Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO IV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1240) SERMO IV. DE PRUDENTIA

 

Fratres charissimi, non solum silentium debetis tenere in eremo, sed etiam prudentiam rapere. Prudentia enim vobis necessaria est, quia docet quid fugiendum, quidve tenendum sit. Prudentia enim te docet ut non superbias, nec innitaris rebus temporalibus, nec mireris de rebus transitoriis, cum sint caducae, et ea quae possides, tanquam aliena possidere advertas.

Prudentia docet te, ut quae non potest perpetuo tenere, fructuose permittas abire. Prudentia docet te, ut in cunctis semper idem sis, tam in prosperis quam in adversis; sicut manus eadem est, et cum in palmam extenditur, et cum in pugnum constringitur. Ipsa te docet quomodo reprehensibilis sit nimia laudatio, et immoderata vituperatio; illa quidem adulatione, ista autem suspecta malignitate. Prudentia testimonium veritati, non amicitiae reddit. Prudentia cum discretione promittit, et promissa accelerat, et amplius quam promiserat, praestat.

Prudentia docet quomodo praesentia ordines, quomodo praeteritorum recorderis, et quomodo futura praevideas. O beatus qui prudens est, et felix, et vere felix qui prudens invenitur! Nam si cuncta quae habet amittit, clamat, Omnia mea mecum sunt. Quae sunt ista quae sunt mea, nisi iustitia, temperantia, fortitudo et prudentia? O vere prudens! Omnia enim quae eripi possunt, bona non putas esse. Cum igitur prudens in se ipso contentus sit, omnia secum habet, in omnibus sufficiens sibi est. Imprudenti vero nihil sufficit, quia in nullo contentus est; quia omnia sine fine sperat possidere, ideo omnibus eget. Estote igitur, fratres, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Duo enim sunt quae ad invicem connexa sunt, ut unum sine altero, aut parum, aut nihil omnino proficiat. Simplicitas enim sine astutia, stultitia reputatur: astutia vero sine simplicitate, superbia approbatur. Astutia serpentis in quatuor partes dividitur. (1241) Prima est, quod totius corporis venenum in gutture colligit, et ibi prudenter docente natura servare studet, ut si aliquando necesse fuerit, in promptu habeat unde se defendere possit. Sed in hac parte serpens quandoque decipitur. Mustela enim semper serpenti adversatur, et ante foramen cavernae serpentis se ponit, et eum provocando tamdiu umbra caudae suae solerter illudit, donec ipsum egredientem agnoscit.

Tunc vero mustela desuper ascendit, insidias tendens, ut cum serpentis caput viderit, capitalem vindictam sumat de hoste, quem nunquam diligere potuit. Provocatus itaque serpens, extra cavernae foramen caput emittit, et cum nihil deorsum videat, verso gutture respicit sursum. Sed mustela cernens tempus optatum, dentes imprimit citra venenum, sicque absque periculo inimicum occidit. Haec est prima serpentis astutia, in qua, fratres mei, mundi sapientes notantur, quorum prudentia non in coelestibus, sed in terrenis tota versatur, quibus diabolus in umbra mutabilium rerum illudit, illudendo decipit, decipiendo occidit. Et ne forte valeant aspirare, in ipsis terrenis cupiditatibus saepe eos cogit exspirare. Secunda prudentia in serpente est, quod quando in aquam descendere cupit, venenum deponit in loco tutissimo: sed recedens ab aquis iterum resumit venenum.

Haec enim vestigia serpentis nonnulli sequuntur, qui post abrenuntiationem mundanae conversationis, post habitum sanctae religionis, post iuramentum sanctae professionis, primo agnitionem sanctae veritatis assumunt, deinde revertuntur ad venenum pravae consuetudinis: quibus melius esset veritatem non agnovisse, quam post agnitionem retrorsum abire. In hoc enim, fratres mei, imitari non debemus serpentem, quia venenum resumit. Tertia prudentia serpentis est, quando veterem pellem per singulos annos exuere didicit, quam depositurus angustum foramen inquirit, per quod transiens cum dolore pellem derelinquit, sciens quia pelle deposita, pulchrior apparebit.

Per hoc enim, fratres mei, datur intelligi, ut et nos pellem vitiorum deponamus, et per foramen stigmatum Christi transeamus, et tunc pulchriores apparebimus. Per hoc foramen dives ille Zachaeus intravit, quando omnia bona sua pauperibus erogavit. In hoc foramine Maria illa meretrix in domo Simonis meretricis habitum deposuit, et plorans ad pedes Salvatoris, vestem sibi innovavit. Quarta serpentis natura est, quod dum laedi suspicatur caput, ut vitam conservet, totum corpus ad percussionem disponit: quia licet corpus percutiatur, si caput illaesum reservare poterit, damna tamen mortis non patitur. Sic et nos cuncta nobis adversantia amore capitis sustinere non timeamus, ut in beata vita requiescere valeamus.

Sic enim fecit Petrus pro eo in cruce suspensus; sic et Bartholomaeus vivus excoriatus; sic et Paulus capite truncatus; sic et Stephanus lapidibus vulneratus; sic et Laurentius in craticula assatus; sic et virgo illa sanctissima torta in pectore, quae glorianter sic amputata, sic vulnerata, sic afflicta ducebatur ad carcerem, et quasi ad epulas invitata precibus Dominum exorabat, et ei agonem suum solemniter commendabat. Estote ergo, fratres mei, prudentes, et vigilemus in oratione, patienter omnia tormenta portantes amore illius, in quo salus, vita et resurrectio nostra consistit. Stemus prudenter in oratione. Nam sicut Angeli pure laudant Deum in regione vivorum; ita et nos qui die et nocte psallimus Domino, debemus cum sanctis Angelis puritatem habere: quia sicut et Angeli peragunt in coelis, ita et nos monachi facere debemus in terris. In hac igitur, fratres mei, solitudine constituti, toto affectu orare debemus et pati. Patienter enim singula portare debemus nec dicere praesumamus, Ecce legumina ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, aquae potum non sustinet pectus, caules melancholiam nutriunt, choleram porri accendunt, pisces mihi non sapiunt. Nolite haec dicere, fratres mei, nolite etiam cogitare. (1242) Non enim saeculum reliquimus, ut delicate pasceremur in eremo.

Et licet in eremo non semper comedatis lac, butyrum, caules vel legumina, licet haec non sumatis nisi tantum diebus solemnibus et illis quibus visitamini a sancto sene episcopo Valerio; sed cunctis diebus aliis herbas crudas, panem hordeaceum et aquam sumatis: non tamen sufficit tantum corpore abstinere, sed et mentem illaesam servare debemus. Eia ergo, fratres mei dilectissimi, quorum vita, ut puto, sancta est, ut multi ex vobis viderunt et audierunt, veni ad civitatem Hipponensem, et secure perveni, quia ibi episcopus erat sanctus homo ille Valerius. Non enim credebam episcopari, ideo secure perveni cum charissimis meis amicis Evodio, Simplicio, Nebridio, et Alipio, nil mecum divitiarum portans, et Dei gratia me coadiuvante favoratus non modicum a praedicto episcopo sene Valerio fui, quia mihi dedit hortulum, in eremo a gentibus segregatum, ubi multo labore fatigatus aedificare coepi monasterium, et cum longiori anxietate congregavi in unum servos Dei per nemora habitantes, et sic vobiscum pariter vivere coepi secundum regulam apostolicam omnia communia habentes et possidentes. Deinde placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae mihi dicere, Ascende superius; et cum magna molestia factus sum episcopus presbyter. Et quoniam vobiscum esse hic non poteram, in domo episcopi presbyteros mecum habere volui, et cum eisdem pariter vivere coepi.

Vos vero tales inveni quales desideravi, castos, benignos, modestos, humiles, omni voluntate pauperes, obedientes, solitarios, misericordes, mundum cum omni sua pompa calcantes. Sed quid haec omnia sine perseverantia? Estote ergo prudentes, perseverantes in bono, et vigilate in orationibus, quia diabolus adversarius regnat: a quo vos liberare dignetur Dominus omnipotens, Amen. Supplico vobis, fratres mei, ut non turbemini de recessu meo. Decreveram enim diu inter vos consolari, et vobiscum habitare usque ad festum dominicae Ascensionis; sed adversarius noster Fortunatus ad partes pervenit, et ideo redire Hipponem omnino compellor, cupiens illum videre, et cum eo pariter disputare. Ipse enim toto affectu dissipare conatur filios, quos peperi in visceribus charitatis.

Orate pro me, fratres, et nolite deficere, ut Fortunatum, sicut publice sanctae fidei insidiatur, ita et nos ipsum cum suis, cum Dei gratia coadiuvante, publice superare, et convertere ad viam veritatis possimus.