Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XXIII
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1273) SERMO XXIII. DE IEIUNIO
Frequenter audistis, fratres charissimi, quod ieiunium est res sancta, opus coeleste, ianua regni, futuri saeculi forma: quod si quis iuste perfecerit, Dei socius existimabitur, sibi coniungitur, et spiritualis efficitur.
Per ieiunium, fratres mei, prosternuntur vitia, augmentantur virtutes, humiliatur caro, diabolicae devincuntur virtutes. O sacrum ieiunium, tu corpus refrenas ne surgat, tu virtutes incitas ut resurgant, tu reum illuminas et sanas ut vivat.
O ieiunium, tu suave es bonis, tu odibile es malis, tu delectabile es sanctis, sed detestabile pravis. O sacrum ieiunium, tu divina mysteria pandis, quae sapientiae et prudentiae sunt agnoscis, recordari praeterita facis, ordinare praesentia non negligis, et praevidere futura festinas.
Sed cavete, fratres mei, ne ieiunando superbi efficiamini, ne cupidi, ne avaritia vel hypocrisi pleni. Nam saepe audistis, quod Babylon civitas magna et populosa est inimica Christianis, idolis serviens, diversis erroribus mancipata, quam, ut dicunt, aliqui gigantes eam aedificaverunt, sed superbia inflati fecerunt in medio turrem, quae vocata est Babel. Postea vero venit Nabuchodonosor, et amplificavit eam, et ditavit, et inflatus superbia clamavit, et dixit: Nonne haec est civitas Babylon, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? (1274)
Et dum rex sic exclamaret, vox irruit super eum, dicens: Tibi dicitur, rex, Regnum tuum transiet a te, ab hominibus eiicieris, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua: fenum ut bos comedes, et septem tempora super te mutabuntur, donec scias quod Excelsus dominatur in regno hominum (Daniel. IV, 27-29). Et sic videtis quod superbiendo regnum terrenum amisit et sensum quia cum bestiis habitare volebat. Babylon haec, fratres mei, mundus iste est, qui plenus est confusione, plenus erroribus, iniquitatibus, et veneno malitiae.
Ecce nunc, fratres mei, quomodo totus mundus in maligno positus est. Ecce quomodo diabolus regnat in eo, dum regnat ambitio, dum dominatur perfidia, dum conculcatur simplicitas. Et ideo, fratres, haec omnia agnoscentes caveamus a cunctis malis: scientes quod per solam humilitatem omnia mala vincere valemus, sine qua nostra ieiunia nobis non proderunt. Haec est per quam ad vitam intrare poterimus. Non ergo extolli debemus, si bene vivamus: sed humilitatem servantes semper philosophari non desistamus. Quid enim est philosophari, nisi mortem praemeditari?
Ad regnum enim coelorum non conducit nos gloria mundi, non multitudo divitiarum, non nobilitas generis, non scientia, non sapientia, non facundia verborum; sed sola gratia Christi, et virtutes, et opera. Eia igitur, fratres; considerate ad quid huc venistis, et quid eremum concupistis, quid agere voluistis, quod officium habere desiderastis. Omnes uno ore dicetis, Deo servire optamus. Et quia sic est, propterea attendere frequenter debetis, quod vestrum officium est non solum carnem ieiuniis et abstinentia escae et potus affligere, quantum valetudo naturae permittit; sed etiam mundum contemnere, peccata deflere; et non doctoris appetere cathedram, sed in cinere et cilicio perseverare in eremo usque ad mortem debemus.
Adiuvet nos Christus Filius Dei quem credimus ieiunasse quadraginta diebus et quadraginta noctibus, qui est benedictus in saecula.
Amen.