Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO VI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1246) SERMO VI. DE MISERICORDIA

 

Fratres charissimi, annuntio vobis gaudium magnum, quoniam Fortunatum Manichaeorum presbyterum Dei gratia superavimus, et obstinatus in suo sensu velut alter filius perditionis a plebe nostra recessit confusus. Post cuius recessum baptizavi fere sexaginta paganos, qui sibi aliqualiter adhaerebant. Et ecce modo reversus sum ad vos, cupiens perficere opus quod incoepi. Beati igitur misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7) .

O si diligenter consideraremus misericordiam Dei, in nobis possemus habere formam miserendi. O fratres, quid Christum incarnavit, nisi misericordia? quid eum subiecit nostrae miseriae, nisi sola clementia? O beata misericordia, quae sola commercium nostrae salutis agnovit! Sola enim misericordia ad Deum dirigit hominem, sola ad Deum deducit hominem, sola Deum deducit ad hominem. Haec est sola mediatrix adversos consolans, haec disiunctos copulat, haec sola Deum humilians nos sublimat. Quam pia fuit Dei descensio, ut inde nostra esset gloriosa assumptio! (1247)

O grandis misericordia, o infinita misericordia, tu sola potuisti Deum de coelo ad terram trahere, nos de exsilio ad regnum erigere. O magnum misericordiae vinculum, quo Deus ligari et potuit, et homo ligatus vincula disrumpit! O monache, si tuam considerares miseriam, in opere Dei erga te non invenires nisi misericordiam. Misericordia est si flagellat ut emendet, si a peccato per tribulationem liberat, si hypocritas et tyrannos regnare permittit. Haec enim omnia Deus cum misericordia facit, cupiens nobis vitam aeternam donare. Attendite ergo, fratres, attendite: nam in pastore vel iudice debent esse simul misericordia et iustitia. Misericordia enim sine iustitia destruitur, et in crudelitatem convertitur. Et iustitia sine misericordia numquid accepta est apud Deum? Absit. Iustis enim et iniustis, beatis et damnatis misericordiam cum iustitia semper agit Omnipotens: quia beatis dat gloriam, quam non merentur habere quibuscumque bonis commissis; et malis dat poenam, quam maiorem merentur habere de malis commissis.

Estote ergo, fratres mei, misericordes, sicut Pater vester misericors est. Estote misericordes, pensantes quantum Moyses in misericordia floruit propter populum, pro cuius salute petiit deleri de libro vitae; et quanto iterum zelo rectitudinis, cum obtinuisset veniam, ait ad populum, Ponat vir gladium super femur suum (Exod. XXXII, 27) . Ecce qui vitam omnium cum sua morte petiit, paucorum vitam gladio destruxit, intus igne amoris, et foris accensus zelo iustitiae et severitatis, utrobique fortis: legatus tamen populi apud Deum precibus, et causam Dei apud homines gladiis admonendam allegavit. Studeamus igitur, fratres mei, misericordiam, dum vivimus, rapere. Cibetur a nobis esuriens, vestiatur a nobis nudus, recipiatur a nobis peregrinus, consoletur per nos pupillus, visitetur a nobis infirmus, sepeliatur a nobis defunctus. Ista enim sunt opera misericordiae, de quibus interrogari debemus in die novissimo. Sed dicetis, Ecce in eremo sumus, pauperes videre non possumus et orphanos; pupillos et viduas quomodo consolari valemus; mortuos sepelire quomodo possumus? O fratres mei, bene scio vos in eremo esse, nec pauperes vos videre credo, nec vos monasterium exire cupio, ut matres vel proximos consolari possitis. Quam plures enim cognovi pro hac causa monasterium exivisse, qui tamen ad monasterium nunquam reversi sunt? Sub specie enim boni multa mala fiunt.

Ecce enim diabolus dicit: O monache, an ignoras tuam matrem dolere? Ecce nuper maritum amisit, filium sepelivit, possessionem perdidit, infirmatur ad mortem nec vult forsitan confiteri. Quid in eremo agis? quid cogitas? Surge velociter, egredere monasterium, ingredere civitatem, penetra domos parentum, exerce in eis opera misericordiae: hoc enim Deus vult, hoc fieri praecipit. Dum enim servus Dei hoc cogitat, aliquando exit monasterium credens bene facere. Et ecce dum appropinquat, mater filium osculatur, pater amplectitur, fratres applaudunt, dicentes, Noli nos derelinquere: fratres enim sumus, pater noster antiquus est, tibi incumbit familiam regere; quid ergo amplius ad monasterium redire praesumis? Et sic audiendo consentit, et consentiendo remanet, et remanendo omnibus peior efficitur, et quidquid boni fecit, amittit. Cavete igitur, fratres mei, cavete a malitia diaboli: exercere tamen vos volo opera misericordiae.

Etsi in saeculo non habitatis neque inter gentes, exercere tamen opera misericordiae bene potestis, orando, obsecrando et deprecando pro orphanis et pupillis. Si hoc non videtur vobis sufficere, pensare debetis quomodo centum et plures in monasterio simul habitatis, et saepe infirmamini, et saepe a diabolo affligimini, saepe patimini, numquid et saepe morimini? Exercere ergo potestis etiam inter vos opera pietatis. Sed dicet quis ex vobis, Patrem in saeculo habeo; et ego usque ad mortem in monasterio vivere Deo promisi. Ecce enim pater infirmatur, non potest sine me vivere.

Quid ago? quid eligo? (1248) Si exire, votum frango; si stare, patrem mori permitto. Quid ergo? O fratres, attendite quid agere debeatis, sicut pro nunc mihi occurrit. Nam si pater alicuius sine filio monacho vivere nullatenus potest, procurare debet filius quomodo de bonis monasterii patri subveniatur. Et si monasterium impotens fuerit, filius toto affectu videat quomodo patri non deficiat. Et si non viderit, cum Dei benedictione monasterium de licentia maioris exeat, et verbo et opere patri subveniat, ut non deficiat ex negligentia, nec votum frangere credat: quia si post patrem vivendo remanserit, statim ad pristinam vitam redire non pigeat, sancte et iuste vivendo, sicut inceperat, et tanto fortius, quanto senserit se plus in paterno ministerio ultra necessitatem gravatum.

Nullus igitur erit, qui se a misericordia excusare possit: nec dives, quia habet; nec pauper, quia calice aquae frigidae non caret; nec monachus, quia saltem orare debet. O homo qui crudelis es in alterius iustitia, te ipsum prius agnosce. Nam si bonus es, o monache, cadere faciliter potes: si dives es, donum fortunae est, non naturae: si sanus es, ecce infirmitas instat: si sapiens es, non habes constantiam. Igitur circa omnes, tam circa sapientes quam insipientes, tam circa sanos quam infirmos, tam circa nobiles quam ignobiles misericordiam habe. O homo, quid de te erit, si tuus clemens et pius fuerit, et tu misericordiam ignoraveris? Pascatur, fratres mei, misericordia inter vos, non tamen ex negligentia, non tamen ex pusillanimitate, non ex indiscretione, non ex animi infirmitate; sed omnibus modis sit circumspecta, ut sic suum retineat proprium, quod iustitiae non auferat debitum. O monache, vide sancti Ioseph misericordiam, quae fratrum suorum est oblita iniuriam. Eligite, fratres mei, David clementiam, qui filii persequentis deflebat dementiam.

O monache, si clauseris viscera misericordiae indigenti, omnino claudetur tibi ianua Christi. Haec est enim porta Domini, et iusti intrabunt in eam. Haec Novum Testamentum illuminat, et Veteris rigorem exterminat. Hoc est lignum quo Moyses aquas dulcoravit: hoc est sal in quo Elisaeus aquarum sterilitatem exterminavit: haec est farina, qua Elisaeus mortem quae in olla erat exstirpavit. Hoc est oleum, quod Samaritanus infudit vulnerato. Hoc est Iordanis, quo curatur lepra Naaman Syri. Haec sola virtus est, quae dividit inter crudelem et pium, regem et tyrannum. O monache, ubi esses, si tibi Dei misericordia non subvenisset? Si enim Deus tecum ageret districta sententia, non posses cogitare poenam, quae responderet tuis demeritis. Omnia ergo attribue Dei misericordiae, et a simili misericordiam expendas in usum proximi; ut non sis avarus in miserando, cum sis expertus largitatem in Deo.

Amate ergo, fratres mei, misericordiam, quia nunquam vidi pium hominem mala morte finiri: quam misericordiam faciat vobiscum Deus.

Amen.