Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO VIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1249) SERMO VIII. DE PERSEVERANTIA

 

Fratres mei, sicut ait Apostolus, Non potest coronari, nisi qui legitime certaverit (II Tim. II, 5). Nullus enim legitime certat, nisi qui in campo usque ad finem certat: et si certat usque ad finem, legitime certat: ideo merito coronatur. Non est igitur magnum bonum, inchoare quod bonum est; sed consummare, hoc solum perfectum est.

Multi enim multa aggrediuntur, sed deficiunt in via: multi exeunt in desertum, sed pauci perveniunt ad terram promissionis. O fratres mei, non taedeat incipere magna, nec fastidiat tenere inchoata; scientes quod perseverantia informat meritum, colorat boni propositum, remunerat currentem, coronat pugnantem, ducit ad bravium, conducit cunctos ad portum. Haec est tunica talaris sancti Ioseph, usque ad finem contingens. Haec est tunica sacerdotalis usque ad pedes perveniens. Haec est cauda hostiae, quam tenemur Deo reddere et offerre. Haec est calcaneum bonae operationis, quod contra serpentis morsum debemus observare.

Haec est virtus, quae Deum ligat. Haec est quae omne bonum informat. Haec est perseverantia, qua laureantur martyres, qua virgines coronantur, qua sacerdotes sublimantur et confessores. Haec est vestis sine ruga, tunica sine macula, bonitas sine malitia. O monache, qui bene incoepisti vivere, cave ne ad tempus virescas; cave ne feno compareris, quod nunc nascitur, et statim marcescit. Laboremus ergo, fratres, et laborantes perseveremus: laboremus, ut perseverantiam habeamus. Laborent monachi omnes, ut retineant: laborent virgines, ut informent: laborent viduae, ut in ipsa perseverent. Attendite tamen, fratres: nam diabolus quandoque servos Dei ad bonum invitat et conducit, ut de bono gravius eliciat malum. Contra hunc diaboli insultum sola valet perseverantia, ut bono fine bona concludantur initia: ut principium medio, medium ne discrepet ultimo. Bonum enim inchoatum cum malo fine concludere, quid aliud est quam monstruosas res conficere? Illa enim actio quasi chimaera est, quae initium habet a ratione, sed finem a sensualitate. Cum enim sic agitur, humano capiti cervicem pictor equinam iungit, et superinducit infructuosas plumas.

Cave ergo, o monache, ne actio tua monstrum pariat. Enormis enim erit fetus ventris, si capiti non correspondeat finis. Quidam enim habent initium bonum, quorum vita monstrum est mirabile quasi hominis praetendens caput; sed medium in luxuriam descendit, ventremque ovinum habet, et ad ultimum in rapacitatem lupi pedes ostendit.

O monache, quid tibi prodest bonum inchoare, et non finem includere? Si bonum virtutis amittis, damnum incurris, et grande supplicium promereris. O quam melius tibi fuisset, viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retro ire per inconstantiam! O monache, levis reputaris per tuam apostasiam, cum Iuda incurris mentis instabilitatem; postponis Deum, amittis amicos, spem perdis, odio a cunctis haberis, et velut omnibus peior apostata comprobaris in vita.

O monache, attende quia nisi perseveraveris, morte morieris. Igitur si incoepisti aedificare, perfice; si non incoepisti, incipe. Si obtulisti florem iuventutis tuae diabolo, saltem faecem senectutis tuae immolare non differas Christo. Ipse enim misericors est, et recipiet te libenter, et dabit tibi stolam candidam, et annulum in manu tua, et calceamentum in pedibus tuis: et tunc, inveterate olim diebus malis, renovabitur ut aquilae iuventus tua durans in aeternum. Incipite ergo, fratres mei, et perseverate, reducentes vobis ad memoriam a quanto bono recessit Iudas, et quomodo ferventer bene agere coepit, lingua vobis exprimere nullatenus possem; quomodo tamen perseveraverit, scitis. Ecce Salomon per inconstantiam corruit: sic et Saül, sic et multi alii: quia multorum incipere fuit, sed perseverantium parvus est numerus. Cavete ergo quomodo caute ambuletis, considerantes quod qui se existimat stare, videat ne cadat. Felix ergo est, qui perseverat bene facere usque in finem. Quod donum praestet nobis ille qui pro nobis mori dignatus est.

Amen.