Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO V

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1242) SERMO V. DE OBEDIENTIA, AD SACERDOTES SUOS

 

In omnibus operibus vestris, sacerdotes Dei dilectissimi, semper memores estote mandatorum Dei, et in omnibus sitis obedientes, ut digni repromissione per eius gratiam inveniri possitis: scientes, quod sine obedientia omnia vacua, et cum obedientia omnia plena charitate reperiuntur. Obedire igitur vobis necesse est, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis et malis: non tamen quia mali sunt, sed quia bona observare praecipiunt, quibus obedire debemus. (1243)

O venerabilis sanctaque obedientia, salus omnium fidelium, custodia omnium virtutum; tu coelum aperis, et infernum claudis: tu etiam Filium Dei ad terram posuisti, et venit inter homines, non ut faceret voluntatem hominis, sed voluntatem Patris eius qui eum misit. Voluntas enim Patris fuit, ut redimeret humanum genus, ut reconciliaret et creaturam suam quae perierat. Et ut haec voluntas perficeretur, Filius fuit obediens usque ad mortem. Ut ergo nobis non esset obedientia laboriosa, exitum praesentis vitae Salvator per obedientiam terminavit. Iure ergo obedientia omni sacrificio praeponitur; quia de potestate diaboli nos eripuit, quod nullum legale sacrificium facere potuit. Nec mirum, si nos peccatores obedientiae in hac vita subiicimur, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam in morte non deseruit, et ei se subiecit qui per omnia Patri erat aequalis. Nos autem propter peccatum aliis hominibus subiecti sumus. Nam natura omnes aequales genuit: sed inaequalitas quae accessit ex vitio, est ordinata Dei iudicio, unde nos oportet obedire hominibus. Sed per obedientiam nunquam debet fieri malum, etiamsi Angelus vel Archangelus, Cherubim vel Seraphim tibi praecipiat.

Nec etiam ipse Deus, qui est benedictus in saecula, potest nobis praecipere, quod toto affectu eum non diligamus. Sed scire debetis, sacerdotes Dei, quia propter inobedientiam aliquando debet bonum quod agimus intermitti. Verum quia nonnunquam nobis istius mundi prospera, nonnunquam iubentur adversa: propterea sciendum est, quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando, si de suo aliquid non habeat, minima est. Nam cum huius mundi prospera praecipiuntur, cum locus superior imperatur; is qui ad haec percipienda obedit, virtutem obedientiae sibi evacuat, si ad haec ex proprio desiderio anhelat. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra et contumeliae iubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae meritum sibi minuit: quia ad haec quae in hoc mundo despecta sunt, invitus nolensque descendit.

Debet ergo obedientia in adversis ex suo aliquid habere, et in prosperis ex suo aliquid non habere. Quod bene ostendimus, si duorum amicorum Dei facta in medium proferamus. Moyses enim, Deo iubente, ut Israeliticae plebi praeesset, apud se humilis fuit, et gloriam tanti regiminis considerans et expavescens, ne hoc reciperet, se humiliter excusavit. Sed Paulus apostolus Dei revelatione admonitus ut Ierusalem pergeret, nec ignorabat ea quae ibi pati deberet: unde cum fideles vellent eum tenere, exclamavit, Ego autem non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Iesu (Act. XXI, 13) . Ecce Ierosolymam pergit, per revelationem adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit. Moyses autem ad prospera de suo nihil habuit; quia precibus supplicavit, ne populo praeesset. Paulus etiam ex suo voto adversa suscepit, quia mala imminentia cognovit, et ad acriora se praeparavit. Moyses autem gloriam potestatis voluit declinare, et Paulus dura et aspera voluit sustinere. Ergo utrorumque servorum Dei virtute instruimur, ut si obedientiae palmam comprehendere nitimur, prospera mundi ex sola iussione suscipiamus, et adversa ex devotione complectamur. Ego autem, sacerdotes Dei altissimi, ut multi vestrum viderunt et audire potuerunt, veni ad hanc civitatem cum charissimis meis amicis Evodio, Simplicio, Alipio, Nebridio, et Anastasio. Securus denique veni; quia sciebam praesulari sanctum senem Valerium. Propterea securus accessi, non ut haberem in vos potestatem, sed ut abiectus essem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. (1244) Nec ut ministrari deberem, sed ministrare: et pacifice optabam vivere in solitudine, nihilque divitiarum mecum attuli, sed Dei gratia coadiuvante, favoratus etiam a sancto sene episcopo Valerio, monasterium in eremo a gentibus segregatum, multo labore fatigatus aedificavi, et cum longiori anxietate servos Dei per nemora habitantes in unum congregavi, et cum eis pariter vivere coepi, secundum modum et regulam sub sanctis Apostolis constitutam, omnia communiter habentes et possidentes, viventes in vigiliis et orationibus ultra id quod explicare possumus. Quorum fama ad aures sancti episcopi Valerii pervenit, et placuit sibi nos in eremo visitare, et stetit nobiscum tredecim diebus, donans mihi hortum amoenitatibus plenum in planitie positum.

Et quia a gentibus segregatus erat locus, libenter illum suscepi, ut aedificarem etiam monasterium fratrum, quos tales inveneram, quales invenire desideravi. Quo aedificato, placuit ei, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit me per gratiam suam, mihi dicere, Ascende superius; et sic cum molestia et cum grandi anxietate factus sum episcopus presbyter. Et quia cum fratribus meis, ut hactenus feceram, semper corpore habitare non poteram, propterea intra domum episcopi vos clericos habere volui, et mox vobiscum secundum formam apostolicam vivere coepi. Placuit autem vobis omnibus unum in Deo sentire, et omnia communiter possidere. Haec autem facere voluistis non coacte, sed sponte, et usque ad mortem vivere sine proprio profiteri voluistis. O presbyter, attende, et vigilanter attende, quod promittere tuum fuit, sed dimittere non est tuum. Alligatus es uxori, noli iam quaerere solutionem. Absolutus es ab uxore, noli iam quaerere uxorem, quia mecum habes causam. Ligasti te mihi, numquid te compuli? numquid te rogavi ut venires? numquid applausi promittens haec et illa? Absit omnino. Igitur esto fidelis, et dabo tibi coronam vitae.

Noli mihi resistere, sed esto usque ad mortem obediens. Noli mihi resistere, quia omnis potestas a Deo est, et qui potestati resistit, Deo resistit. Non tamen veni, ut potestatem super vos haberem, sed tantum ut cum fratribus meis viverem in solitudine. Ecce nunc episcopus sum, et pauperem me esse non erubesco. Quare? Quia paupertatem servare promisi. Cavete igitur ne me pauperem derelinquatis. Pauperes mecum esse voluistis; cavete ne a divitiis capiamini. Voluntas mea fuit, ut semper toto affectu pauperes simus. Quod et si non fuerimus, haec paupertas quam foris gerimus, non paupertas, sed grandis miseria existimanda est. Nolite ergo mihi resistere, quia omnis potestas a Deo est. Non etiam contemnendae sunt potestates, sive mundi, sive Ecclesiae sint: quia omnes a Deo ordinatae sunt. Nam Dominus cum leprosos curasset, eos ad potestatem misit, dicens: Ite, ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII, 14) . Et ad Samuelem, cum sperneretur a Iudaeis, ait Dominus: Non te spreverunt, sed me (I Reg. VIII, 7) .

Et ad Moysen: Homo quicumque fecerit superbiam in sacerdotem, aut in iudicem, morietur (Deut. XVII, 12) . Cavete ergo, sacerdotes, ne aliquis vestrum audeat insurgere contra praepositum vel presbyterum, qui omnium vestrum curam gerit. Ipsi enim positi sunt in Ecclesia ad nostram utilitatem, ut provideant quid agere debeamus, ut etiam pro nobis rationem Deo reddant, et unitatem Ecclesiae custodiant: de qua Dominus nos voluit esse sollicitos, ne tanquam oves non habentes pastores per diversos errores ab unitate fidei divisi essemus. Sicut enim unus est Dominus et unus pastor, sic et unum ovile esse voluit. Propterea noluit Dominus scindi tunicam inconsutilem quae integra erat, quia non patitur Ecclesiae violari unitatem. (1245) Ideo Paulus ait; Obsecro, fratres, per nomen Domini Iesu Christi, ut non sint in vobis schismata; sed servate unitatem spiritus in vinculo pacis (I Cor. I, 10) . Nam sicut multi radii procedunt ab uno sole, et tamen unum lumen est; ita et nos multi ab uno capite procedentes, omnia pacifice et communiter possidere debemus. Insurgunt enim frequenter inter nos tempestates inimicorum, volentium nostras concordias dissipare, et discordias seminando unionem pacis exstinguere. Aggrediuntur nos frequenter leones teterrimi, ut caput feriendo, membra saltem moveantur terrore. Et, quod gravius mihi est, non solum a malignis spiritibus saepe mala patimur, sed etiam a domesticis dilaniamur; et frequenter peiora sunt intrinseca bella a quibus non cavetur, quam forinseca quae praevidentur. Ecce enim Abel iustus a domestico fratre occiditur, Esau fratrem fugientem persequitur, Ioseph a fratribus venditur, et a discipulo Salvator traditur. Haec omnia mala facta sunt, quia obedire neglexerunt. Similiter hoc accidit Ianuario nostro, qui columna obedientiae et paupertatis inter nos esse videbatur, cuius perditionem frequenter flere et ululare debemus.

Nam ad nos cum lacrymis venit, et paupertatem quamdiu viveret servare promisit: et tamen vineam et agrum nobis ignorantibus in saeculo possidebat. O professio mortifera! o proditoria promissio! Ore dicebat quod corde odiebat. Sanctum credebamus, qui omnibus peior erat. Et sic annis undecim et amplius Ianuarius noster, ut vidistis, et audistis, male vixit, et male moritur. Quare vel quomodo male vixit? Quia quod suum erat, secrete tenuit. Quomodo etiam male moritur, nisi quia in fine se non cognovit, et obstinatus in suo sensu nobis testamentum fecit, et filium quem habebat in saeculo ditavit? O utinam saltem in fine hoc nobis dixisset, ut orantibus nobis veniam impetrasset: sed nec confessus fuit, nec eum fecisse poenituit; propterea de meis non est, nec dum viveret erat. Ligate igitur manus cadaveris eius, ponentes in panno ligatos centum et undecim siclos, quos in pariete cellulae retinebat, flentes et dicentes, Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20) . Non enim licet nobis servis Dei eam collocare vel ponere in victu vel in vestitu vel in opere monasterii, quia pretium damnationis est. Eia igitur, sacerdotes Dei, cavete ne deficiatis in tentationibus, cavete ne rebelles mihi sitis publice vel occulte. Sitis mihi fideles, sitis mihi et obedientes. Et si vobis grave est et molestum, egredimini foras, pergite ad fratres meos, et discite ab eis, quia mites sunt et humiles corde, pauperes spiritu et filii obedientiae. Egredimini foras, et quid estis, et quid ipsi sint considerare vos volo.

Numquid et vos tales estis quales et ipsi sunt? O utinam tales essetis, quales et ipsi sunt! Vos enim voratores, et ipsi summae sobrietatis; vos discursores civitatis, et ipsi visus hominum fugiunt; vos impudici, et ipsi casti; vos derisores, et ipsi ferventissimi oratores; vos pellibus cuniculorum vel variorum ornati inceditis, et ipsi ovino colore nigerrimo asperrimoque induti sunt, praeter ea quae intrinsecus sunt. Vos delicate pasci summe curatis, carnes varias affectantes; et ipsi postquam eremum intraverunt, nunquam carnes sumpserunt. Vos vina electa et inebriantia quaeritis; et ipsi pusillum aquae recipiunt. Vos balteis militum mundo apparere desideratis; et ipsi zonis camelorum renibus succincti more Eliae et Ioannis sunt decorati. O vinea mea electa, ego te plantavi, cave ne convertaris in amaritudinem; te deprecor, ne me pauperem dimittas, et Ianuarium divitem sequaris. (1246) O vinea felix, cuius botrus summe pertimesco ne sit in fine amarissimus; o quid faciemus tunc in die illa calamitatis, in qua Deus Pater dicet Filio, Voca operarios, et redde illis mercedem (Matth. XX, 8) ? Tunc ante iudicem audietur vox rebellionis vestrae quid promiseritis, et quomodo ea servare voluistis. Fugere mundum, et quae mundi sunt contemnere promisistis; et ecce iam rebelles totis affectibus in mundanis praeoccupati estis. Cur ergo murmurastis, si in his paschalibus diebus praesentialiter vobiscum non fui?

Placuit enim mihi segregare me a vobis, et pergere ad fratres meos in solitudine, quos, ut frequenter dixi, tales inveni quales invenire desideravi. Cur ergo turbamini? Numquid ipse vere pauperes? Numquid obedientes? Numquid mundum et pompas eius conculcaverunt? Numquid in forma vivendi vos multo tempore praecesserunt? Numquid vere fratres mei et patres sunt? Numquid per eorum exempla ad viam veritatis perveni? Numquid eos semper dilexi, et eorum sanctam conversationem semper desideravi? Numquid etiam per Simplicianum Liguriensem in fide instructus sum? Cur ergo murmuratis? Cur de mea absentia dolorem habere ostenditis? Facite quae placita sunt mihi; et tunc, ubicumque fuero, vobiscum ero usque ad consummationem saeculi. Decreveram enim cum eisdem rusticanis meis in charitate humiliter habitare usque ad festum sanctae Ascensionis Domini, nec ad vos redire optabam, quousque vos emendatos esse cognovissem. Sed quoniam Fortunatum adversarium ad partes occulte velut lupum pervenisse iam sentio, ideo compulsus reversus sum ad vos cupiens illum videre, et cum eo pariter disputare, et illum conculcare Domino auxiliante, qui totis viribus dissipare conatur et iugulare filios, quos peperi in visceribus charitatis.

Orate igitur, et nos vobiscum orare volumus, desinentes de mea absentia amplius litigare. Orate et nolite deficere, ut Fortunatum Manichaeorum presbyterum, sicut publice sanctae fidei christianae insidiatur, ita et nos cum suis Dei gratia coadiuvante publice eum superare possimus. Orate sine intermissione, ut manere digne possitis in vocatione clericorum, qua per gratiam Dei vocati estis: ut dum vocabimini ad mercedem in die novissimo, non sicut ficus absque fructu maledicamini et succidamini, et in ignem mittamini, tanquam destructores legis terram occupantes et pereuntes in iniquitatibus vestris. Adiuvet autem vos ipse Deus ad perficiendum mirabilia de lege sua, qui est benedictus in saecula.

Amen.