Contenuto
Percorso : HOME > Scriptorium > Fratres in EremoFratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino
Sant'Agostino di Botticelli a Firenze
AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES
SERMO XLIV
dello PSEUDO AGOSTINO
(PL 40 1319) SERMO XLIV. DE PIETATE, CHARITATE ET SUFFRAGUS DEFUNCTORUM
Fratres charissimi, nunquam recordor me legisse mala morte perisse, qui libenter in hac vita opera charitatis vel pietatis voluerit exercere. Habet enim multos intercessores pius homo, et ille qui opera charitatis exercet hilariter. Quid enim aliud de piis hominibus dicere poterimus, nisi id quod frequenter legimus, Opera enim illorum sequuntur illos (Apoc. XIV, 13) ? Quare?
Nisi quia multos habent intercessores, ideo impossibile est, ut preces multorum non exaudiantur. Considera ergo, o homo, quis est ille qui tibi in via occurrit: animadverte quod homo est ad imaginem Dei factus, et tamen pauper est, nudus est, miser est, mendicus est, orphanus et pupillus forsitan est. Cave tamen, ne talem despicias, ne eum percutias, ne expellas.
Nam licet pauper, licet nudus, licet famelicus, licet miser appareat, licet doleat, licet erubescat, non tamen expellendus est pauper. Nolite, fratres, eos spernere, nec, etiamsi importune petierint, de eis aliquando murmurare, quia pauperes et inopes non cessant laudare Deum.
Considera, tu dives, quia vias perambulas et plateas erecto capite et collo, quod tu simul cum paupere natus es de muliere, et brevi vives tempore. Et licet dives sis, saepe tamen repleris amaritudine et doloribus. In sordibus generatus es, in tenebris confoveris, in doloribus etiam peperit te mater tua. Ante exitum matrem graviter onerasti, in exitu matrem dilacerasti turpiter: Flevisti simul cum paupere et mendico, quando vallem plorationis ingressus es. Pares ergo geniti sumus, pariter vivimus, pariter moriemur et omnes. (1320)
Considera ergo, o dives, quod pauper et dives pari modo omnes nascuntur, et moriuntur. Noli ergo eos despicere, noli manum benedictionis avertere ab eis; sed eos facie serena suscipe, eos verbo et exemplo refice. Misericordia igitur, o fratres mei, mater nostra sit. Nam qui esurientem pane verbi reficit, qui sitientem potu sapientiae refrigerat, qui errantem in domum patris revocat, qui innocentem protegit, qui infirmum fide et patientia instruit, qui in tribulatione oppresso consolando vel compatiendo subvenit, hic verus pius est, verus misericors est, verus amicus Dei est: nec eum mala morte periturum aliquis dicere audeat. O misericordia salutis praesidium, fidei ornamentum, propitiatio peccatorum!
Tu iustos probas, tu sanctos roboras, malos ad bonum perducis: et qui sine te cunctis bonis abundare videtur, vel castitate apparet decoratus, omnino dicere non desistat, Servus inutilis sum. Sed attendite etiam, fratres mei; attendite quia non solum pauperibus in via misereri debemus, sed et defunctis cum omni diligentia misereri et subvenire studeamus, attendentes et quid Iudas Machabaeus fecerit. Dixit enim, quod sancta esset cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur (II Machab. XII, 46). Sciebat enim ipse Iudas, quod nemo gloriari poterat castum se habere cor: considerans etiam, quod astra non erant munda in conspectu Dei.
Ceciderunt enim angeli de coelo, ideo munda astra non fuerant: nec etiam infans, cuius vita est unius diei super terram, sine peccato est. Quid ergo de nobis dicemus? Numquid gloriari poterimus castum habere cor? Absit omnino. Quid? Nisi quia omnes peccatores sumus, omnes etiam in peccatis concepti sumus et nati, omnes etiam vitam peccabilem ducimus, omnes in peccatis vivimus, et forsitan in venialibus morimur. Ergo misericordia indigemus, quia de hac vita omnes migraturi sumus. Et licet carnem dure maceremus ieiuniis et abstinentiis, licet omnia mala patienter ob Christi amorem sustineamus; non tamen condignae sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ergo misericordia indigemus; quia per nostra merita aeternam vitam acquirere non valemus. Cupis autem, o homo, ut tui misereatur Deus? Fac ut proximo miserearis.
Nam tantum tibi miserebitur Deus, quantum et tu misereberis proximo: tantum recipies in alia vita, quantum facies in praesenti vita. Ora ergo pro defunctis, ut dum fuerint in aeterna vita, pro te orare non negligant. Exspectant enim nos, ut iuventur per nos: tempus enim operandi iam profugit ab eis. Clamant igitur quotidie qui iacent in tormentis. Clamant, et pauci sunt qui respondeant: ululant, et non est qui consoletur eos. O quam grandis crudelitas, fratres mei! o quam grandis inhumanitas! Clamant ad nos quotidie, qui dum vixerunt, multa mala pro nobis sustinere voluerunt; nec eis subvenire curamus. O vere magna inhumanitas! Ecce enim infirmus iacet et clamat, et a medicis consolatur; clamat porcus, et omnes cum eo clamare non cessant; cadit asinus, et omnes eum sublevare festinant: sed clamat in tormentis fidelis, et non est qui respondeat. Ecce nostra inhumanitas, fratres.
Eia ergo non sic: sed mementote, fratres, quod sancta et salubris, pia, et felix, et suavis Deo et Angelis est cogitatio pro defunctis exorare, ut a poenis quas pro peccatis patiuntur, solvantur. Sed dicet quis: Ecce patrem pium et bonum habui, misericordem et castum, humilem et omnibus virtutibus ornatum: nam si vera sunt quae lego, eum esse beatum non dubito. Cur ergo orare pro eo volo, cur eleemosynam dare, cur ieiunare, cur sanctorum corpora visitare? Non est ergo necesse pro eo orare, quia fidelis fuit, pius, castus, humilis, patiens, et cunctis bonis ornatus, et post aurum etiam non abiit, nec in pecuniae thesauris speravit: potuit enim transgredi, et non est transgressus; et facere malum, et non fecit. Quid ergo credere debeo, nisi quod lego?
Quid enim lego, vel quid praedicari audio, nisi quod qui bene operabitur, bene remunerabitur? (1321) O homo haec quae dicis ego nullo modo tibi negare audeo. Quis enim fidelium dubitat, quod qui bene fecerit, bene recipiet? Consulo tamen ut pro defunctis exorare non desistas. Dixi enim supra, quod nemo sine crimine vivit, nemo gloriari potest castum vel mundum se habere cor. Quid ergo facere consulo, quid volo, vel quid deprecor, nisi quod dimittas incertum, et accipias certum? Quid enim est incertum, nisi quod nescis utrum pater tuus crucietur, vel utrum dignus fuerit odio vel amore? Multi enim fuerunt qui reputati fuerunt sancti, et tamen in conspectu Dei non boni, sed mali inventi sunt. Accipe ergo quod est certum, et dimitte quod est incertum.
Certum enim est, quod peccator fuit: et licet bonis operibus ornatus fuerit, ignoramus tamen utrum aeternam gloriam meruerit possidere. Lege ergo, o homo, et opere adimplere festina, quod sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, eleemosynam dare, carnem affligere, opera pietatis exercere, et peregrinationes facere, ut a peccatis solvantur. Nam et si sunt beati vel damnati pro quibus rogas, dummodo nescias, et a Deo revelatum tibi non fuerit, non beatis vel damnatis iniuriam facere potes, vel Deum offendere: quia si beati sunt, bono tuo non indigent; et si damnati sunt, obtinere non valent. Ergo dum certus non sis quod nec damnati nec beati sint, orare pro eis non differas: quia, ut supra diximus, bonis tuis non indigent qui beati sunt; et mali non obtinent, quia damnati sunt.
Scias tamen, et indubitanter credas, quod licet pro defunctis beatis vel damnatis obsecres, bona quae pro bonis fiunt non amittuntur. Saepe enim praedicavimus, et saepe integra fide docuimus, quod nullum malum impunitum, et nullum bonum irremuneratum erit apud quem non est acceptio personarum. Oratio enim tua in sinu tuo convertetur. Igitur pro defunctis semper orandum est: et si non proficiet eis quia beati vel damnati sunt, oratio in sinu nostro convertetur.
Sic enim boni erimus, sic pii et misericordes, sic mala morte perire non poterimus, quia Dominus custodiet nos in tota vita nostra, quam postea deserendo, dabit illam quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit viventis. Festinemus ergo, o fratres, pro defunctis exorare, ut et ipsi festinent nos ad se vocare: vident enim sanctam Trinitatem tantum esse unam, quantum tres simul sunt, nec plus aliquid sunt duae quam una res, et in se infinita sunt, et singula in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia sunt.
Et si capere non potestis quomodo sancta Trinitas, tres et unum sunt, exemplum accipite. Unus enim est sol in coelo currens, calescens, et fulgens. Unus est in terra ignis tria similiter habens, motum, lucem, et fervorem: nec lucem a motu et fervore dividere potes. Sic est sancta Dei Trinitas. Et si eius mysterium capere non valemus, bene operari festinemus, ut, sicuti est, sanctam Trinitatem per gratiam videre mereamur. Inhumanum est namque, patriam deserere, patriam despicere, vel in ea nolle habitare. Bene ergo operari non pigeat, ut patriam habitare possimus, et ad eam redire valeamus.
Tanta est enim pulchritudo iustitiae, tanta iucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiae, ut etiamsi non liceret in ea amplius manere quam unius diei hora vel media, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae pleni deliciis et circumfluentia bonorum temporalium recte meritoque contemnerentur haec omnia. O regnum Dei gloriosum! o patria nostra desiderabilis! tantum vales quantum habeo: tantum enim emit de te vidua duobus minutis, quantum Petrus relinquens omnia, quantum Zachaeus dando dimidiam patrimonii partem, quantum Maria soror Lazari, quae omnia vendidit, et ante pedes Apostolorum posuit.
Cur ergo bene operari pigrescimus? (1322) cur pro defunctis orare negligimus? Intueamur ergo, fratres, patriam nostram, non solum ex hominibus, sed etiam ex Angelis atque Archangelis, Thronis et Dominationibus, Principatibus et Potestatibus congregatam. Ibi etiam sanctam et individuam Trinitatem, sicuti est, homo videbit: plus vel tantum abundantius, quantum plus in via operando meruerit, clarius videbit. Non tamen quibuscumque bonis onerati simus, propter hoc eam emere valeamus, nisi per gratiam possidere. Omnes tamen ibi contenti erimus, omnes felices, omnes iucundantes. Haec est enim illa optima pars, quam Maria elegit quiescendo et sedendo ad pedes Domini. Contemplabatur enim ipsa Deum et hominem; ideo optimam partem elegit (Luc. X, 42).
Quare optimam partem dicit, nisi quia per contemplationem aeterna vita designatur? Optima vita est enim quia secura est, quia aeterna est, quia vera est, quia felicitas nostra est, Deum habere, Deum videre, Deum contemplari. Ideo optima pars est, quam partem non possumus in via possidere. Quare? Quia quamdiu vivimus, peregrinamur a Domino, et semper in periculo sumus, et semper in labore in hac vita cum Martha fatigamur. Sumus enim hic cum Martha laborantes, hospites recipientes, et ministrantes servis Dei quae necessaria sunt.
Hanc partem Martha elegit, et bona fuit, sed non optima: quia non aeterna. Bona tamen fuit, quia perseverando in operibus charitatis, sedere ad pedes Domini in aeterna vita cum sorore meruit. Festinemus ergo opera pietatis exercere, et pro defunctis exorare, ut videre possimus, et reverenter salutare valeamus Prophetas sanctissimos et Patriarchas veraces. Isti enim sunt quorum nomina manent in aeternum, quia Deo digni sunt, fide praeclari, hospitalitate praecipui, astuti in sensu, sapientes in opere, rebus saecularibus locupletes, reparatores orbis terrarum atque recreatores, creduli in repromissionibus, Angelorum susceptores, facie ad faciem Deum videntes, prudentes et victoriosi, quorum imperii potestas non cessavit, quoadusque Christus ex eorum germine per uterum beatae Virginis, quae est spes omnium gentium, natus in mundo, coruscando in mundo apparuit. Isti enim sunt sancti viri, cum quibus locutus est Deus, et ostendit eis secreta sua; ut ea quae ventura erant quasi praesentia Spiritu sancto illuminati agnoscerent. Festinemus ergo, fratres, saeculum exire, ut etiam salutare et videre valeamus sanctos Apostolos, quorum oculi beati, qui Deum in carne viventem videre meruerunt, quorum fructus in patria in aeternum manet.
Festinemus etiam, fratres mei, ingredi sancta sanctorum, ut etiam valeamus videre sanctos Dei martyres, qui carnem domuerunt, spiritum roboraverunt, daemonibus imperaverunt, virtutibus coruscaverunt, praesentia despexerunt, et illam patriam de qua nunc loquimur, voce et moribus praedicaverunt. Festinemus etiam, fratres, ingredi sancta sanctorum, ut videre valeamus sanctos Dei confessores, qui licet persecutorum non senserint gladium, tamen per vitae meritum Deo digni praemio martyrii non privantur: quia martyrium non tantum effusione sanguinis, sed etiam abstinentia peccatorum et exercitatione divinorum praeceptorum perficitur. Festinemus igitur ingredi sancta sanctorum, ut videre mereamur et salutare reverenter sanctam Dei genitricem, cum sanctis suis virginibus, quae suis exemplis utriusque sexus multitudo eius sequitur vestigia, et relictis nuptiarum copulationibus, dimissaque liberorum propagine, sponso qui in coelis est perenni, mente, actu, habitu et gestu applicari meruerunt. (1323)
Istae enim fuerunt virgines sacrae, Deo devotae, quae in vita sua fuerunt orationibus instantes, ieiuniis adhaerentes, eleemosynas facientes, pauperes recreantes, in tribulatione gaudentes, in bello potentes, in damnis temporalium rerum Deo gratias agentes. Festinemus ergo, fratres mei, istos imitari sanctos. Discamus ab eis opera charitatis sine intermissione exercere valenter, et exercendo per gratiam merebimur Deum videre facie ad faciem, sicuti est: quod nobis concedat ille qui est sanctorum omnium virtus et salus.
Amen.