Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXX

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1288) SERMO XXX. DE CONFESSIONE PECCATORUM

 

Dicere solent homines, fratres charissimi, Deus cuncta novit, apud eum nec praeteritum nec futurum est: omnia videt et omnia ponderat, omnia nuda et aperta sunt ei. Quare igitur vult ut confiteamur hominibus peccata nostra, quae nequiter gessimus? Numquid non melius est, cuncta mala tacere, quam ea praedicare in tectis? Ecce enim quis dicet, Peccavi super omnes homines. Sed si cuncta hominibus praedicavero, omnibus hominibus peior reputabor a cunctis, exemploque meo multi multa mala committent.

Quomodo ergo confiteri debet homo alterutrum peccata sua? O homo, an ignoras quod omnes peccatores sumus? Et si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Omnes peccamus, omnes cum peccato nascimur, omnes in peccata demergimur, etiam infans cuius est unius diei vita super terram. Cur ergo timemus peccata confiteri? Tamen oportet confiteri Deo, quoniam bonus est, et in aeternum misericordia eius. Vult enim Deus quod confiteamur; non quod ignoret peccata nostra, sed ut diabolus audiat, quoniam confitemur et poenitet nos peccasse; et peccatis confessis cum dolore et lacrymis, non habeat amplius unde nos incuset.

Ecce enim, fratres, diabolus vult ut taceamus, Deus vult ut confiteamur; et cui magis obediendum sit? Certe constat quod Deo, qui salutaria praecepit. Non enim sufficit cessare a malo, nisi peccata quae fecimus confiteamur cum dolore. Nec soli Deo sufficit confiteri, sed alterutrum peccata nostra confiteri debemus. Non igitur tardes confiteri Deo, non tardes converti ad Deum, nec differas de die in diem: subito enim veniet ira Dei, et tempore vindictae destruet te. O fratres mei, qui usque nunc dormistis, convertimini ad Deum in toto corde vestro, in ieiunio, planctu et fletu (Ioel II, 12).

Ecce enim quia dicit, in toto corde, nos docet propheta, quod in corde est fons poenitentiae, fletus vero ad oculum, planctus autem ad os, sed ieiunium ad totum corpus refertur. O homo, ne tardes converti ad Deum: discute mentem tuam, prospice singula secreta cordis, considera antequam ad confessionem accedas, quod cor peccavit mala appetendo, oculus vanitatem videndo, os falsitatem dicendo, auris mendacia audiendo, manus verbera et homicidia perpetrando, et si non opere, saltem voluntate. Quis se excusare poterit? Pedes etiam veloces ad malum. Igitur, o fratres mei, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra vestra servire Deo in sanctificationem. (1289) Primo enim cor quod mala cogitavit et concupivit, poeniteat et doleat; et oculus fleat, os sine intermissione oret, aures audiant verbum Dei, manus eleemosynam porrigant, peregrinos suscipiant, infirmos foveant, nudos induant, pedes veniant ad ecclesiam, genua flectantur et laborent: quia sicut nullum fuit membrum quod peccando Deo non displicuerit, ita nullum sit membrum quod poenam non patiatur condignam.

Dedit enim nobis Deus membra, ut sibi serviamus, non mundo. Sed heu, fratres! coelorum cives et domestici Dei facti sunt amatores mundi, fortius diligentes terrena quam coelestia, transitoria plus quam aeterna, res suas plus quam se ipsos. Non sic, fratres mei, non sic: quia ecce iam tempus prope est, ecce iam nobis minatur. Surgite ergo qui panem doloris comeditis, et ad ecclesiam pergere festinemus, et flentes peccata nostra cum dolore confiteamur. Sed primo talis ordo tenendus est, ut peccata praemeditemur, ut proferendo taliter mundum et circumstantiam peccatorum Deo et sacerdotibus confiteamur, ut a pedibus suis non onerati, sed alleviati discedere valeamus. Et nolite, fratres mei, differre confiteri peccata vestra: nam qui usque ad ultimum diem Quadragesimae vel vitae suae distulerit confiteri, dat signum, quod hoc libenter non facit: non gratiose, non puro corde, sed coactus hoc facere videtur: sed coacta servitia quantum Deo vel hominibus placeant, considerate. Non ergo de die in diem differamus paudere cordis nostri secreta.

Promisit enim Deus veniam poenitenti: sed non promisit usque in crastinum differenti. Igitur non differamus, sed cum ad confessionem accesseris tu homo vel femina, cave ne rideas, vel ornate incedas, ne fabulas primo proferas, sed cum humiliato capite, et dorso cinere et cilicio infuso, confiteamini alterutrum peccata vestra. Sed deprecor te, o homo, ut confiteri non paveas: frequenter enim diabolus cor tuum astringit, ne confitearis, dicens: Quomodo confitebor haec et illa? O homo quandocumque hoc persenseris, diaboli tentationem esse non dubites, qui cupit te astringere nequiter, ut in peccatis positus sine magna tentatione semper agas quae placita sunt ei. Nolite ergo timere peccata confiteri, o fratres: nam illud quod per confessionem scio, minus scio quam illud quod nescio. Cur confiteri times peccata? Peccator est qui audit peccata, sicut et tu, et forsitan maior. Homo est, nihil differt a me, nihil alienum habet a me.

Cur ergo times, o homo peccator, homini peccatori confiteri? Elige quod vis: si non confessus lates, inconfessus damnaberis. Ad hoc enim Deus exigit confessionem, ut liberet humilem. Ad hoc damnat non confitentem, ut superbum puniat in aeternum. Confitemini, o fratres mei, et nolite differre: ad sacram messem confessionis accedere festinate. Haec est enim salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum, oppugnatrix daemonum, pavor inferni, obstaculum diaboli, Angelorum tunica, Ecclesiarum fiducia, salus, dux, baculus, lumen et spes omnium fidelium. O sancta atque admirabilis confessio! tu obstruis os inferni, et aperis paradisi portas. O confessio, sine te iustus iudicatur ingratus, et peccator mortuus reputabitur. O confessio vita iustorum, peccatorum gloria, tu sola necessaria es peccatori, et nihilominus iustus si quis reputabitur, te adstringere et frequentare debet. Nihil denique remanebit in iudicio, quod fuerit per confessionem purgatum. O confessio illibata! Tanto pondere appensum est, tantumque valuit apud Deum, quod homo novit appendere latroni qui in cruce confessus est Domini crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus.

Ecce quantum profuit brevis confessio peccatoris. (1290)

Sed nos qui sacerdotes sumus, et utinam boni simus, caute nobis vigilare necesse est et sollicite, quatenus sic delinquentium cordibus tanto moderamine verbum timoris et contritionis infigamus, ut eos nequaquam a verbo confessionis exterreamus; ut sic corda aperiant, quod ora non obstruamus. Sed nec absolvere debemus etiam compunctum, nisi viderimus confessum: quoniam quidem corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X, 10) . Qui ergo verbum confessionis in ore habet, et in corde non habet, aut dolosus est, aut vanus. Qui vero in corde, et non in ore, aut superbus est, aut timidus. Decet igitur sacerdotes esse tales, ut cognoscant et sciant, quam, qualem, et quantam infirmantibus exhibere debeant medicinam: adiuvante Domino Deo nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.