Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XLIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1317) SERMO XLIII. DE EPIPHANIA ET QUAERENDO CHRISTUM

 

Audistis, fratres charissimi, sanctissimos reges Dominum diligenter quaesivisse: et quaerendo Deum et hominem invenisse non dubitamus, et sibi pretiosa munera obtulisse firmiter credimus et praedicamus. Vos ergo, fratres, quaerite Christum, quaerite Nazarenum, quaerite floridum, candidum et rubicundum. Quaerite Christum, et hunc crucifixum: quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: clamate, et vocate dilectum, nuntiantes quia amore languescitis.

O vos mundi amatores qui terrena sapitis, quorum Deus venter est, et vita in confusione; quid agitis sine Christo, quid concupiscitis, quid sapitis, quid speratis? Numquid sine Christo vobis pax esse poterit? Numquid felicitas vel victoria, numquid dignitas vel securitas, numquid fides vel charitas, numquid spes vel fiducia, numquid constantia vel temperantia, numquid prudentia vel scientia, numquid pulchritudo vel fortitudo, numquid olfactus vel tactus, numquid visus vel auditus sine Christo esse poterit?

O fratres mei, absit, Quaerite ergo Christum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. In ipso namque sunt omnes virtutes, et thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quaerite Christum, et invenietis Christum: pulsate ad Christum, et aperietur vobis per Christum. Dirigite viam Christi, ut dirigat vos Christus. Custodite Christum, ut custodiat vos Christus. Amate Christum, ut amet vos Christus. Quaerite Christum pauperem, et invenietis Christum divitem. Pascite famelicos Christi, ut pascat vos Christus.

Visitate infirmos Christi, ut visitet vos Christus. Pacem habete cum proximo Christi amore, ut vos pacificet Christus. Hunc ergo Christum quaeramus, hunc etiam veraciter cupiamus, hunc semper ut possumus agnoscamus. Hunc semper perquiramus, et inventum tam fortiter, tam suaviter, tam dulciter teneamus, ut eum non amittamus. Quaerendus est ergo Christus; sed non in platea, ubi est summa vanitas. Quaerendus est Christus; sed non in foro, ubi est grandis adversitas. Quaerendus est Christus; sed non in taberna, ubi est summa ebrietas. Quaerendus est Christus; sed non in saeculari curia, ubi est maxima falsitas.

Quaerendus est Christus; sed non in scholis mundanorum philosophorum, ubi est infinita perversitas. O vos mundi amatores, qui terrena sapitis, et pro terrenis honoribus et pompis discurrere non desistitis, transvolantes montes et Alpes, investigare volentes alta coeli, lata terrae, profunda maris, in calore et frigore, fame et nuditate; cur Christum non quaeritis, in quo haec omnia et maiora perfecte reperiuntur? Quiescite iam agere perverse, discite bene facere o vos qui coelorum motus continue investigare curatis, non tamen ut Deum perfectius cognoscatis, sed ut mundo florentes appareatis. (1318) Sapientes igitur et insipientes, quaerite Christum, sed non cum luxuria, in qua est latens deformitas; non cum superbia, in qua latet aeterna calamitas; non cum avaritia, in qua est dolorum servitus et aeterna infelicitas. Sed heu, fratres, heu! non est hodie qui faciat bonum, non est qui Christum adorare opere quaerat, nec est qui speret in eo: sed miles in ense, rex in divitiis, puer in pomo, servus in domino, uxor in viro, vir in uxore, vetula in parva pecunia, et rusticus in ligone sperat. Ecce, fratres, ecce, quomodo unusquisque recedit a Deo salutari nostro.

Ecce quomodo speramus in vanitate, derelinquentes Deum factorem nostrum, et recedentes a Deo salutari nostro. Non sic igitur, fratres mei, non sic, etiamsi divitiae et honores affluant, nolite cor apponere; sed solum in Christo cor apponite, in ipso semper sperate, quia ipsi cura est de singulis vobis. Quaeramus ergo Christum, fratres mei, et nunquam quiescamus, quousque inveniamus. Quaerite eum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Sed quomodo eum quaeremus? Ecce enim quaeritur hodie Christus, quaerunt eum Pagani, quaerunt eum Iudaei. O christiane, cave ne quaeras Christum cum Iudaeis, sed cum paganis regibus perquirere non desistas. Nam Pagani quaerunt Christum adorare; sed Iudaei quaerunt Christum iam supplantare. Pagani hodie ad Christum veniunt; sed Iudaei Christum spernunt. Pagani veniendo ad Christum laborant; sed Iudaei quiescendo Christum ignorant. Pagani Christo munera offerentes ipsum adorant: sed Iudaei iam Christi mortem procurant.

Pagani adorando Christum et miracula ibidem videndo ipsum toto corde magnificant; sed Iudaeorum synagoga iam Christum spinis coronat. Pagani per aliam viam revertuntur gaudentes; sed Iudaei iam incipiunt esse paventes ne forte veniant Romani, et tollant eorum locum et gentem. Erubescite, o perfidi Iudaei, erubescite; quia veniet tempus quando lapis super lapidem in te non remanebit, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Erubescite, quia ecce iam alieni haereditatem vestram ingrediuntur, et ad vestrum regem natum per stellam deducuntur, cuius pretiosa nativitas fuit ante saecula Praedestinata, a prophetis praenuntiata, pastoribus annuntiata, et sapientibus regibus revelata.

O Iudaei semper Deo rebelles, o caeci et obstinati, cur non consideratis mirabilia quae Deus operatur in medio terrae vestrae? cur Christum non quaeritis? cur Deum et hominem non agnoscitis? cur eum ut verum Dei Filium non adoratis? O fratres mei, non solum Iudaei; sed et mali Christiani hodie occidere quaerunt Christum.

Quando hoc quaerunt, nisi quando praecepta sua servare contemnunt? Non sic Magi fecerunt; sed mox Christo nato credentes, per viam laborare coeperunt, et sic perseverantes aliquando eum invenire meruerunt, non in pretiositate pannorum, non in multitudine servitorum; non in thalamo picto, non in lecto eburneo, non in aula regia: sed pro thalamo voluit reclinari in stabulo, pro lecto habere voluit fenum, pro servitoribus bovem et asinum Salvator habere voluit. Eia ergo, fratres mei, quaerite Christum, quaerite Nazarenum, quaerite hunc floridum, candidum et rubicundum, ad cuius ortum Angeli cantant, sancti exsultant, sterilis clamat, vidua prophetizat, Simeon senex exspectat, Ioseph cogitat, Maria mater reclinat, bos cognoscit, asinus portat, stella demonstrat, Magus adorat. Iste est Deus deorum in Sion, qui in Cherubim apparet terribilis, qui in Seraphim apparet mirabilis, qui in virtutibus ostenditur incomprehensibilis. Iste est qui nuper de Maria virgine natus est, et homo factus est: ut nos deos faceret, factus est homo.

Iste est qui esurivit, ut nos reficeret; qui sitivit, ut nobis vitae aeternae pocula ministraret. (1319) Iste est qui pro nobis tentatur, ut nos a tentationibus liberaret; qui pro nobis ligatur, ut nos absolveret; qui pro nobis humiliatur, ut nos exaltaret; qui pro nobis exspoliatur, ut nos tegeret; qui pro nobis coronatur, ut nos coronaret; qui felle et aceto potatur, ut nobis fontes mellifluos aperiret. Mortem suscepit, ut nobis vitam aeternam donaret, sepultus est, ut sepulturam suorum benediceret; ascendit in coelum, ut nobis coelorum portas aperiret; sedet ad dexteram Dei Patris, ut credentium preces et vota exaudiret. Ecce ergo ad quid natus est Christus, ecce propter quid ad nos descendit Christus. Quid igitur agitis, o vos mundi amatores? Quid vobis cum carne, o venerabiles senes? O iuvenes delicati, quid agere creditis, cum nihil sine Christo potestis facere, quibuscumque bonis terrenis ornati sitis? Quaerite ergo, o iuvenes, Christum, ut iuvenes maneatis. Quaerite, vos senes, Christum, ut cum omni prosperitate vivere valeatis.

Quaerite Christum, et nolite quiescere, illum Christum, illum Iesum qui Centurionis servum sanavit, paralyticum solidavit, Lazarum resuscitavit, caecos illuminavit, meretricem beatificavit, Chananaeam exaudivit, latroni pepercit, et ei paradisum donavit. Hunc Christum quaerite fide, spe et charitate. Quaerite Christum, et nolite quiescere. Quaerite Christum, et nolite sperare in longitudine vitae vestrae, quia incertus est exitus. Sed attendite ne decipiamini, quia sub specie boni multa mala fiunt. Non enim desinit hostis antiquus figuram assumere Angelorum lucis, laqueos deceptionis ubique praetendens. Novit enim malignus naturas hominum, et cui adhibeat cupiditatis calorem, gulae voracitatem, luxuriae foeditatem, invidiae calamitatem.

Optime novit quem moerore conturbet, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiratione seducat. Cunctorum discutit naturas, ventilare et perscrutari cunctorum affectus in nullo desistit: et ubi cognoverit quod delectet, ibi suum exercitium ponit. Tu ergo fidelis, cum tentationes persenseris, mox Christum quaere, mox Christum invoca; et mox tibi ipse auxiliabitur, quia fidelis est et non permittit nos tentari supra id quod possumus portare.

Qui est benedictus in saecula. Amen.