Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XXIV
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1274) SERMO XXIV. DE EXHORTATIONE AD SOLITUDINEM EXEMPLO SANCTI HIERONYMI; AC DE IEIUNIO
Legimus enim, fratres charissimi, sanctum patrem Hieronymum Cardinalem fuisse in ecclesia sancti Laurentii martyris: et quia Romanos de avaritia et foetida luxuria fortiter reprehendebat, ab eis per vestem muliebrem, ut iam audistis, eum proclamare in populo voluerunt; sed Deo auxiliante sanctitatis fama minime diminuta,
Romam tandem egressus est, et cum Paula et Eustochio, quas in fide Christi nutrierat, earum parte rogante, ut nobis per epistolam scripsit, asperrimam vitam sanctus pater Hieronymus duxit: in tantum, ut neminem legere audiam fidelium modernorum austeriorem fuisse. Itaque, fratres, etiam nos, ut vidistis, mundum deserere voluimus, et ad nemora cum Hieronymo fugere concupivimus, et perseverare secundum apostolicam vitam desideramus: propterea diligenter attendamus ut sancte et iuste in eremo convivamus. Scire enim debetis, quod demorantibus in solitudine ieiunium valde necessarium est. Sed primo videamus quid sit ieiunium. Quid enim est ieiunium, nisi cunctorum membrorum debita satisfactio? Membra enim satisfacere debent propter peccata quae commiserunt. Unde si quis in gula peccaverit, satisfaciat ieiunando: nam qui solus est sine culpa, solus est et sine poena. Sed quoniam nullus est sine culpa, ideo nullus sine poena vivere debet. Oculus enim meus frequenter peccavit; quia per eum mors intravit in animam meam: claudatur ergo oculus, et patiatur, ne quod eum delectat, videat. (1275)
Sic enim de singulis corporis membris faciendum est, fratres. Tunc enim magnum, tunc Deo acceptum, tunc sibi devotum ieiunium reddimus dum ab iniquitatibus et voluptatibus abstinemus. Hoc est magnum et perfectum ieiunium. Sic enim agentes, sancte et iuste et pie vivere dicimur. Pietas enim est cultus Deo reddere quod debet. Sic talis iuste vivere dicitur, quando Deo reddit quod reddere debet, et Caesaris quae sunt Caesari. Impietas quid aliud est, quam idololatriam committere? Multi tamen dicunt quod impietas est, quando pauperibus quis sua non elargitur.
Propterea, fratres mei, scire vos volo quod aliud est flagitium, aliud facinus, aliud impietas. Flagitium est, dum peccando nos ipsos offendimus, facinus quando proximum, impietas quando idololatriam committimus. Similiter aliud est misericordia, aliud clementia, aliud pietas. Misericordia circa naturam, clementia erga iustitiam, sed pietas erga Deum versatur. Et quia grossi estis, fratres, veniat Verbi gratia. Misericordia est, dum si quis videndo aliquem iuste damnatum duci ad suspendium, naturaliter movetur eique compatitur, et ita motus a suspendio eum liberat.
Similiter si quis rapit pauperi aliquid boni, et veniat alius, et raptori eripiat ea, et pauperi reddat, talem dicimus habere misericordiam. Clementia vero est, ut si quis iniuste hominem punitum videat, et obiiciat se periculis ut illum eripiat, talem dicimus clementiam possidere. Pietas autem quid aliud est, quam Deum pura mente colere, quae alio nomine latria nuncupatur? Bene enim tunc dicimur ieiunare, quando pietate, misericordia et clementia refloremus.
Adiuvet nos Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.