quorum vita lux mundi est, licet mundus vos non videat, tamen mundi lucem vos appello et sal terrae. Ideo quia lux estis, luceant opera vestra bona. Nos qui videmur gerere in corporis nostri habitu figuram crucis, et nomen religionis sanctae habemus, nigram etiam vestem humilitatis portamus, zonis etiam pelliceis praecincti apparemus; caveamus ne simus sepulcra dealbata, quae foris pulchra et speciosa apparent, sed intus plena sunt ossibus mortuorum occultis; provideamus ne nobis dicatur, Vae vobis qui clauditis regnum coelorum ante homines (Matth. XXIII, 13). Timeo enim satis, ne paradisum intremus, nec alios intrare permittamus. Hoc autem quare dico, fratres? Non quia credam vos malos esse, sed quia doleo de fratre nostro perdito Simplicio, qui ad hunc locum et ad hanc sanctam congregationem cum tanto fervore pervenit, et audito patrem interfectum esse, a nobis recessit, et mundum intravit, ut patris vindictam vindicare posset. Qui ergo se existimat stare, vigilanter attendat et videat ne cadat, et sic homines videntes illos qui columnae sanctitatis esse videbantur tam nequiter cadere, non solum ipsis regnum coelorum claudunt, sed et in saeculo demorantibus. Nobis denique, fratres, qui nomen et habitum sanctae religionis portamus, vita mala periculosior ostenditur, quam in saeculo demorantibus. Ploremus ergo, fratres, peccata nostra, et fratris nostri amissi: diligamus et nos invicem, quia charitas ex Deo est. Non erubescat alter alteri veniam postulare, quia non erubuit Christus inimicos ad pacem in cruce revocare.

Non erubescat facere servus, quod primum fecit et Dominus. Dominus autem qui habitare facit nos unius moris in domo, qui est vera pax, qui fecit utraque unum, nos in vera pace perseverare faciat.