Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XIX
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1266) SERMO XIX. DE VIGILIA NATIVITATIS CHRISTI
Accingimini, filii potentes, et estote parati: crastina enim die delebitur iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvator mundi. Crastina die tenebrarum caligo minuetur. Crastina die lux oculis fidelium et credentibus reddetur. Crastina die mundus suam reparationem amplectetur. Crastina die Conditor siderum Redemptorque omnium penditurus est ad ubera sanctae Mariae virginis. Crastina die ille qui aeternaliter praecedit volubilitatem saeculorum, gerere se incipiet cursibus annorum.
Crastina die solutis naturae legibus, per solius divinitatis potentiam virginis Mariae viscera fecundantur, et ex rivulo suo fluvius magnus orietur, et fructus apparebit optimus, et ex virgulto suo radix perfectorum bonorum procedet tanquam sponsus de thalamo suo. Crastina die, o monache, suscipies infantulum Iesum, qui tamen ante omnia saecula factus est. Para igitur te, quia ipse dignatur videre te, osculari te, astringere te, et nunquam dimittere te, nisi tu primo eum dimiseris. Aspicite ergo, fratres, oculis mentis et corporis; et videbitis Dei potentiam venientem, et procedentem a Patre tanquam sponsum de thalamo suo.
Quem aspicietis, quem tenebitis, quem adorabitis, pura mente et mundo corde ipsum fortiter tenete, totum in mundo, et totum in coelo; totum in mundo ad iustificationem, totum in coelo ad glorificationem; totum in mundo ut educat peregrinantes, totum in coelo ut recipiat pervenientes; totum in solio Patris, totum in gremio gloriosae matris. Sic enim crastina die patebunt signacula figurarum, fulgebunt oracula Prophetarum, apparebunt miracula naturarum, stillabunt spiracula gratiarum; quia nascetur Iesus Christus filius Dei vivi in Bethlehem Iudae. Dum enim venerit, videbimus rubum ardere, sed non consumi; virgam Aaron frondentem, et fructum facientem. Accingimini ergo, filii potentes, et estote parati, ut videre possimus cum Ezechiele portam sacratissimam perpetuo clausam.
Crastina enim die videbimus etiam cum Daniele puero sancto lapidem angularem. Crastina die videbimus Regem regum mentalibus oculis et humanis sub forma panis visibilis panem invisibilem alimoniam, coelestem, refectionem beatam, cibum aeternae vitae, pignus nostrae redemptionis, hostiam salutarem, quam die crastina toto affectu manducare debemus. Iste est ille panis et cibus datus Israelitico populo, manna dulcissimum, habens in se omne delectamentum et saporis suavitatem. Iste est ille cibus, quem vidit Pharao, in quo spicae pulchrae et formosae erant. Iste est ille panis datus Eliae, in cuius fortitudine ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et pervenit usque ad montem Dei. Iste est ille panis quo cibantur Angeli, quo saginantur Apostoli, quo reficiuntur martyres, quo pascuntur confessores, quo nutriuntur virgines, et satiantur electi omnes. Panem autem hunc si quis digne manducaverit, non morietur in aeternum; quoniam spiritus vitae, et ipsa vita est. Hic est panis qui de coelo descendit, quem virgo nobis cras praesentabit, quem in gremio portabit, quem in ventre baiulavit sine gravamine, quem peperit sine corruptione.
Cuius mater inventa est virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum. Ipsa quem genuit adoravit, sed prius mente quam ventre, et priusquam filius in utero conciperetur. Levate, o fratres mei, levate in hac vasta solitudine capita vestra: ecce enim iam est in porta redemptio vestra. O quam magna magnalia Deus propter nos operatur! Ecce enim quomodo nos amavit. Ipse enim Deus factus est homo, creator creatura, ditissimus pauper: conditor legis destructor legis propter nos appellatur. Amavit enim nos, ut reciperet nos: humiliavit se, ut exaltaret nos in se. (1267)
Inclinavit se, ut erigeret nos ad se. Ecce enim quomodo nos amavit quia descendit ut nos exaltaret, exinanivit se, ut nobis potestatem donaret. Accingimini ergo, filii potentes, et estote parati, quia die crastina videbitis irreverberata acie fidei in uno eodemque Deo et Domino divinitatem incarnatam, maiestatem subiugatam, libertatem captivatam, virtutem infirmatam, aeternitatem terminatam, virginitatem fecundatam, vitam infirmatam. Accingimini ergo, et estote parati mente pura, fide integra, charitate sincera: ut dum venerit ille sanctus sanctorum, et pulsaverit, confestim aperiatis ei. Non igitur taedeat vos modico tempore carnem vestram domare ieiuniis et abstinentia escae et potus: quia ecce remunerator adveniet, reddens unicuique secundum opera sua.
Salvatorem igitur exspectantes, sobrie, iuste et caste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum Domini; ut digne cum eo gloriari possimus in coelis. Amen.